Skip to the text

Quæstio 5

Nunc quæritur, An decuit Christum resurgere, apparere, suamque resurrectionem multipliciter demonstrare; et de sufficientia ac efficacia argumentorum quibus se vere resurrexisse probat,

Videtur quod non. Primo, quia per mortem non cecidit, neque per culpam: imo mortem suam exaltationem appellat, dicendo, Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.1 Resurrectio autem, secundum Damascenum, est ejus quod cecidit. — Secundo, quia secundum Apostolum, Christus debuit per omnia fratribus assimilari: ergo non debuit ante generalem ceterorum hominum resuscitationem resurgere.2 — Tertio, angeli tam boni quam mali frequenter in assumptis corporibus apparuerunt hominibus, atque cum eis ambulaverunt, comederunt et conversati sunt: ergo Salvator per talia non satis probavit se in vera resurrexisse humanitate.

In oppositum est Scriptura.

Ad hoc Alexander respondens: Necessaria (inquit) est resurrectio Christi tam viatoribus quam comprehensoribus, quamvis alio et alio modo. Viatoribus quippe necessaria est triplici, comprehensoribus vero duplici ratione. Viatoribus, primo propter eorum justificationem, juxta illud ad Romanos: Resurrexit propter justificationem nostram.3 Secundo, ob nostram reconciliationem et propter gratiam nobis adipiscendam, juxta illud ad Hebræos: Ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.4 Tertio, propter ampliorem nostram aptificationem ad gratiæ et gloriæ susceptionem: quia ex Christi resurrectione augetur spes nostra, et nostra honorificatur natura. Comprehensoribus quoque necessaria est, primo ad majorem eorum exsultationem, quia in Christo resuscitato delectantur Beati, non solum deitatem ipsius videndo, sed et gloriosam ejus humanitatem inspiciendo. Secundo, ad resurrectionem corporum electorum, quoniam resurrectio Christi causa et exemplar erit resurrectionis in aliis.5

Denique si quæratur, an idem sit modus resurrectionis in Christo ac aliis; respondendum, quia (ut loquitur Damascenus) quædam est communissima descriptio resurrectionis, videlicet: Resurrectio est iterata animæ et corporis copulatio. Quæ

Joann. xi. descriptio convenit etiam suscitationi Lazari et aliorum, qui mortali in corpore resuscitati leguntur. Alia est propria descriptio resurrectionis, utpote: Resurrectio est ejus quod cecidit et dissolutum est, secunda erectio (intelligendo per casum mortem); sicque omnes communiter in fine resurgent. Tertia est resurrectio appropriata, et est ejus quod cecidit secunda vivificatio; et hæc appropriatur Virgini gloriosæ, cujus sacratissimum corpus non creditur dissolutum aut resolutum. Quarta est resurrectio propriissima, scilicet iterata unio corporis facti incorrupti ac deificati. In qua definitione non ponitur casus, quia mors Christi non fuit casus oppositus naturæ rectæ ac innocenti, nec ad originale secuta in ipso. Sicque patet diversus modus resurrectionis Christi, quia et solus propria surrexit virtute.

Denuo, si quæratur in quo genere causæ resurrectio Christi sit causa resurrectionis in aliis: respondetur, quod aliqualiter, sed non proprie, in genere causæ meritoriæ, quia post passionem Christus non fuit in statu merendi; tamen virtus passionis in resurrectione apparuit et refulsit. Fuit etiam causa efficiens et exemplaris, cujus virtute et imitatione erit resurrectio ceterorum. Est item causa materialis, in quantum credita; causa finalis, in quantum amata: quia ad ipsam præsertim dilectam et intentam, aliorum resurrectio ordinatur. Amplius, decuit Christi resurrectionem acelerari, tam ob sui corporis dignitatem, quam ob nostræ fidei informationem, nostræque spei roborationem; et rursus, quatenus ad ejus imitationem spiritualiter quotidie resurgamus, atque ad suæ resurrectionis gloriam et conspectum suspiremus ac festinemus. — Hæc Alexander. Idem Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro.

At vero Thomas: Necessitas (inquit) resurrectionis Christi apparet ex tribus. Primo, ex conditione naturæ assumptæ. Quum enim caro fuerit pars assumptæ humanitatis, imperfecta fuit respectu totius naturæ, et inclinationem habuit naturalem ad animam: imo nec anima sine corpore, nec corpus sine anima, habere potuit omnem suam perfectionem, ideo reuniri debuerunt. Secundo, ex merito suæ passionis, cujus humilitate et acerbitate gloriam sibi resurrectionis promeruit. Tertio, per respectum ad nos, ut in capite gloriosa resurrectio inchoaretur, quæ membris est condonanda. Itaque definitio illa resurrectionis a Damasceno posita, intelligenda est prout in aliis reperitur. — Congruenter quoque tertia die resurrexit. Ad hoc enim mortem pati dignatus est, ut morte sua nostram destrueret mortem. Ad quod duo requirebantur: primum, ut ipse non debitor mortis, mortem quam nos debebamus, pro nobis solveret. Secundum est, ut nos virtutem passionis ipsius cognosceremus, quatenus per fidem mortis ipsius, virtus suæ passionis ac mortis sortiatur in nobis effectum. Unde non oportuit nec congruum fuit, ut diutius teneretur in morte, quam congruebat ad ostendendum quod vere exstiterat mortuus: quod per triduanam ejus sepulturam satis innotuit.

Hinc quoque se vere resurrexisse multipliciter demonstravit, quatenus fides radicaretur in nobis. Fides autem in adultis dispositive causatur ex sensibilium cognitione, et specialiter ex auditu. Nempe fides in nobis fit ex divini influentia luminis: quod ut D. Dionysius protestatur, non nisi secundum nostram proportionem in nobis recipitur.6 Nostra vero cognitio ex sensu naturaliter oritur, et per principia rationis procedit, quamvis ea quæ fidei sunt, rationem et sensum excedant, in quantum fidei sunt subjecta: ratione cujus ad eorum notitiam exigitur, quod lumen fidei infundatur. Triplex demum gradus attenditur in credendo. Primus est, ut aliquis rationem transcendens, paratus sit assentire his quæ nec sensu nec ratione capit aut videt: sicque fidei adminiculantur miracula, quæ ex hoc quod humana ratione non comprehenduntur, ostendunt aliquid supra rationem ei incomprehensibile esse. Secundus gradus est, ut ea quæ ab homine sunt credenda, teneantur fide, nec innitantur nisi veritati primæ: et quantum ad hoc, fidei adminiculatur auctoritas, per quam ostenditur fides Deitatis consistere donum. Tertius gradus est, ut fidem quam quis habet, aliis testificetur: et quantum ad hoc, requiritur sensibilis eorum cognitio quæ testificanda sunt; alias testimonium non esset idoneum. Primum gradum ascendunt qui de novo convertuntur ad fidem:7 ideo signa infidelibus data sunt. Secundum gradum ascendunt qui instruuntur in fide: idcirco fides in eis ex auctoritate confirmatur. Tertium gradum ascendunt qui alios convertunt ad fidem, et eis fidem persuadent, sicut Apostoli fuerunt fidei testes. Ideo primo inducti sunt ad fidem per miracula, deinde instructi sunt auctoritatibus Scripturarum, consequenter per apparitiones sensibiles, per quas idonei effecti sunt, juxta illud Joannis: Quod vidimus et audivimus, hoc testamur.8

Sed quia ad resurrectionem, quum sit mutatio quædam, exigitur quod idem sit qui de uno extremo transivit ad aliud, ideo Christus per apparitiones probavit identitatem resurgentis, et conditionem resurrectionis. Hanc probavit quantum ad tria: primo, quantum ad veritatem vitæ, cum ipsis loquendo; secundo, quantum ad veritatem carnis, palpabilem eam præbendo; tertio, quantum ad glorificationem, januis clausis intrando. Identitatem quoque probavit, et quantum ad naturam, per hoc quod cum eis comedit; et quantum ad personam, per hoc quod se eis visibilem exhibuit in eadem effigie; et quantum ad accidentia, per hoc quod eis vulnerum cicatrices monstravit. — Denique convenienter ostendit se resurrexisse per visibilem apparitionem: quia ad resurrectionis veritatem exigitur, quod numero idem resurgat. Individuatio autem secundum quam aliquid unum est numero, ex diversis accidentibus manifestatur quorum collectio non invenitur in alio. Et quoniam visus, ut primo Metaphysicæ dicitur, plurium

Luc. xxiv.

Joann. xx. rerum differentias nobis ostendit; ideo, quod quid sit idem numero, nunquam melius quam per visum cognoscitur.

Sed quæri potest: Quomodo corpus Christi glorificatum et gloriosum potuit mortalium oculis esse visibile? Quomodo etiam apparuit quibusdam in alia effigie? Et respondendum ad primum, quia secundum opinionem Præpositivi, quæ probabilior esse videtur, corpus glorificatum, est omnino in potestate animæ suæ quoad omnes suas actiones. Visibile autem videtur secundum quod agit in visum. Hinc in potestate animæ corporis gloriosi est, quod ipsum corpus videatur aut non videatur; et item, quod videatur sub forma gloriæ aut naturæ. — Ad aliud respondetur, quod discipulis euntibus in Emmaus, Christus ostendit naturalem formam corporis sui, qua fuit coloratum, et non formam claritatis gloriæ. Quod autem ipsi eum non cognoverunt, fuit ex interiori ipsorum dispositione, quoniam eum resurrexisse non credebant; ideo non ponebant se ad perquirendum indicia propria quibus possent eum agnoscere: sicut accideret si videremus aliquem quem mortuum crederemus, quamvis nobis notus fuisset, præsertim si eum in alio habitu videremus. Unde quam cito ostendit eis signum fractionis panis sibi speciale, cognoverunt eum ex speciali modo frangendi, quia (ut fertur) sua fractio similis fuit incisioni cultelli. Et ex illa infidelitate seu dubitatione tenebantur eorum oculi, ne eum cognoscerent: quæ detentio vocatur ἀορασία, non quod esset aliquod impedimentum ex parte corporei visus discipulorum, ut potuit esse in Sodomitis. Vel dici potest, quod quamvis repræsentabatur visui discipulorum propria species faciei Christi, in qua soliti erant eum videre, attamen interiores vires eorum divina impediebantur virtute, ne sequerentur judicium visus de persona illa quæ esset:9 ut sic ea quæ exterius agebantur, conformarentur his quæ gerebantur in interioribus eorumdem, ita ut eum præsentem haberent nec noscerent;

Luc. xxiv, 13 et seq. quoniam intus amabant, sed dubitabant, ut ait Gregorius.

Præterea quæri potest, cur se eis palpabilem præbuit. Dicendum, quod ex vehementia imaginationis contingere potest, ut id cui imaginatio est intenta, videatur præsens esse, non solum in dormiendo, sed etiam vigilando. Conformiter, ex oppositione corporum aliquorum videntur quædam effigies, ac si essent effigies hominum aliarumve rerum. Iterum, apparitiones visibiles angelorum ac dæmoniorum fieri solent per corpora aeria inspissata : quæ dum volunt, subito dissolvuntur. Hinc Christus ad ostendendum veritatem resurrectionis suæ, visui palpationem adjunxit, ad excludendum apparitiones quæ fiunt per immutationes visus ab imaginatione, visiones quoque umbrarum atque spiritum. — Si autem objiciatur, quod secundum Gregorium, omne palpabile est corruptibile, corpus autem Christi incorruptibile fuit; dicendum, quod omne corpus tangibile est per naturam corruptibile : unde secundum philosophos, cœlum est visibile, non tangibile. Quod autem per naturam est corruptibile, fit per gloriam incorruptibile. Hinc quamvis corruptibile et incorruptibile sint simpliciter contraria, propter quod dicit Gregorius, quod Dominus ostendit in se duo valde contraria; attamen corruptibile per naturam et incorruptibile per gloriam non sunt contraria. Unde sicut corpus gloriosum habet in sua potestate, quod possit videri et non videri, sic habet in sua potestate posse palpari et non palpari, et utrumque sine miraculo : sed palpabile per naturam corporis; impalpabile, in quantum instrumentum animæ gloriosæ.

Verum his objici potest : Differentiæ tangibilium sunt calidum et frigidum, etc., quæ (ut dicitur) in glorificatis non erunt corporibus : non ergo palpabilia sunt. — Secundo, omne palpabile resistit tactui et econverso : propter quod aer quamvis tangibilis, non est tamen palpabilis. Sed corpori Christi non resistebat aliud corpus, quoniam januis clausis intravit.10 — Tertio, angeli boni ac mali assumere queunt corpora solida ac palpabilia : ergo per palpationem Christus non docuit sufficienter se vere resurrexisse.

Ad primum horum dicendum, quod palpatio non pertinet ad sensum tactus in quantum est discretivus calidi ac frigidi atque hujusmodi contrariorum, sed in quantum est discretivus corporum solidorum, quæ naturalem habent potentiam resistendi dividenti. Hæcque soliditas inest corporibus gloriosis, etsi non sint qualitates illæ contrariæ. Vel dicendum, quod qualitates illæ sunt in corpore glorioso, et erunt in elementis, quantum ad substantiam, non quantum ad actionem qua unum agit in alterum. Continebuntur enim per formam gloriæ, ne sic agant : quemadmodum continentur per formam naturalem, ne conjunctum dissolvant. — Ad secundum, quod quamvis corpori glorioso nullum corpus non gloriosum possit resistere, tamen corpus gloriosum potest resistere cuilibet alteri corpori : sicque potest palpari, dum vult. — Ad tertium, quod quamvis spiritus possit solidum corpus assumere, non tamen tale in quo appareant omnes operationes vitæ, sicut in corpore Christi apparuerunt perfecte : quoniam opus artis non potest esse simile operi naturæ in omnibus. Unde quamvis non statim percipereatur deceptio, si Christus corpus solidum assumpsisset, verumtamen ex longa mora, qualem Christus cum suis contraxit discipulis, non potuisset latere. Hinc ista quæ fiunt per dæmonis artem præter viam naturæ, non sunt diuturna.

Porro cicatrices manent in corpore Christi in signum victoriæ, sicut in sanctorum corporibus martyrum remanebunt, prout vicesimo secundo de Civitate Dei loquitur Augustinus. Et ultra hoc manent in corpore Christi ob quatuor rationes : primo, ut veritatem resurrectionis ostendant; secundo, ut eas Patris præsentet adspectui, interpellans pro nobis; tertio, ut sint indicia caritatis Christi ad nos, et signa misericordiæ Dei ad homines; quarto, ut in judicio per eas impiis monstret quam juste damnentur.

Insuper quæri potest, an Thomas apostolus vulnerum cicatrices palpavit. Dicendum, quod sanctus ille Apostolus ad solum adspectum vulnerum credidit, propter quod Dominus dixit ad eum:11 Quia vidisti me, credidisti. Sed tetigit Christum, ut a nobis omnem dubitationem excluderet, quia futurus erat testis resurrectionis. Unde Leo Papa disseruit: Suffecerat ad fidem propriam quod viderat; sed propter nos factum est, ut tangeret quod videbat. Et iterum: Quis, inquit, dubitat rediisse a mortuis Salvatorem, cujus præsentiam agnovit oculus, attractavit manus, perscrutatus est digitus? — Idem asserit Alexander. Denique resurrectionem suam Christus potissime multipliciusque probavit, quoniam eam post talem passionem, mortem et sepulturam, credere difficilius fuit.

Si vero quæratur, an Christus comedit, et ubi manserit cibus comestus; dicendum, quod fuit vera comestio, quantum ad cibi divisionem in ore et trajectionem in ventrem, non quoad conversionem in humores: imo cibus ille, secundum Augustinum, in subtiliorem materiam est conversus, id est in vaporem resolutus. — Quamvis etiam unum argumentorum istorum ex se non sufficeret, omnia tamen simul certitudinem induxerunt: propter quod et multiplicata fuerunt, ut nulla ambiguitas remaneret. Quæ et per ascendentiam et Spiritus Sancti missionem roborata sunt maxime. — Hæc Thomas in Scripto.12

Hæc eadem scribit in tertia parte, quæstione quinquagesima tertia, ubi et ait, quod quamvis Christus non cecidit per culpam, cecidit tamen per mortem. Et rursus: Passio Christi operata est nostram salutem, proprie loquendo, quantum ad remotionem malorum; resurrectio autem, quantum ad inchoationem et exemplar bonorum. Itemque, in Christi resurrectione incepit tertius status Sanctorum. Nam priart. 2. mus fuit sub legis figuris, secundus sub fidei veritate, tertius in æternitate salutis et gloriæ. Dicitur quoque Christus primus atque primitiæ dormientium, et a somno mortis surgentium, quoniam primus per resurrectionem ad vitam penitus immortalem pervenit.13 — Porro de his qui surrexerunt cum Christo, est duplex opinio. Una, quod post non denuo obierunt: alias resurrectio illa fuisset illis potius in tormentum in obitu iterato. Augustinus vero in epistola ad Evodium contra hoc videtur arguere, allegando quod in Actibus beatissimus Petrus dixit de David:14 Sepulcrum ejus apud nos est. Per quod non convicisset Judæos, nisi et corpus seu ossa David ibi fuissent. Et durum videtur quod ipse David, de cujus semine natus est Christus, non fuisset unus de illis qui surrexisse dicuntur cum Christo ad vitam beatam et immortalem. Et item allegat quod ad Hebræos scribit Apostolus de sanctis antiquis: Ut non sine nobis consummarentur.15 Sicque Augustinus videtur sentire, quod iterum sint defuncti. Ad quod etiam videtur pertinere quod Hieronymus dicit: Quod sicut Lazarus resurrexit, ita multorum sanctorum corpora surrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem.16 Quamvis hoc in sermone de Assumptione relinquat sub dubio. Rationes vero Augustini efficaciores videntur.

Amplius, si quæratur, an Christus propria virtute surrexit; dicendum, quod tam corpus quam anima Christi potest dupliciter considerari. Primo, per habitudinem ad deitatem eis unitam. Secundo, quoad ipsam naturam creatam secundum se. Secundum primam considerationem, corpus resumpsit animam quam deposuit, animaque corpus quod dimisit: et sic Christus propria surrexit virtute; non autem juxta secundam considerationem. Considerando namque animam et corpus Christi secundum virtutem naturæ creatæ, non potuerunt sibi invicem reuniri, sed potestate divina.

Sciendum quoque quod Dominus surart. 3.1718 rexit circa diluculum, illucescente jam die, ad designandum quod per suam resurrectionem ad lucem gloriæ nos reduxit: quemadmodum mortuus est advesperascente die et tendente in tenebras, ad ostendendum quod per suam mortem destrueret tenebras culpæ ac pœnæ. — Hæc Thomas in tertia parte Summæ. Quibus concordat quod in Scripto fatetur: Christus, inquiens, creditur resurrexisse crepusculo, quando adhuc lux tenebris est permixta: idcirco aliquando dicitur resurrexisse in nocte, interdum in die. — Verumtamen de hora qua Christus exspiravit, scribit in secunda secundæ, quæstione centesima quadragesima septima: Hora nona deputata est refectioni jejunantium, maxime quoniam Christus hora nona exspiravit, cujus passioni jejunans conformat se, carnem propriam affligendo.19 In quibus verbis per horam nonam videtur meridies designari.

Præinductis ex Thoma consonant scripta Petri, et addit: Congruentia accelerationis resurrectionis Christi accipi potest ex quatuor causis. Primo, ex parte causæ efficientis, quoniam corpus illud fuit deitati unitum: ideo debuit primo influentiam ejus recipere et cito resurgere. Secundo, ex parte causæ materialis, quia in corpore illo non fuit fomes peccati: ideo nec incinerari debebat. Tertio, ex parte causæ formalis, videlicet quia expleto officio ad quod venerat, debuit in se et in suo corpore beatificari perfecte. Quarto, ex parte causæ finalis, utpote propter nostram utilitatem, ut in fide resurrectionis futuræ certificemur. — Porro ab hora mortis Christi usque ad horam resurrectionis, horæ sunt quadraginta, ut et ipsa nona, qua mortuus est, computetur. A vespera vero sepulturæ usque diluculum resurrectionis, horæ sunt triginta sex. — Denique Christi gloriosam resurrectionem, tanquam opus prorsus novum et omnino insolitum, magis quam alios fidei articulos probare oportuit. Gloriosa quoque resurrectio quatuor exigit: primo, naturæ corporeæ veritatem; secundo, ejusdem quod mortuum fuit identitatem; tertio, carnis reanimationem; quarto, naturæ corporeæ glorificationem. Probavit itaque Christus probabilibus argumentis secundum exigentiam materiæ, primum horum, palpabilem se præbendo;20 secundum, cicatrices monstrando; tertium, comedendo atque loquendo; quartum, januis clausis intrando, ac ascendendo. Hæc Petrus.

B In præinductis scripta Richardi de his continentur. Albertus autem et Bonaventura de Christi resurrectione non scribunt hic, nisi forsan permodice.

Porro Udalricus: Christus, ait, suam resurrectionem probavit tripliciter, utpote per testimonia angelorum qui mulieribus apparuerunt atque dixerunt Christum resurrexisse. Secundo, per testimonia hominum qui surrexerunt cum Christo. Tertio, per sui ipsius frequentes apparitiones, allocutiones, comestiones, palpationem, etc. — Utrum autem illi qui tunc surrexerunt cum Christo, beata immortalitate dotati sunt, Hieronymus in sermone de Ascensione relinquit sub dubio. Beda vero locutus est, quod credendi sunt cum Domino in corpore ascendisse, et ego credo de hoc non esse dubitandum, quoniam animæ sanctorum illorum erant tunc perfecte impassibiles et beatæ: talesque animæ uniri non poterant neque debuerant corpori mortali aut morituro. — Præterea, si quæratur, quomodo corpus Christi tunc fuit palpabile, quum teste Gregorio, omne tangibile sit corruptibile: tactus etenim naturalis, secundum Philosophum, est cum mutua alteratione tangentis et tacti; omne quoque alterabile est passibile, ideoque corruptibile, quoniam passio facta, secundum Philosophum, abjicit a substantia. Dicendum, quod triplex est tactus, videlicet: metaphoricus, ut dum qualitas naturalis sua actione immutat corpus, quemadmodum dicimus, Frigus me tetigit. Alius est tactus mathematicus, ut dum extrema sunt simul sine actione et alteratione, secundum quod ait Philosophus, quod linea tangit sphæram in puncto. Tertius est tactus naturalis, qui est secundum extrema sensibilibus qualitatibus informata, sicque cum actione et passione. Corpus autem gloriosum habet has qualitates: idcirco tangibile est, dum vult is cujus est. Sed habet eas bene redactas ad medium, hoc est ad temperantiam mediam, in qua eas conservat anima gloriosa virtute divina, ita quod non potest distemperari, propter quod nec per tactum alterari.

Locutione etiam probavit Christus sui corporis veritatem, quamvis aliquibus animalibus conveniat locutio, sive per naturam, ut dicitur de Pygmæis; sive per instructionem, ut videmus in avibus. Loqui tamen perfecte non convenit nisi naturæ rationali, præcipue de spiritualibus ac divinis. — Quamvis etiam Christus intrando januis clausis, dicatur probasse se corpus glorificatum habere, attamen alia corpora penetrare non est de natura corporis gloriosi; corpori autem Christi conveniebat ex unione ad deitatem. Unde Augustinus affirmat: Moli corporis in quo erat divinitas, ostia clausa non obstiterunt. Hinc egressum Christi ex utero virginali, comparat ingressioni domus januis clausis, affirmans utrumque miraculum miraculorum: quod verum non esset, si de natura corporis gloriosi consisteret. Nam quamvis hæc vis penetrandi esset ei miraculose concessa, tamen usus potestatis illius non esset miraculosus: sicut non esset miraculosum, si cæcus jam illuminatus videret.

Præterea quum scandalum fidei, id est, id quo infideles præcipue scandalizantur in fide christiana, sit infirmitas et ignominia passionis Christi, in tantum quod ipsemet Christus Deus asseruit, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me; atque Apostolus, Prædicamus Christum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem contumeliam; unde et Apostoli in ea potissime vacillaverunt: ideo econtrario in virtute victoriæ mortis Christi per resurrectionem ipsius, consistit maxima vis fidei christianæ. Propter quod legitur in Actibus:

Matth. xi, 6.

I Cor. i, 23.

A Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Christi. Hinc iste articulus præ omnibus aliis a Christo est probatus. — Hæc Udalricus.

Act. iv, 33.

Cui concordat Albertus in hoc, quod asserit resuscitatos a Christo non rursus obiisse, sed in anima et corpore glorificatos ascendisse cum Salvatore. Estque prætacta ratio fortis: mox enim ut Christus in limbum patrum descendit, sancti ejus beatifica deitatis fruitione sunt repleti, idcirco et impassibiles facti. Et si dicantur non ascendisse corpore glorificati, sed corpora rursus deposuisse in terra, videtur oportere dici, quod absque omni pœna hoc fuit.

In prætactis quoque verbis Udalricus insinuat, Pygmæos non esse veraciter homines, sed irrationales creaturas: de qua re dubitant multi, et nonnulli scribunt ac pro viribus probant, quod sint homines parvi, quemadmodum et in specie canum sunt quidam valde parvi caniculi. Dicitur etiam, quod si aliorum territoriorum homines generent in terra illa Pygmæorum, non generant nisi Pygmæos. Habent item figuram corporis humani, et ut dicunt philosophi, sicut res differunt suis figuris, ita et formis suis specificis. Unde quis posset concludere, quod sicut res conveniunt figuris, ita et specificis formis. Nec dubitamus gigantes homines esse, quamvis non minus excedant nos quantitate, quam nos Pygmæos. Multa quoque rationis exercitia videntur habere, de quibus propheta Ezechiel describendo magnificentiam et excellentiam Tyri, locutus est: Sed et Pygmæi qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt decorem tuum. Verumtamen de hac re nihil affirmo, nec certus sum an sint capaces notitiæ veri Dei, et elevari super materialia cuncta intellectualiter queant.

Ezech. xxvii, 11.

Postremo Durandus concordat dictis ex Thoma, hoc dempto, quod ait Christum post resurrectionem veraciter manducasse, etiam quantum ad sumpti cibi digestionem et conversionem in corpus suum : quod nequaquam credendum est, et contra Augustinum atque communem theologorum doctrinam esse cognoscitur.

Footnotes

  1. Joann. xii, 32. ↩

  2. Hebr. xi, 17. ↩

  3. Rom. iv, 25. ↩

  4. Hebr. ix, 24. ↩

  5. 1 Petr. i, 12. ↩

  6. De Cœlest. hier. c. 1. ↩

  7. 1 Cor. xiv, 22. ↩

  8. 1 Joann. 1, 1-3. ↩

  9. Gen. xix, 11. ↩

  10. Joann. xx, 19. ↩

  11. Joann. xx, 29. ↩

  12. art. 1. ↩

  13. I Cor. xv, 20. ↩

  14. Act. II, 29. ↩

  15. Hebr. XI, 40. ↩

  16. Matth. XXVII, 52. ↩

  17. art. 3. ↩

  18. art. 4. ↩

  19. art. 7. ↩

  20. Joann. xx, 27. ↩

Chapter 140 of 201