Quæstio 2
Secundo quæritur, Utrum Christus ubicumque sit, homo est.
Videtur quod sic. Primo, quia Christus supponit increatam personam, quæ ubicumque sit, homo est : ergo est homo ubique. — Secundo, in Christo est communicationio idiomatum, ut sæpe præhabitum est. Quum ergo Christo secundum divinam naturam conveniat esse ubique, apparet quod idem sibi conveniat secundum humanam. — Tertio, persona non excedit naturam, sed econtrario. In Christo autem ipsum Verbum æternum est suppositum et persona naturæ assumptæ : ergo non est diffusius quam natura illa.
In oppositum est, quod esse ubique, est proprium Deitati.
Ad hoc Bonaventura respondet : Quæstio ista potest esse de re et de sermone. Si de re, dicendum est plane, quod humanitas Christi non fuit nec est ubicumque est ejus divinitas, quum deitas sit immensa et incircumscripta, nullum sibi locum determinans; humanitas vero, quum sit finita et creata, determinat sibi locum, quantum ex parte ipsius est, quamvis sacramentaliter sit in pluribus locis. Unde ait Innocentius III, quod Christus alicubi est sacramentaliter, alicubi personaliter, alicubi localiter : quia in cælo est localiter, personaliter vero ubique, sacramentaliter autem in altari. Porro si quæstio sit de sermone, dicendum quod hæc dictio, homo, potest vel subjici vel prædicari. Dumque subjicitur, locutio vera est, quia quum dicitur, Iste homo est ubique, pronomen hoc, iste, potest demonstrare Christi personam vel hominis singulare. Si personam Christi, sic homo iste ubique est; si autem singulare hominis, adhuc vera est per idiomatum communicationem, non per naturam humanam : quia quod convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam, seu per gratiam unionis. Si autem ponatur ex parte prædicati, propositio falsa est, quia ly homo prædicatur ratione formæ, atque adverbium hoc, ubique, determinat prædicatum; sicque insinuatur, quod forma humanitatis se ad omnem locum extendit : quod falsum est, quum determinatum habeat locum. Ideo sicut ista est falsa, Christus semper fuit homo, quia significatur, quod Christi humanitas non habuit principium in tempore; ita et ista est falsa, Christus est ubique homo. Hæc Bonaventura. — Consonat Alexander.
At vero Thomas : Ad veritatem (inquit) locutionis, requiritur quod prædicatum secundum se totum subjecto conveniat. Sufficit autem quod conveniat ei ratione suppositi. Quumque homo significet suppositum humanæ naturæ et ipsam naturam : hinc ista est falsa, Christus est homo ubique, quia non convenit ei ubique habere humanitatem. Adverbium autem ubique, determinat esse hominem in prædicato positum quantum ad istud totum quod in homine importatur; magis quoque quantum ad naturam, secundum quod termini in prædicato positi tenentur formaliter. Sed ista est vera, Iste homo est ubique, quoniam esse ubique convenit sti personam vel hominis singulare. Si personam Christi, sic homo iste ubique est; si autem singulare hominis, adhuc vera est per idiomatum communicationem, non per naturam humanam : quia quod convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam, seu per gratiam unionis. Si autem ponatur ex parte prædicati, propositio falsa est, quia ly homo prædicatur ratione formæ, atque adverbium hoc, ubique, determinat prædicatum; sicque insinuatur, quod forma humanitatis se ad omnem locum extendit : quod falsum est, quum determinatum habeat locum. Ideo sicut ista est falsa, Christus semper fuit homo, quia significatur, quod Christi humanitas non habuit principium in tempore; ita et ista est falsa, Christus est ubique homo. Hæc Bonaventura. — Consonat Alexander. ratione suppositi. Quumque homo significet suppositum humanæ naturæ et ipsam naturam : hinc ista est falsa, Christus est homo ubique, quia non convenit ei ubique habere humanitatem. Adverbium autem ubique, determinat esse hominem in prædicato positum quantum ad istud totum quod in homine importatur; magis quoque quantum ad naturam, secundum quod termini in prædicato positi tenentur formaliter. Sed ista est vera, Iste homo est ubique, quoniam esse ubique convenit personæ. Hæc autem, Christus secundum quod homo, est ubique, potest esse et vera et falsa. Nam ly secundum potest importare conditionem naturæ, et ita est falsa; vel unitatem suppositi, et ita est vera. Hæc Thomas in Scripto.
Hoc ipsum Petrus clarius exprimens loquitur: Ly homo, in subjecto supponit pro persona, in prædicato pro natura, quia in prædicato est loco formæ, ratione inhærentiæ prædicati ad subjectum. Ideo quum ly homo ponitur a parte subjecti, dicendo, Christus homo est ubique, vera est propositio; quum vero a parte prædicati, est falsa: ut si dicatur, Christus est homo ubique, quia significatur humanitas ejus esse ubique. Hinc communicatio idiomatum fit in persona, non in natura. Ubi ergo persona supponitur, attributa utriusque naturæ ei conveniunt et prædicantur de ipsa, sed non ubi natura. Hinc quamvis convenienter dicatur, Christus homo est ubique, non tamen Christus est homo ubique. Hæc Petrus. — Idem Richardus.
Verumtamen apparet quod ista, Christus seu Filius Dei est homo ubique, vera sit, si ly ubique referatur ad subjectum: quoniam ubicumque est Christus, ibi ipse est homo, quamvis ejus humanitas non sit ibi. Et hoc videtur insinuare Albertus, respondendo ad istud: Propositio ista, Filius Dei est ubique homo, duplex est ex sensu compositionis ac divisionis. Si enim adverbium ubique, determinet verbum gratia compositionis cum prædicato, est falsa; si autem referatur ad subjectum cum compositione participii subintellecti, vera est in hoc sensu: Filius Dei ens ubique, est homo. Hæc Albertus.
Udalricus responsioni Thomæ concordat, nec in isto est difficultas realis, sed potius nominalis, ut ex verbis patuit Bonaventuræ.1
Denique ad duo prima objecta patet solutio. — Ad tertium respondet Thomas in Summa contra gentiles, quod in Christo fuerunt duo hæc admiranda, quæ in nobis non sunt.2 Etenim nobis motis, moventur omnia quæ in nobis sunt, per se vel per accidens; sed non ita fuit in Christo, quoniam eo moto, persona Verbi mansit immobilis. Rursus, in nobis natura excedit personam, quia humanitas invenitur extra individuum suum. Verum in Christo persona excedit naturam assumptam, quia persona illa ubique est, non assumpta natura. In his vero in quibus non est nisi una natura, verum est quod persona non excedit naturam.
Footnotes
Chapter 137 of 201