Quæstio 6
Exto quæritur, Utrum sine Baptismo, tempore Evangelii divulgati, nemo queat salvari; et de multiplici genere Baptismi, ac comparatione eorum ad invicem.
Videtur quod sine Baptismo aquæ seu fluminis nullus salvari nunc valeat, quum dicat Salvator et judex: Nisi renatus quis Joann. III, 5. fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc.
In oppositum est, quod multi martyres sine tali Baptismo sint coronati. Sed et bona efficaxque voluntas, a Deo pro opere reputatur. Item in littera non nisi tres species seu modi Baptismi tanguntur, quum tamen Damascenus libro quarto enumeret novem.
Circa hoc scribit Albertus: Magister non tangit hic nisi Baptismum aquæ, et Baptismata ei similia in principali effectu, qui est remissio culpæ, in qua includitur infusio gratiæ. Et illa non sunt nisi duo, scilicet: pœnitentia, ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis, sacramentum excludit; atque effusio sanguinis, ubi impediente tyranno aut alio impedimento, aqua haberi non valet. Nec hi duo Baptismi characterem imprimunt, quum character pars sacramenti exsistat, sed totum supplent sacramenti effectum quantum ad salutem requiritur. Ea vero quæ sunt de sacramenti essentia non exhibent: quoniam materia Baptismi (quæ est aqua) et forma verborum in ipsis non sunt. Præterea Baptismus sanguinis in hoc aliis præeminet, quod secundis sordibus non inquinatur, quia post eum sic baptizatus non peccat, et quia adducit aureolæ meritum, et quoniam falce suæ acerbitatis adhærentiam venialium abradit culparum: quorum nullum facit Baptismus aquæ; deficit autem ab illo, quia characterem non imprimit. Pœnitentia quoque non supplet vicem Baptismi, nisi in quantum Baptismus est in proposito et affectu; similiter neque martyrium. Hæc Albertus.
At vero Thomas diffusius loquens: Unum (inquit) est tantum Baptisma, proprie loquendo, quod celebratur in aqua sub determinata forma verborum. Alia vero dicuntur Baptismata per ordinem et comparationem ad illud, et hoc tripliciter. Primo in quantum aliquid fuit signum hujus Baptismi: sicque diluvium vocatur baptismus, quia nostrum designavit Baptismum quantum ad salvationem vitæ spiritualis, per salvationem generis humani in vita naturali tunc facta in arca, ut patet ex prima Petri Canonica; similiter transitus maris Rubri, designando nostrum Baptismum quantum ad liberationem a servitute dæmonum. Alio modo aliquid vocatur baptisma quasi aliquo modo causa nostri Baptismi:1 sicque baptismus Joannis fertur baptismus, ut ad nostrum Baptisma disponens; et baptismus quo baptizatus est Christus, ut efficaciam nostro præstans Baptismo. Tertio aliquid vocatur Baptismus secundum proportionem ad eumdem effectum, et sic dicitur Baptismus pœnitentiæ, et Baptismus sanguinis, de quibus Magister hic loquitur; vel quantum ad effectum secundarium, qui est consummatio in bono, et sic dicitur Baptismus Spiritus, de quo legitur in Actibus.2 Et hæc novem genera Baptismatum ponit Damascenus.
Si autem interrogetur, an Baptismus pœnitentiæ sufficiat ad salutem, similiter Baptismus sanguinis; respondendum, quod aliquid dicitur sufficere ad salutem dupliciter. Primo simpliciter et absolute: sicque Baptismus pœnitentiæ ad salutem non sufficit, quia non habet vim regenerandi, nisi cum voto et proposito Baptismatis aquæ. Alio modo, secundum quid et in casu: et sic sufficit in articulo necessitatis, ut patuit. Denique aquæ Baptismus efficaciam habet a passione Christi, in quantum eam sacramentaliter repræsentat. Baptismus vero sanguinis conformat passioni dominicæ, non sacramentali sed reali repræsentatione. Idcirco in his quæ sacramentalia sunt, Baptismus sanguinis non supplet vicem Baptismatis aquæ, ut est impressio characteris, et hujusmodi; sed in eo quod est res tantum, supplet totaliter vicem Baptismatis aquæ, quando necessitas sacramentum excludit. Quemadmodum enim in Baptismo aquæ liberatur homo ab omni culpa præcedente et pœna, ita in Baptismo sanguinis. Quod convenit huic Baptismo, non solum ex opere operante, nec quantum ad pœnam qua aliquis martyrium explet, quam contingit non esse sufficientem ad satisfaciendum pro peccato; nec quantum ad devotionem justæ voluntatis, quia contingit quod voluntate informata caritate majori aliquis sine martyrio non potest omni supplicio liberari; qui occiduntur pro Christo, in eorum occisione infunditur gratia. — Hæc Thomas in Scripto. citur in Apocalypsi: Laverunt stolas suas in sanguine Agni.3 Ideo pueri quamvis non habeant usum liberi arbitrii, tamen si occidantur pro Christo, in suo sanguine baptizantur.4 Denique, in aliis supererogationis et perfectionis operibus aut statibus, non est tam expressa conformitas ad Christi passionem ut in Baptismo sanguinis, imo nec in Baptismo pœnitentiæ:5 ideo non oportet quod in illis omnis seu tota pœna dimittatur. Legitur tamen in Vitaspatrum, quod quidam Patrum vidit eamdem gratiam descendentem super eum qui habitum religionis assumit, et super eum qui baptizatur. Sed hoc non est quia talis a satisfactione absolvatur, sed quoniam eo ipso quod suam voluntatem in servitutem redigit propter Deum, plenarie jam pro omni peccato satisfecit, quam cariorem habet omnibus rebus mundi, de quibus tantum posset dare, quod eleemosynis cuncta peccata redimeret, etiam quantum ad pœnam.
Porro si quæras, quis Baptismus sit potior; dicendum, quod quia Baptismus aquæ conformat passioni Christi sacramentali repræsentatione, et Baptismus sanguinis realiter, ideo quantum ad sacramentalia, Baptismus aquæ excedit, ut quantum ad impressionem characteris;6 sed quantum ad ea quæ sunt res, excedit Baptismus sanguinis, quia et gratia in Baptismo sanguinis magis augetur habenti, et non habenti amplior datur. Efficacior quoque et fructuosior remissio peccatorum in Baptismo sanguinis condonatur, quia secundis maculis non inquinatur, ut asserit Damascenus.7 Hinc Augustinus de comparatione horum ait Baptismatum: Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore; ille post professionem adspergitur aqua, hic sanguine; ille per impositionem manus pontificis recipit Spiritum Sanctum, hic templum efficitur Spiritus Sancti. Unde et pueris art. 11.8 et a Spiritu Sancto. Quæ duæ causæ operantur in quolibet horum trium Baptismatum, excellentissime tamen in Baptismo sanguinis. Nam passio Christi operatur in Baptismo aquæ per quamdam figuralem repræsentationem; in Baptismo autem flaminis seu pœnitentiæ, per quamdam affectionem; sed in Baptismo sanguinis, per operis imitationem. Consimiliter, virtus Spiritus Sancti operatur in Baptismo aquæ seu fluminis per latentem virtutem; in Baptismo pœnitentiæ, per cordis commotionem; in Baptismo autem sanguinis, per potissimum dilectionis et affectionis fervorem, juxta illud Joannis: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.9 Hinc nec effusio sanguinis pro Christo rationem habet efficaciamque Baptismi, nisi ex caritate procedat, juxta illud Apostoli: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.10 Quo constat, quod Baptismus sanguinis includit Baptismum flaminis, non econtra. Idcirco perfectior comprobatur et præeminentiam habet Baptismus sanguinis, non solum ex parte passionis dominicæ, sed item ex parte Spiritus Sancti. — Hæc in Summa.
In quibus pro maxima parte continentur scripta Petri et Richardi de ista materia, qui nihilo minus dicunt Baptismata ista ita comparari ad invicem, quod quantum ad aliquid, unum est eminentius alio; et quantum ad aliquid, econtrario. — Bonaventura quoque fatetur, quod habent se sicut excedentia et excessa. Nam et Baptismus aquæ generalior est, et pluribus servit, atque characterem imprimit, quod nulli convenit aliorum Baptismatum. Nihilo minus Bonaventuræ videtur, quod absolute loquendo, sanguinis Baptismus sit potior: quod verum reor, et Thomæ consonat ac Alberto. — Insuper ait Bonaventura, quod Baptismus sanguinis non est proprie sacramentum, quia nec institutum est a Deo ad repræsentandum quid sacrum ex similitudine, etc.
Ad istud Thomas in secunda secundæ, decima quæstione, respondet:11 Maximam auctoritatem habet consuetudo Ecclesiæ, quæ semper est æmulanda. Nam et catholicorum dicta doctorum ab Ecclesia auctoritatem suscipiunt, propter quod multo major est auctoritas Ecclesiæ quam Hieronymi aut Augustini. Nunquam autem consuetudo Ecclesiæ fuit, ut pueri Judæorum invitis parentibus baptizarentur, quum tamen præteritis temporibus fuerint reges et imperatores christiani multum religiosi, quibus valde familiares fuerunt sancti episcopi, ut Constantino Sylvester, Theodosio Ambrosius, qui istud non omi-
Footnotes
Chapter 78 of 283