Quæstio 2
Secundo quæritur De ceteris Baptismi effectibus.
Et circa hoc multi multas faciunt quæstiones. Nam et sanctus Doctor, quamvis in Scripto (ni fallor) secundi asserat quosdam nimium multiplicare quæstiones, et videtur tangere Alexandrum, qui præ ceteris quasi innumeras format quæstiones; attamen et ipse in Scripto hoc quarti non mediocriter multiplicat quæstiones : sicut et hoc loco interrogat, utrum per Baptismum conferantur pueris gratia et virtutes, utrum per Baptismum in adultis virtutes augeantur, utrum effectus Baptismi sit illuminatio, utrum effectus Baptismi sit fecundatio, utrum incorporari Christo sit Baptismi effectus, utrum effectus Baptismi sit apertio januæ regni : ad quæ omnia ex uno fundamento patet responsio. Verumtamen quæstiones has non reor inutiles, nisi quod brevitati studendum est. A et aliter exquisitius poterunt solvi, sicut patebit.
Itaque circa hæc scribit Antisiodorensis: Concedimus, quod parvulis in Baptismo dantur virtutes. Asserit quippe Augustinus: Fides datur et nutritur in sacramento Baptismi: datur quantum ad parvulos; nutritur quantum ad adultos. Ergo parvulis in Baptismo infunditur fides: ergo et aliæ virtutes. Insuper, in Baptismo est spiritualis nativitas, ergo et alicujus vitæ spiritualis collatio: quæ non potest esse nisi per fidem, quum juxta Apostolum et Prophetam, justus ex fide vivat.1
Sed objici potest, quod loquitur Augustinus:2 Sicut mundatur adultus per fidem, sic parvulus per fidei sacramentum. Ergo parvulus non mundatur per fidem. — Item non habet fidem in actu seu usu (ut constat), neque in habitu. Ille namque dicitur fidem habere in habitu, qui habilitatus est ad credendum in actu, qui dum cogitat de articulis fidei, statim credit; sed dum iste ad annos venit discretionis, si proponantur ei articuli, dicit se eos ignorare.
Dicendum ad Augustini auctoritatem, quod ipse ponit illam distinctionem ad innuendum, quod adultus accedendo cum sua credulitate ad Baptismum, aliquo modo cooperatur ad suam emundationem; parvulus vero non cooperatur, sed per Baptismum recipit fidem, per quam mundatur. — Ad secundum, quod parvulus habet fidem in habitu, sed est quidam habitus propinquior actui et quidam remotus, et iterum est quidam explicitus et quidam implicitus: quemadmodum aliqua vetula habet implicitam de aliquibus fidem. Similiter iste quum venerit ad annos discretionis, fidem habebit in habitu implicito, et remoto ab actu; sed aliqua levi explicatione credet in actu. — Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto. Idem Albertus.
Ex quibus patet solutio argumentorum de fide in parvulis, in fine præcedentis quæstionis tactorum a Scoto; quæ tamen
Præterea Thomas respondendo ad ea quæ ex ejus Scripto sunt tacta, quæsita, et primo ad primum: Circa hoc, inquit, multiplex fuit opinio. Quidam dixerunt, quod parvulis in Baptismo nequaquam dentur virtutes, sed solum ab originali mundentur peccato; postea vero, quando decedunt, vel ad adultam ætatem pervenerint, eis conferantur virtutes, si innocentiam servent. Quæ opinio stare non valet, quoniam lignum quum præcisum fuerit, ubi ceciderit, ibi erit. Idcirco, si pueris ante mortem non fuissent collatæ virtutes et gratia operans atque cooperans, nec in morte eis conferrentur, et ita non salvarentur: quod falsum est. Videtur demum opinio ista hinc orta, quod virtutes putabant esse tantum actus. — Hinc alii dicunt, quod pueris in Baptismo conferuntur virtutes, non in se ipsis, sed in earum radice, scilicet gratia, quæ est radix virtutum, sicut anima suarum potentiarum; quumque postea potentiæ aptæ fuerint ad agendum, effluunt virtutes ex gratia in ipsas potentias. Verum nec ista opinio potest stare, quia si puer ante usum rationis verteretur in furiam, nunquam haberet virtutes. — Hinc alii melius dicunt, quod pueris in Baptismo dantur gratia et virtutes, quæ non procedunt in actus nisi tempore opportuno. Verumtamen duplex est actus virtutum, videlicet: actus primus, qui est, formaliter perficere animæ vires, quem actum etiam pueri habent; et actus secundus, qui est, ex electione spontanee operari, quem actum non sortiuntur nisi in adulta ætate.
Ex his patet, quod per Baptismum virtutes augentur in his qui in gratia ad Baptismum accedunt, siquidem juxta Philosophum secundo Ethicorum, ex eisdem causis virtus generatur et augetur: ideo sicut Baptismus gratiam et virtutes largitur non habenti, nec ficte accedenti, ita habenti eas auget easdem.
Insuper Baptismus est causa illumina-
Eccle. x1,3. tionis. Etenim lumen est quo in visionem alicujus rei dirigimur. Baptismus autem dirigit in visionem spiritualem interiorem et exteriorem. In interiorem, quum sit fidei sacramentum, in quo fides ipsa præstatur, quæ est lux et oculus mentis ad contemplandum divina; in exteriorem, quoniam baptizatis conceditur inspicere Eucharistiæ sacramentum, ut S. Dionysius docet:3 unde tam ipse quam Damascenus vim illuminativam Baptismo attribuunt.4 — Quumque in Baptismo tot gratiarum charismata infundantur, quibus baptizatus in se ipso spiritualiter fecundatur ad bene agendum, recte fecunditas quasi passiva Baptismo adscribitur. Fecunditas autem ad producendum fructum doctrinæ operumque bonorum in aliis, sacramento convenit Ordinis. — Amplius, Christo incorporari contingit dupliciter, scilicet merito et numero. Et merito potest ei homo incorporari antequam actualiter baptizetur, non tamen ante propositum desideriumque Baptismi, tempore gratiæ revelatæ. Numero autem non potest quis de Ecclesia effici nisi per Baptismum, ante quem ad nulsum aliud Ecclesiæ sacramentum admittitur homo.
Denique, aperire januam regni cœlestis nil aliud est quam impedimentum quo toti generi humano prohibebatur ingressus in regnum cœlorum propter originale peccatum, auferre. Hoc autem impedimentum Christus sua abstulit passione generaliter quantum ad omnes, pro originali satisfaciendo; particulariter autem fit hoc quantum ad istum vel illum, per hoc quod virtus et meritum dominicæ passionis eis in Baptismo applicatur atque communicatur: sicque Baptismus est causa instrumentalis hujus effectus. Porro aditus regni cœlorum aperitur tripliciter. Primo, quantum ad gloriam animæ; et ita apertus est in Christi passione, quum dixit latroni:5 Hodie mecum eris in paradiso. Secundo, quantum ad gloriam corporis: et ita apertus est in dominica resurrectione. Tertio, quantum ad locum gloriæ congruentem: et sic in ascensione apertus est. Tribus quoque his modis instrumentaliter agit Baptismus in isto. Agit namque in virtute passionis et resurrectionis et ascensionis, in quantum homo Christo configuratur passo per immersionem, qua Christo quodammodo consepelitur, et ei resurgenti, quantum ad nitorem qui resultat ex aqua, et ascendenti, quantum ad elevationem baptizati de sacro fonte. Unde Baptismus passioni appropriatur, quum et gloria animæ principalior sit et causa quodammodo aliorum: in cujus signum aperti sunt cœli super Dominum baptizatum.6 — Hæc Thomas in Scripto. Concordant Petrus, Richardus aliique communiter.
Footnotes
Chapter 74 of 283