Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum non ponentes obicem, recipiant in Baptismo sacramentum et rem sacramenti.

A Videtur quod non. Primo, quia multi conversi ad fidem, cum ingenti fervore et devotione ad Baptismum accedunt, nec gratiæ obicem ponunt, non tamen recipiunt rem sacramenti, id est gratiam gratum facientem, quia jam habent eam et virtutes ei annexas. — Secundo, gratia non infunditur nisi peccatis expulsis; una autem et eadem gratia non videtur vitiorum omnium expulsiva.

B Circa hæc scribit Bonaventura: Sicut magistri concorditer dicunt, in sacramento Baptismi, si ejus efficacia ac medela perfecte suscipiantur, omnis culpa deletur, et restituitur homo in innocentiam pristinam, quantum ad animam. Cujus rei si causa quæratur, dicendum, quod liberalitas Dei est causa quæ tantam efficaciam huic contulit sacramento. Et si hujus rei ratio inquiratur, potest triplex congruitas assignari. Prima est ex parte ejus contra quod ordinatur Baptismus, quod proprie est originale peccatum, quod inter omnia peccata pejores relinquit in anima sequelas, et cujus corruptio est universalis et magna: ideo congruebat ut Deus contra illud institueret præcipuæ efficaciæ ac virtutis remedium, quatenus sicut in corruptione morbi originalis peccati, vehementer mirabiliterque ostenditur rigor divinæ justitiæ, sic in ejusdem remedio dulcedo pietatis divinæ sublimiter declaretur, quatenus virtute hujus remedii deleatur non solum originale peccatum, sed et omnia peccata ei annexa et ipsum secuta. Secunda congruitas est ex parte ejus ad quod ordinatur, quoniam ordinatur Baptismus ad spiritualiter regenerandum, ut transfe-

Coloss. 1, 13. ratur baptizatus a potestate tenebrarum in adoptionem filiorum Dei : quod fieri nequit nisi omni peccato tam originali quam actuali mortali amoto. Unde ad Titum scri-

Tit. III, 5, 6. bit Apostolus : Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde. Tertia congruitas est ex parte ordinis et prioritatis sacramenti istius, quod est ceterorum sacramentorum fundamentum, janua atque principium : ideo Deus voluit illud perfecte statuere, et omnium vitiorum deletivum ac sanativum, quatenus ipse baptizatus

Philipp. III, 13. posteriorum oblitus ac recens effectus, omnino ad interiora extendat se ipsum. Et quia omnipotens Deus disposuit sacramento huic efficaciam dare ita præcipuam, et quod virtus ac meritum suæ passionis in ipso potissime operaretur et adesset; ideo præstitit ei expressam significantiam : ablutio enim ista magis indicat animam fieri mundam et sanctam. Hinc delet omnem culpam, etiam quantum ad pœnam, et hoc non sine gratiæ infusione, si jam ante infusa non fuit. Ideo teste Beda, Baptismus aperit cœlum, et baptizatus mox moriens evolat. Hinc gratia baptismalis duplicem habet comparationem : unam ad bonum, ad quod habilitat; aliam ad malum, a quo curat. Secundum primam comparationem, competit statui incipientium; sed quantum ad aliam, quum sit medicamentum perfectum, habet vim gratiæ perfectæ.

Denique, dum quæritur, an deleat omnem pœnam; dicendum, quod est distinguendum de pœnis. Nam quædam sunt pœnæ æternales, et aliquæ temporales. Itaque ab omni pœna æternali absolvit Baptismus. De temporalibus vero pœnis est distinguendum, quoniam aliquæ sunt contractæ, ut fames, sitis et mors; quædam impositæ seu assumptæ, ut jejunia et spiritualia ac corporalia exercitia, laboriosaque opera. Baptismus ergo absolvit ab omni pœna temporali satisfactoria seu assumpta, non autem ab omni pœna contracta. Cujus ratio est, quia Deus ad hoc non ordinavit Baptismum. Ideo quoque ad hoc non ordinavit ipsum, quoniam congruum fuit quod hujusmodi pœnalitates in nobis relinqueret, ad manifestandum æquitatem divini judicii, ad demonstrandum fructum passionis Christi, et ad promovendum meritum liberi arbitrii. Ad manifestandum æquitatem divini judicii, ut illa sententia quam Deus dictaverat de morte Adæ posterorumque ejus, immobilis perseveret : unde ab illa nemo evadit. Ad ostendendum fructum passionis Christi, quia si Deus curaret naturam et fomitem, filii nascerentur immunes a culpa, nec indigerent regenerari a Christo : idcirco, ut omnes passione Christi se noscant egere, data est sacramento virtus a Christi passione; vel ideo ordinatum est ut Baptismus pœnas remittat personales, non naturales, quia remedium respicit personam, non naturam. Ad promovendum quoque meritum liberi arbitrii. Promovent quippe hujusmodi pœnalitates ad bonum multiplici modo : valent enim ad humiliandum se ipsum, ad sui ipsius cognitionem, et ad stimulationem ad bona. Si autem homines in hac vita consequerentur vitæ immortalitatem et liberationem a siti, fame, infirmitatibusque naturæ, converterentur plures ad Christum accederentque ad Baptismum magis propter ista præsentia commoda, quam propter Deum et veram salutem, nec fides haberet meritum, cui ratio præberet experimentum. — Hæc Bonaventura in Scripto.

Hinc quoque in Breviloquio : Quoniam (inquit) morbus noster, id est originalle peccatum, contra quod est Baptismus, animam privat vita gratiæ, omniumque virtutum rectitudine habilitante, pronamque reddit quodammodo ad omnem culpam; ac aliunde contrahitur et redigit in diabolicam servitutem, atque in potestatem principis tenebrarum : hinc est quod ad hoc quod per illud sacramentum per contrarium sufficiens adhibeatur remedii medicamentum, congruit in eo dari gratiam regenerantem contra privationem vitæ gratuitæ, et gratiam rectificantem in septiformi virtute contra privationem virtutis habilitativæ, et gratiam purificantem ab omni culpa contra pronitatem ad omnem deordinationem vitiosam. Et quoniam peccatum originale trahitur aliunde, faciens parvulum habilem ad concupiscendum, et adultum concupiscentem, necessaria est adulto fides propria et pœnitentia, sed parvulis aliena, quæ est in universali Ecclesia. Debent etiam exorcizari propter dæmonum fugationem, et catechizari contra ignorantiæ caliginem. Hæc ibi.

Hinc Thomas: In omni (inquit) generatione, per introductionem formæ omnis contraria forma expellitur: imo et dispositio ad formam contrariam, nisi interdum relinquatur ex indispositione formam recipientis. Quumque Baptismus sit regeneratio in vitam spiritualem, omne quod est contrarium vitæ spirituali, quod scilicet stare non potest cum gratia, tollit: sicque tollit originalem et actualem culpam mortalem, ac etiam quantum in se est, venalem, quæ ad mortalem disponit, quamvis quandoque culpa venialis maneat post Baptismum, mortali remota, propter indispositionem subjecti recipientis Baptismum. — Et si objiciatur, quod in adultis requiritur contritio; dicendum, quod Baptismus non requirit contritionem quasi concausam ad destructionem actualis peccati, quasi ex se non sufficiat ad hoc, sed solum ad removendum fictionem quæ impedit Baptismi effectum. Nec verum est quod Baptismus solum ordinetur contra originale peccatum: alias circumcisis in primitiva Ecclesia necessarius non fuisset. Potest autem accidere, ut quis in proposito peccandi venialiter baptizetur, et ita ex sua indispositione in veniali remaneat.

Præterea si quæratur, an Baptismus tollat omnem pœnam temporalem actuali peccato debitam; dicendum, quod Christus per mortem suam satisfecit plenarie pro peccatis totius generis humani, etiamsi multo plura essent. Et quoniam homo per Baptismum in morte Christi baptizatur, et ei commoritur et consepelitur, ut dicit Apostolus;1 idcirco Baptismus quantum in se est, totam efficaciam passionis influit baptizato, propter quod absolvit non solum a culpa, sed etiam ab omni satisfactoria pœna.

Si autem quæratur, an tollat etiam omnem pœnam originalis peccati; dicendum, quod in originali peccato talis fuit processus, quod persona corrupit naturam, et natura personam. Hinc aliquid consideratur in hoc peccato quod pertinet ad naturam, et aliquid quod pertinet ad personam. Passio vero Christi sufficienter abstulit originale peccatum quantum ad utrumque. Sed quoniam sacramenta adhibentur personis, ideo Baptismus ab homine tollit quod ex corruptione naturæ in personam redundavit: sic quod culpæ infectionem prout inficit personam, et pœnam illam quæ actum personæ privabat, puta carentiam visionis divinæ, Baptismus aufert; sed actu non aufert infectionem prout inficit naturam (quod patet ex hoc quod baptizatus, per actum naturæ originale transmittit in prolem); similiter nec pœnam quæ consequitur naturæ principia destitutæ gratia innocentiæ primi status, ut sunt rebellio carnis ad spiritum, mors atque hujusmodi pœnalitates, quæ consequuntur ex hoc quod homo ex contrariis exstat compositus. Sed quia omnes homines in natura communicant, effectus secundum legem communem curationis naturæ erit in fine mundi, quando electis omnibus congregatis, simul cum eis etiam creatura insensitiva a corruptionis liberabitur servitute.2 — Hæc Thomas in Scripto. Eadem in tertia parte, quæstione sexagesima nona.

At vero Petrus quærit, an parvuli in Baptismo justificantur. Respondet: Duplex est justificatio. Quædam a culpa aliunde contracta, id est originali; quædam a propria culpa, id est actuali. Et utraque est effective a Deo. Utraque quoque requirit ex parte hominis dispositionem præparativam, sed differenter. Mundatio namque culpæ originalis, quum sit aliunde contracta, potest habere dispositionem sufficientem per alterum; mundatio vero propriæ culpæ requirit dispositionem per se ipsum, juxta illud Augustini : Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Porro dispositio parvuli consistit in tribus : quorum unum habet se ut prima causa disponens, utpote passio Christi ; alterum, ut causa propinqua, puta fides Ecclesiæ; tertium, ut causa immediata, scilicet sacramentum. Hæc Petrus. — Idem Richardus aliique communiter.

Et addit Durandus : Istud intelligendum est ad forum Dei, quia humano judicio non solum attenditur qua pœna dignus sit homo quoad Deum, sed etiam in qua sit obligatione quantum ad homines qui sunt læsi et scandalizati seu injuriati per eum. Ideo, quamvis homicida liberetur totaliter a reatu pœnæ quantum ad Deum, tamen remanet quoad homines obligatus, quos justum est ædificari de ejus justa pœna seu satisfactione, sicut scandalizati sunt de ejus culpa et offensione. In talibus tamen princeps posset pie pœnam dimitere, præsertim si evidentia signa paterent, quod homicida postularet Baptismum ex fidei devotione, non mortis timore. Hi quoque quibus injuriatus est, possent ei satisfactionem dimittere. Hæc Durandus.

Præterea, Argentinensis hic sciscitatur, quid hoc loco vocetur res sacramenti. Respondet : Res sacramenti interdum accipitur large pro omni illo quod datur alicui desuper seu ex ordinatione divina, dum suscipit sacramentum Baptismi, sive sit donum gratis datum, sive gratum faciens; secundo, strictius pro dono gratum faciente. Primo modo non sumitur hic : sic enim et character res sacramenti vocatur, quem tamen suscipiunt etiam qui ficte seu in mortali accedunt, dummodo veraciter baptizentur. Sumitur ergo hic modo secundo, intelligendo per gratiam gratum facientem etiam illa quæ hujusmodi gratiam infallibiliter consequuntur, ut sunt expulsio culpæ, remissio pœnæ æternæ.

Postremo, Scotus concordat præhabitis. Aliquas tamen difficultates circa hæc tangit, sic arguens : Non infunditur homini gratia sine fide, quoniam sine fide impossibile est placere Deo; sed parvuli non recipiunt fidem, quum dicat Apostolus, Fides est ex auditu. Rursus, habens habitum potest eo uti, parvulus autem baptizatus ad usum veniens rationis, non potest exire in actum credendi articulos fidei, nisi aliunde edoceatur. Iterum, habens habitum, aliter habet se ad actum quam non habens; parvulus autem baptizatus, in solitudine aut inter perfidos enutritus, nec aliunde instructus, non plus exit in actum credendi quam alter non baptizatus. — Ad ista Scotus hic non respondet, sed remittit ad tertium, ubi et se responsurum ad ista insinuat : quo videtur quod scripsit super hunc quartum antequam super tertium. Ad hæc autem argumenta paulo post respondebitur in hac ipsa distinctione, quæstione qua inquiretur an parvulis in Baptismo infundantur virtutes.3

Footnotes

  1. Rom. vi, 3, 4. ↩

  2. Rom. viii, 21. ↩

  3. p. 126 A. ↩

Chapter 73 of 283