Quæstio 4
Præterea occurrit hic quæstio gravior, diligenter scrutanda, An corpus Christi vivum ac mortuum, fuit unum idemque numero; et an caro illa univoce fuerit caro.
Et de hoc S. Thomas in hac ipsa distinctione asseruit: Recedente anima Christi a carne ipsius, caro illa non fuit caro nisi æquivoce, nec corpus illud fuit humanum univoce, sed æquivoce tantum. — Quod, ut verum fatear, videtur mihi male sonare: sic enim non mansisset idem numero corpus.
Denique in tertia parte, quæstione quinquagesima, movet hanc quæstionem, et arguit ita: Christus vere mortuus fuit, sicut et alii homines moriuntur; sed corpus cujuscumque alterius non est simpliciter idem numero vivum et mortuum: ergo nec corpus Christi. — Secundo, juxta Philosophum decimo Metaphysicæ, quæcumque diversa sunt specie, numeroque diversa sunt; corpus autem Christi vivum et mortuum, fuit specie diversum, quia non dicitur caro aut oculus mortui nisi æquivoce, ut patet secundo de Anima et septimo Metaphysicæ: ergo corpus Christi non fuit simpliciter idem numero vivum ac mortuum. — Tertio, mors est corruptio quædam: quod autem substantiali corruptione corrumpitur, desinit esse; et dum corruptum est, non est, quum corruptio sit mutatio de esse in non esse: ergo postquam Christi corpus mortuum fuit, non mansit idem numero corpus, quum mors sit substantialis corruptio.
In oppositum est, quod Athanasius in epistola ad Epictetum scribit: Circumciso corpore et potato et manducante et laborante et in ligno affixo, impassibile et incorporeum erat Dei Verbum in sepulcro positum. Sed corpus Christi vivum fuit circumcisum et ligno affixum; corpus autem Christi mortuum fuit positum in sepulcro. Ergo hoc idem corpus quod fuit vivum, fuit et mortuum.
Ad hoc respondeo, quod adverbium istud, simpliciter, dupliciter sumitur. Primo, prout idem est quod absolute: sicque simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur, ut ait Philosophus; et ita corpus Christi vivum ac mortuum, fuit simpliciter idem numero. Dicitur namque aliquid idem simpliciter, quoniam est supposito idem. Corpus autem vivum ac mortuum fuit idem supposito, quia non habuit aliam hypostasim vivum ac mortuum, præter hypostasim Verbi. Et sic Athanasius loquitur. Alio modo simpliciter idem vocatur, quod est idem totaliter ac omnino: et sic corpus Christi vivum ac mortuum, non fuit simpliciter idem numero, quia non fuit totaliter idem, quum vita sit aliquid de esse corporis viventis: est enim prædicatum essentiale, non accidentale. Unde consequens est, quod corpus quod desiit esse vivum, non totaliter idem remaneat. Si autem diceretur, quod corpus Christi mortuum, totaliter idem maneret, sequeretur quod non esset corruptum corruptione mortis, quod fuit hæresis Gaianitarum, ut Isidorus dicit, et habetur in Decretis, causa 24, quæstione 3. Damascenus quoque libro tertio testatur, quod corruptionis nomen duo significat: uno modo separationem animæ a corpore; alio modo perfectam dissolutionem in elementa. Ergo incorruptibile dicere corpus Christi (secundum Julianum et Gaianum) juxta primum corruptionis modum ante resurrectionem, est impium: quoniam corpus Christi non esset consubstantiale nobis, nec in veritate essemus salvati. Secundo autem modo corpus Christi fuit incorruptum.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus mortuum cujuscumque alterius hominis non remanet unitum alicui hypostasi permanenti, quemadmodum mortuum corpus Christi. Ideo mortuum corpus cujuscumque alterius hominis non est idem simpliciter, sed secundum quid: quia est idem secundum materiam, non secundum formam. Corpus autem Christi remanet idem simpliciter propter identitatem suppositi, ut est dictum. — Ad secundum dicendum, quod quia idem numero aliquid dicitur esse secundum suppositum, idem vero specie secundum formam, ubicumque suppositum subsistit in una sola natura, oportet quod sublata unitate speciei, auferatur unitas numeralis. Hypostasis autem Verbi Dei subsistit in duabus naturis. Hinc quamvis in Christo non remaneat corpus idem secundum speciem humanæ naturæ, remanet tamen idem numero secundum suppositum Verbi Dei. — Ad tertium, quod corruptio et mors non conveniunt Christo ratione suppositi, secundum quod per suppositum attenditur unitas numeralis, sed ratione naturæ, secundum quam invenitur differentia vitæ et mortis. — Hæc Thomas in Summa. Quæ recte sonare videntur, quia secundum hæc caro Christi mortua fuit, et mansit vera caro, quamvis non omnifarie eadem ratione qua ante, quoniam actualiter non informabatur nec vivificabatur ab anima, tamen ob hoc, quoniam supernaturaliter conservabatur a deitate seu Verbi persona in esse in quo et ante fuit a divina persona suppositata. Et de hoc plenius jam dicetur. Ex quibus itidem innotescit, erroneum esse quod in præcedenti distinctione scribit Durandus, quod corpus Christi per mortem desiit esse id quod essentialiter erat :1 quod ibi quoque est reprobatum.
Insuper, ad istud quæsitum, an caro Christi viva ac mortua mansit eadem numero, respondet Henricus Quodlibeto secundo : Sicut fides tenet, quod fuit idem corpus, ita et quod fuit eadem caro.2 Verum in hac quæstione plus docet nos fides, quam rerum natura : quoniam ex natura rei si esset eadem caro vivi ac mortui, hoc ipsum esset ponendum in aliis quoque hominibus. Sed quomodocumque hoc se habeat in aliis, tamen in Christo firma fide tenendum est, ut credo, quod fuit numero eadem caro viva ac mortua, ita quod anima separata a carne illa, caro ipsa secundum formam qua fuit caro, caro mansit, nec in interitum ivit, dicente Psalmista in Christi persona :3 Caro mea requiescet in spe. Glossa : Id est, non deficiet in interitum, sed dormiet somno mortis in spe resurrectionis, qua resuscitatione reversa est in eam forma vitæ, videlicet anima : quæ recedens a corpore, reliquit id mortuum; atque in id ipsum reversa, invenit illud in eadem dispositione substantiali, et eidem iterato conjuncta est et fecit vivum. Utrum autem in separatione animæ aliquid corruptum fuit in interitum, propter quod corpus illud fuit improportionale, quod restaurabatur in animæ reversione, nondum est manifestum; sed tantum ad præsens fit manifestum, quod omnino eadem numero erat caro Christi viva ac postmodum mortua. Hinc libro de Fide ad Petrum asserit Augustinus : De Matris utero idem homo factus exivit, et in cruce idem homo factus pependit, et in sepulcro idem factus homo jacuit, et ab inferis idem factus homo surrexit. Quo constat quod eadem fuit caro. Hæc Henricus.
Præterea Udalricus : Deitas, inquit, conservavit corpus Christi mortuum in omni integritate qua fuit animæ proportionatum, propter quam proportionem manentem corpus illud fuit corpus humanum; ideo deitas post mortem Christi non fuit unita corpori non humido. Per quod solvitur quæstio aliquorum, qui in materia supernaturali quærunt secundum naturalia pura. Nempe quum tradant philosophi corpus post separationem animæ nec specie idem esse cum corpore vivo, quærunt isti, an corpus Christi idem fuerit mortuum quod vivum, non solum specie, sed etiam numero. Qui eadem ratione quærere possunt, an idem sit corpus humanum, nunc animale, et postea spirituale, ut erit in resurrectione. Ideo dicimus de corpore Christi non esse judicandum secundum alia naturalia corpora, ut ait Hilarius. Ipsum enim post mortem mansit in eadem com-
B C positione et mixtione atque complexione, omnique dispositione ad animam recipiendam, virtute divina ipsum in his conservante: quod in nullo alio corpore mortuo accidit, quia sic anima non separaretur ab ipso. Hinc sicut corpus ultima dispositione dispositum ad primam animæ infusionem, est idem numero ac specie cum ipso jam animato, nisi quod prius est in potentia et postea in actu; ita est in proposito. Hæc Udalricus.
In cujus verbis videtur obscurum quod ait, corpus Christi post mortem mansisse in eadem complexione et omni dispositione ad animam recipiendam. In Christo et enim exspirante facta fuit maxima effluxio sanguinis, desiccatio corporis, distemperatio harmoniæ, ita quod ad litteram quoque valde sitivit, et illud Psalmistæ in ipso adimplebatur: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea; factum est cor meum sicut cera liquescens in medio ventris mei; aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis.4 Verum ista in corpore illo dignissimo in instanti reparare et instaurare facile fuit omnipotenti Dei Verbo, quocumque momento ei complacuit. — Præterea, quamvis Thomas dicat in Summa, corpus Christi non mansisse omnino idem, et Henricus affirmet illud mansisse idem omnino, hoc tamen finaliter concordatur, quia Henricus vult dicere quod mansit omnino secundum substantiam suam idem, non autem secundum qualitatis dispositionem: nam vivum et mortuum non potuit totaliter eodem modo esse dispositum.
Footnotes
Chapter 139 of 201