Quæstio 5
Quinto quæritur, Utrum carentibus usu rationis Baptismus sit exhibendus, utpote infantulis, furiosis, phreneticis, stultis.
Videtur quod non, quoniam spiritualis medicina fidem requirit in recipiente: quia ut ait Apostolus, quod non est ex fide peccatum est.1 — Rursus, in Baptismo est justificatio quædam; sed Augustino testante, qui creavit te sine te, id est sine tua cooperatione, non justificabit te sine te.
Verum de hac materia dictum est supra, ideo non nisi pauca addenda.2
Itaque secundum Thomam, Albertum, Bonaventuram ac alios plures, infantes cito sunt baptizandi, quoniam circa eos periculum maximum est in mora. Primo, quoniam propter imbecillitatem naturæ de facili mori poterunt ac damnari. Secundo, quia minorem potestatem dæmones habent in pueris baptizatis, nec spiritualiter nec corporaliter possunt eis tantas inferre molestationes ut aliis pueris: imo pueri baptizati sunt angelis sanctis amabiliores, utpote per supernaturalia charismata gratiæ et donorum atque virtutum ipsis similiores, propter quod diligentius custodiuntur ab ipsis. Tertio, quia ab infantia et pueritia homo facilius ad bona inducitur, melius assuescit, firmiusque adhæret. Unde secundo Ethicorum ait Philosophus: Non parum refert, a juventute confestim bonis vel malis assuefieri. Et hanc rationem sanctus assignat Dionysius in fine Ecclesiasticæ hierarchiæ, dicens: Tradit summus sacerdos puerum sacris symbolis, id est sacramentalibus signis, ut cum eis conversetur, et nec imitetur alteram vitam nisi jugiter divina contemplantem.3 Et iterum ibidem divinus Dionysius protestatur: Divini nostri duces (puta Apostoli) probaverunt infantes recipiit ad Baptismum. — Et si objiciatur, quoniam magis afficitur homo ad ea quæ ex se acquirit et sponte consequitur, quam ad ea quæ accipit aliunde: propter quod hi qui ex propria acquisitione, diligentia et labore habent divitias, non sunt communiter tam liberales ut qui ab aliis eas sortiti sunt: ergo expediret in parvulis tempus adultæ exspectare ætatis. Dicendum, quod verum esset, nisi aliunde tot et tanta obviarent pericula quibus subjicitur vita humana: ideo securior via est eligenda. Nec verum est quod spiritualis ista Baptismi medicina non sit usu rationis carentibus applicanda. Nempe ut in libro LXXXIII Quæstionum sanctus loquitur Augustinus, diversi status mundi assimilantur diversis hominis ejusdem ætatis. Hinc sicut in nullo statu mundi præclusa fuit humano generi via salutis, ita in nulla ejusdem hominis ætate præcluditur aut negatur ei salutis via: unde nec in infantia parvulis originali peccato obnoxiis.
Footnotes
Chapter 77 of 283