Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An fictio impediat Baptismi effectum, et rem seu gratiæ infusionem, ita quod fictione abjecta infunditur gratia.

In qua quæstione duo tanguntur. Primum, an fictio gratiæ infusionem impediat. Secundum, an fictione submota, gratia infundatur.

Videtur quod fictio non impediat infusionem gratiæ baptismalis. Christus namque sua passione sic totius mundi peccata delevit, quod etiam ipsum peccatum crucifigentium eum, merito suæ passionis tulit et expiavit, ut super Joannem loquitur Augustinus. Quum ergo Baptismus in virtute passionis dominicæ operetur, etiam ipsam fictionem accedentis ficte, consumere et auferre videtur, ac suum effectum sortiri. — Nec videtur humana malitia divinæ posse virtuti resistere, nec causa creata supernaturalis causæ effectum impedire.

Circa hæc scribit Albertus: Quadruplex fictio ex dictis B. Augustini colligitur. Triplex tamen fictio præcipue ponitur in suscipiente Eucharistiæ sacramentum, et simile est in suscipiente Baptismum. Itaque fictio est vel ex parte dantis sacramentum, aut ex parte suscipientis. Vel aliter et melius, fictio est aut ex parte ritus seu actus sacramenti, aut ex parte operis operati quod facit Ecclesia. Si primo modo, tunc est ejus qui aliter suscipit quam ipsa Ecclesia ritum exercet. Quod intelligo de eo qui deridet ritum Ecclesiæ, et tamen intendit accipere quod facit Ecclesia : ille enim percipit sacramentum. Si autem sit fictio ex parte operis operati : tunc aut est secundum rationem, et tunc est non credens; aut secundum concupiscibilem, et tunc est indevotus; aut ex parte irascibilis, et tunc est contemnens. Porro indevotus hic dicitur a privatione habitus devotionis; et hoc est, quando est in statu et affectu peccati mortalis, quoniam talis non recipit nisi characterem. Contemptus quoque est duplex. Unus qui abjicit actum seu opus Baptismi, et ille impedit impressionem characteris, quia non subdit se sacramento. Alter est contemptus vilipendens ipsum opus, quod tamen facere seu sumere intendit, et ille non impedit characteris impressionem. Itaque fictio impedit, ex eo quod obicem ponit Spiritui Sancto per actualem voluntatis dissensum ad sacramentalem effectum, volendo id quod simul stare non valet cum gratia sacramentali. Hæc Albertus.

Qui consequenter ad secundum respondet : Aliter est de opere Dei omnipotentis, aliter de opere hominis imbecillis, quoniam opus hominis potest produci ab homine mortuum et mortificatum, quod a libero procedit arbitrio spiritualiter non viventi. Opus autem Dei non potest esse mortuum, et hoc est sacramentum, in quo divina virtus secretius operatur. Sed fictus obicem ponit ne operetur in eo. Character vero stare potest cum fictione, et quocumque peccato mortali, sicut et fides informis. Character quippe est lumen spirituale imaginis creatæ, distinguens fidelem ab infideli secundum fidei statum; estque splendor quidam procedens a charactere increato in imaginem creatam, ad distinctionem baptizati a non baptizato. Per quem characterem Baptismus virtualiter manet in baptizato, et ipse character est proprie sacramentum; ideo, dum non habet obstaculum, utpote fictione cessante, gratiam operatur eo modo quo causa est, utpote dispositive, et Deus tunc causat gratiam effective. Peccata demum quæ fictus commisit post suum baptismum, non delentur virtute Baptismatis, sed contrione, et pro eis imponenda est sibi pœnitentia exterior; virtute autem Baptismi delentur peccata ante commissa. Hæc idem.

Præterea Thomas : Duplex est (inquit) effectus Baptismi. Primus, qui est res et sacramentum, puta character, qui quum non imprimatur ad præparandam hominis voluntatem ut aliquid bene seu meritorie fiat, quum non sit habitus, sed quædam potentia; ideo indispositio voluntatis non impedit eum, dummodo aliqua sit voluntas recipiendi Baptismum. Alius est effectus, qui est res et non sacramentum, vide licet gratia : ad quem requiritur remotio seu expulsio omnis dispositionis sibi contrariæ, puta mortalis peccati, quia per istum effectum Baptismi, præparatur et formatur voluntas ut meritorie velit ac operetur.

Denique talis indispositio voluntatis recte fictio nuncupatur. Ad hoc enim quod aliquid recipere debeat effectum agentis, oportet quod habeat se in debita dispositione ad causam agentem, et ad percipendum ejus effectum. Hinc indispositio voluntatis quæ effectum Baptismi ultimum (scilicet gratiam) impedit, duplex est : una per respectum ad sacramentum; alia per respectum ad sacramenti effectum. Ad sacramentum vero contingit voluntatem indispositam esse dupliciter : primo, per subtractionem necessarii; secundo, per positionem contrarii. Quumque actio omnis sit per contactum, necessarium est quod recipiens sacramentum, quodammodo contingat ipsum per intellectum, quem contactum efficit fides; et per affectum, quod facit devotio. Ideo indispositus reputatur, tam qui non credit quam qui indevotus accedit. Duplex quoque est contrarium quod tolli oportet. Unum ex parte eorum quæ extra aguntur : et sic indispositus est qui aliter celebrat, quam ritus habet Ecclesiæ. Aliud est ex parte virtutis intrinsecæ, quæ secretius operatur salutem : et sic indispositus est qui contemnit. Similiter, per comparationem ad effectum Baptismi, oportet quod disponatur homo adhibendo necessarium, utpote fidem, quæ purificat mentem, et quod tollat contrarium, puta culpam, per contritionem. Ideo ait Ambrosius, quod non sunt necessaria ex hac parte nisi fides et contritio; tamen contritio in devotione includitur. — Si autem objicitur, quod fictio non est secundum omne genus peccati; respondendum, quod fictio proprie est, quum aliquis ostendit dicto vel facto quod non est in rei veritate. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo, quando ex hac intentione aliquid dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet : sicque fictio est speciale peccatum, et ita non sumitur hic. Secundo, quando ostenditur aliquid quod rei veritas non habet, dicto aut facto, etiam si non propter hoc dicatur aut fiat : sicque accipitur modo. Quicumque enim ad Baptismum accedit, ostendit se veteri vitæ abrenuntiare et novam inchoare. Unde si voluntas ejus adhuc in vetustate vitæ remaneat, aliud ostendit quam veritas habet : idcirco est fictio. — Hæc Thomas in Scripto. In ceteris sicut Albertus. Concordant Petrus et Richardus, alii quoque communiter.

Præterea Bonaventura sciscitatur, utrum invitus seu coactus Baptismum accipiat. Respondet : Coactio duplex est. Una sufficiens seu simpliciter dicta, et penitus violenta; et hæc impedit sacramentum, ita quod taliter lotus, non est baptizatus. Neminem enim cogit Deus ad bona. Alia est coactio inductiva. Et si quis sic immergatur in aqua, utpote flagellis aut minis, ita quod potius vult Baptismum suscipere quam occidi, distinguo. Quoniam vel intendit illudere alios et mortem evadere: et tunc quoniam non est ibi intentio Baptismi, non baptizatur, quum nec ille dicatur baptizatus qui consentit se immergi ad jocum; vel vult potius circa se fieri illud quod facit Ecclesia, quam adversa tolerare seu mortem : et sic sive credat, sive non credat, et sive velit recipere gratiam, sive non, dico quod recipit sacramentum, quia non est ibi simpliciter involuntarium : ideo suscipit characterem, non gratiam. — Hæc Bonaventura, et communiter sic tenetur.

Denique huic quæstioni est similis ista, utrum adultus non consentiens, potest recipere effectum Baptismi.

Ad quod Thomas de Argentina, Scotus et alii quidam satis concorditer dicunt, quod non consentiens intelligi potest dupliciter, utpote contrarie et negative : negative, tantum negat actualem consensum; contrarie, ponit actualem dissensum. Et constat quod non sit idem, non velle et nolle. Si ergo accipiatur contrarie pro actualiter dissentiente (seu dissentiente simpliciter, seu secundum quid), et si iste sit utroque modo dissentiens, non recipit sacramentum : quoniam Deus, qui dixit per Sapientem, Fili mi, præbe cor tuum mihi, non vult aliquem omnino invitum familiæ suæ adscribi.1 Si autem secundum quid dissentiat, simpliciter vero consentit in illam ablutionem eo modo quo intendit Ecclesia facere, simpliciter recipit sacramentum. De adulto quoque distinguo : quia aut non utitur ratione, nec usus est, ut fatuus natus; aut non utitur nunc ratione, tamen aliquando usus est; aut utitur nunc actualiliter ratione. De primo dicendum sicut de parvulo; attamen si speratur ipsum tandem curandum, aut ratione usurum, exspectandum est tempus illud, ut cum majori reverentia suscipiat sacramentum. De secundo autem, qui scilicet non utitur ratione, tamen aliquando usus est, dico quod supponitur nunc habitualiter consentiens sive dissentiens, secundum quod se habuit actualiter immediate in sanitate ante istud impedimentum; et dico, immediate, ita quod inter illum actum, puta consensionem aut dissensionem, et inter istud impedimentum, non intervenit motus contrarius voluntatis: sicque iste habitualiter consentiens, potest recipere sacramentum. Verumtamen si speratur reditus ad usum rationis, expedientius est tempus hoc præstolari, sicut de dormiente expedit tempus vigiliæ exspectare, et in furioso tempus lucidi intervalli. De tertio membro, puta adulto ratione utente, distinguo hoc quod quæritur, an possit non consentiens baptizari: quia non consentiens potest intelligi negative et contrarie, sicut expressum est et responsum. Hæc præfati doctores.

Et addit Argentinensis: Propter reverentiam sacramenti, dormiens vel phreneticus baptizari non debet, quamvis constet de consensu eorum ante somnum seu phrenesim, nisi urgeat extrema necessitas: ut si phreneticus sit in periculo mortis, vel etiam dormiens sit in mortis periculo, quia interdum lethargica passio tantum invalescit, quod homo dormit usque ad mortem. Etiam læsus a serpente qui dicitur dipsas, moritur dormiendo.

Footnotes

  1. Prov. xxiii, 26. ↩

Chapter 75 of 283