Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An Baptismus, in universis qui baptizantur, æqualem causet effectum seu gratiam æque magnam.

Videtur quod non. Quod enim in circumcisis in veteri Testamento fecit circumcisio, hoc tunc fecit sanctificatio in utero matrum, et hoc in novo Testamento facit Baptismus, utpote purgationem ab originali. Sed sanctificati in utero in veteri Testamento, non fuerunt æqualiter sanctificati: beatissimus enim Joannes Baptista excellentius fuit sanctificatus in utero quam sanctus Jeremias; sacratissima quoque et incomparabilis Virgo, multo valde eminentius quam Joannes. Ergo aut certum aut verisimile sive probabile est, quod in novo Testamento quidam electiores, fuerunt abundantiorem gratiam in Baptismo sortiti. — Rursus, quidam ex suæ nativitatis et baptismis primordio, cernuntur minus proni ad mala et magis apti ad bona, et aliqui innocentiam baptismalem custodiunt, aliqui mox hanc perdunt: quod ex majori et minori gratia eis in Baptismo concessa videtur accidere. Sed et angeli, prout in naturalibus eminentiores fuerunt, gratiam seu gloriam majorem seu minorem mox in sua creatione adepti sunt. Sed tam pueri quam adulti qui baptizantur, in naturalibus magis et minus perfecti sunt: ergo secundum hoc dona gratiæ in diverso recipiunt gradu.

In oppositum est, quod originale peccatum contra quod Baptismus directe ordinatur, in omnibus illis exsistat æqualiter.

Ad hæc Thomas respondens, primo determinat, an Baptismus in omnibus habeat effectum æqualem quantum ad mali amotionem: Baptismus, inquiens, in eo qui non ficte accedit, universaliter aufert culpam inficientem personam, quam invenit; et sic accedit ad terminum. Ea autem quæ in termino sunt, intensionem non capiunt. Ideo quantum ad culpæ remotionem, æqualem effectum habet Baptismus in omnibus. Consimiliter est de pœna personali quæ correspondet culpæ originali prout est personam inficiens, utpote de carentia visionis divinæ. Sed contra aliam pœnam ex corruptæ naturæ principiis consequentem, sicut est fomes seu concupiscentia, adhibetur remedium in Baptismo per gratiam quæ in illo confertur: ideo simile est de pœna illa et de gratia.

Deinde respondens ad istud, an æqualis gratia in Baptismo omnibus conferatur: Actus (ait) activorum recipiuntur in passivis secundum eorum dispositionem. Hinc quamvis Baptismus, seu passio Christi quæ operatur in eo, respectum habeat parem ad omnes; attamen quoniam inter adultos quidam cum majori præparatione ad ipsum accedunt, majorem præ aliis gratiam consequuntur. Nullus enim gratiam in termino recipit, ut intendi nequeat per Baptismum. Itaque quando adultus baptizatur, non solum requiritur ad percipiendum effectum Baptismi, remotio prohibentis, utpote fictionis, sed et dispositio quasi materialis, videlicet fides atque devotio recipientis Baptismum.

Consequenter respondet ad istud, an pueri in Baptismo æqualem gratiam sortiantur: In pueris (dicens) baptizatis nihil ex parte eorum requiritur, sed pro dispositione quasi materiali ad salutem, habent fidem Ecclesiæ, et pro effectivo salutis, habent virtutem seu meritum passionis Christi, quæ operatur in Baptismo. Et hæc duo se habent æqualiter ad pueros omnes: idcirco non differunt quantum ad suscipiendum Baptismi effectum, sed omnes in Baptismo æqualem suscipiunt gratiam. Nec simile est de ipsis et angelis: quia de angelis probabile est, quod secundum gradum et proportionem eorum in naturalibus, fuit conatus ad gratiam, ad quam in infantulis nullus conatus est. Hæcque gratia in pueris baptizatis non facit necessitatem, sed inclinationem quamdam ad bonum: ideo dum ad adultam pertingunt ætatem, possunt diversimode gratia uti recepta. Unde quidam manent proficiuntque in ea, quidam deficiunt: et hoc non ex diversitate gratiæ in Baptismo receptæ. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in tertia parte, quæstione sexagesima nona: Duplex, inquit, est effectus Baptismi.1 Unus per se, aliusque per accidens. Per se effectus Baptismi est, ad quem per se institutus est, utpote generare homines in vita spirituali: quem æqualiter facit in omnibus qui æqualiter ad Baptismum se habent. Effectus autem Baptismi per accidens est, ad quem Baptismus directe non ordinatur, sed omnipotentia Dei in eo miraculose operatur. Unde super illud ad Romanos, Ut ultra non serviamus peccato, Glossa effatur:2 Hoc non præstatur in Baptismo, nisi forte miraculose aliquibus ineffabili clementia Creatoris, ita ut lex peccati, quæ est in membris, penitus exstinguatur. Et tales effectus non æqualiter suscipiuntur ab omnibus, etiam si cum æquali devotione accedunt; sed dispensantur seu dantur secundum ordinationem providentiæ Dei. Hæc in Summa.

Præterea Petrus circa hæc scribit: Quadruplex est effectus Baptismi in adultis. Unus, impressio characteris, qui effectus in omnibus est æqualis. Secundus est infusio gratiæ, qui differt secundum dispositionem et devotionem suscipientium. Tertius, restitutio innocentiæ, qui penes terminum a quo, potest esse inæqualis; sed penes terminum ad quem, semper est æqualis, quoniam quamvis ab inæquali impuritate, tamen ad æqualem puritatem restituit. Quartus, repressio fomitis seu concupiscentiæ, et quantum ad hunc inæqualis exsistit, secundum quod unus recipit in Baptismo gratiam majorem quam alius. — Denique, quantum est de privilegio gratiæ, plus gratiæ dari potest uni parvulo in Baptismo quam alteri; sed quantum est de lege communi, non datur. Bonitas autem complexionis ex parte corporis, est remota dispositio gratiæ, seu etiam gratiæ amplioris. Dispositio vero propinqua ad gratiam in voluntate consistit, quam infusio gratiæ major aut minor consequitur. Hæc Petrus.

In præinductis sententialiter continetur Richardi responsio, qui præinducta compendiose perstringens: In Baptismo, asserit, removetur malum culpæ et pœnæ, atque confertur bonum gratiæ. Quantum ad prima duo, effectus Baptismi in omnibus parvulis est æqualis, sicut originale peccatum in omnibus illis æquale est, nec unus ad majorem pœnam obligatur quam alter. De lege quoque communi non datur uni eorum gratia major quam alteri in Baptismo. In adultis vero plus delet de malo culpæ quam in parvulis, secundum quod in adultis plus aut minus invenit de propriis culpis eorum. Verumtamen, quoniam unicuique plus suffragatur fides propria quam aliena, adulti, qui per propriam fidem ad Baptismum se præparant, plus gratiæ in Baptismate sortiuntur quam parvuli, qui non fide propria, sed per fidem Ecclesiæ ad Baptismatis gratiam disponuntur. Hæc Richardus. — Concordant Bonaventura, Albertus aliique communiter.

Footnotes

  1. art. 8. ↩

  2. Rom. vi, 6. ↩

Chapter 76 of 283