Skip to the text

Distinctio 11

A. De modo conversionis.

S I autem quæritur, qualis sit illa conversio, an formalis, an substantialis, vel alterius generis; definire non sufficio. Formalem tamen non esse cognosco, quia species rerum quæ ante fuerant, remanent, et sapor et pondus. Quibusdam esse videtur substantialis, dicentibus sic substantiam converti in substantiam, ut hæc essentialiter fiat illa : cui sensui præmissæ auctoritates consentire Cf. dist. x D. videntur.

B. Oppositio.

Sed huic sententiæ sic opponitur ab aliis : Si substantia panis (inquiunt) vel vini convertitur substantialiter in corpus vel sanguinem Christi, quotidie fit aliqua substantia corpus vel sanguis Christi, quæ ante non erat; et hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat; et quotidie augetur corpus Christi, atque formatur de materia de qua in conceptione non fuit factum. — Quibus hoc modo responderi potest : quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo cœlesti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum, deinceps formetur; sed quia substantia panis vel vini, quæ ante non fuerat corpus Christi vel sanguis, verbo cœlesti fit corpus et sanguis. Et ideo sacerdotes dicuntur conficere corpus Christi et sanguinem, quia eorum ministerio substantia panis fit caro, et substantia vini fit sanguis Christi; nec tamen aliquid additur corpori vel sanguini, nec augetur corpus Christi vel sanguis.

C. Augustinus in libro Sententiarum Prosperi.

Si vero quæris modum quo id fieri possit, breviter respondeo : Mysterium fidei Hugo, Summa Sent. tract. vi, c. 4. credi salubriter potest, investigari salubriter non potest. Quod ergo corpus Christi panis mutatione in id non augmentatur, nec sanguis ex vini conversione, ejus voluntati et potentiæ adscribatur qui idem corpus de Virgine eduxit. Fit ergo substantia illa ista sine ejus augmento. Nec tamen concedunt quidam, quod substantia panis aliquando sit caro Christi, etsi fiat caro Christi : sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum; nec tamen dicitur, Farina est panis, et, Aqua est vinum. Alii vero concedunt, illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem; non tamen sequitur, Panis est caro Christi, vel, Vinum est sanguis : quia substantia panis vel vini, postquam facta est caro Christi vel sanguis, non est substantia panis vel vini, sed caro et sanguis. Ideo distinguendum videtur, quum dicitur : Substantia panis, vel id quod erat panis, modo est corpus Christi. Manens enim panis, non est corpus Christi; sed mutata in id quod facta est, est corpus Christi. Nec dicimus substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis Domini : quia non de ea ut de materia formatur corpus, sed ipsa formatur in illud et efficitur illud. Unde Augustinus : Corpus Christi dicimus illud quod ex fructibus terræ acceptum, et prece mystica consecratum, sumimus in memoriam dominicæ passionis. Quod quum per manus hominis ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam dignum sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei.

Aug. de Trinitate, lib. III, n. 10.

D. Asserunt quidam dictum panem transire in corpus Christi.

Quidam vero sic dicunt conversionem illam esse intelligendam, ut sub illis accidentibus sub quibus erat prius substantia panis et vini, post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis, sic tamen, ut non eis afficiatur. Et sic asserunt dictum panem transire in corpus Christi : quia ubi erat panis, nunc est corpus Christi. Quod si est, quid ergo fit de substantia panis et vini ? Illi dicunt vel in præjacentem materiam resolvi, vel in nihilum redigi. Alii vero putaverunt ibi substantiam panis et vini remanere, et ibidem corpus Christi esse et sanguinem; et hac ratione dici illam substantiam fieri istam, quia ubi est hæc, est et illa : quod mirum est. Et ipsam substantiam panis vel vini dicunt esse sacramentum. — Sed quod non sit ibi substantia nisi corpus Christi et sanguis, ex prædictis et subditis aperte ostenditur. Ait enim Ambrosius : Panem istum quem sumimus in mysterio, illum intelligo utique qui manu Sancti Spiritus formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum. Unde Veritas ait : Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi;1 et iterum, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.2 Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi, quia panis ille et iste, non duo, sed unus panis et una caro, procul dubio unum efficitur corpus, illud vere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod resurrexit et in cœlum ascendit. Item Gregorius : Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem cœlos aperiri, in illo Christi mysterio angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum

De Consecr. dist. II, c. 74.

Gregor. Dialog. lib. IV, c. 58. quid ex invisibilibus atque visibilibus fieri? Idem: Eodem momento, et in cœlum rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Sicut divinitas Verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur; nec sunt tamen multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis. Ideoque sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes æqualiter corpus Christi integerrime sumunt. — Post consecrationem ergo non est ibi substantia panis vel vini, licet species remaneant. Est enim ibi species panis et vini, sicut et sapor: unde aliud videtur, aliud intelligitur.

De Consecr. dist. II, c. 73.

E. Quare sub alia specie carnem et sanguinem tradidit Christus.

Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit. Ut fides scilicet haberet meritum, quæ est de his quæ non videntur: quia fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet experimentum. Et ideo etiam, ne abhorreret animus quod cerneret oculus, quia non habemus in usu carnem crudam comedere et sanguinem bibere: quia ergo Christum vorari dentibus fas non est, in mysterio carnem et sanguinem nobis commendavit. Et etiam ideo, ne ab incredulis religioni christianæ insultaretur. Unde Augustinus: Nihil rationabilius quam ut sanguinis similitudinem sumamus, ut et ita veritas non desit, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Ne ergo hoc fieret, et ne veluti quidam horror esset cruoris, in similitudinem accipimus sacramentum. — Ex præmissis jam liquet, quare sub alia specie, et quare sub ista hoc sacramentum Dominus celebraverit, et celebrari a nobis instituerit.

Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 4.

Gregor. Hom. in Evang. lib. II, hom. 26, n. 1.

De Consecr. dist. II, c. 72.

Ibid. c. 55.

F. Quare sub duplici specie sumitur Christus.

Sed quare sub duplici specie sumitur, quum sub alterutra totus sit Christus? Ut ostenderetur totam humanam naturam assumpsisse, ut totam redimeret. Panis enim ad carnem refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes animæ a physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animæ et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. Valet enim, ut Ambrosius ait, ad tuitionem corporis et animæ quod percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra offertur, sicut præfiguravit Moyses. Caro, inquit, pro corpore vestro offertur, sanguis pro anima. Sed tamen sub utraque specie sumitur, quod ad utramque valet, quia sub utraque sumitur ipse totus Christus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est animæ vel corporis, non ad utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque specie tamen totus sumitur Christus; nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur. Eadem enim ratio est, ut ait Hilarius, in corpore Christi, quæ in manna præcessit, de quo dicitur: Qui plus collegerat, non habuit amplius; nec qui minus paraverat, habuit minus. Et licet sub utraque specie sumatur totus

Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 6.

Ambrosiast. in 1 Cor. XI, 26.

Cf. Lev. XVII, 11.

De Consecr. dist. II, c. 78. Exod. XVI, 18.

Christus, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem. Nec debent dici duo sacramenta, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur. Neque debet iterari sacramentum, quia benedictio non repetitur super speciem eamdem. Neque aliæ substantiæ in sacrificium veritatis offerri debent, quia de aliis non potest consecrari corpus Christi vel sanguis.

G. Quare aqua admisceatur.

De Consecr. dist. II, c. 7.

Aqua vero admiscenda est vino, quia aqua populum signat, qui per Christi passionem redemptus est. Calix ergo dominicus, juxta canonum præceptum, aqua et vino mixtus debet offerri : quia videmus in aqua populum intelligi, in vino ostendi sanguinem Christi. Quum ergo in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur : quæ copulatio aquæ et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum quis tantum offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis.

H. Quæritur si irritum sit, si aqua prætermittatur.

Ibidem.

Ibid. c. 2.

Ibid. c. 3.

De Consecr. dist. II, c. 7.

Si vero quæritur, an irritum sit quod geritur, si aqua prætermittatur; audi quod sequitur in eodem canone : Non potest (inquit) calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Item Cyprianus : Calix Domini non est aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque misceatur ; sicut nec corpus Domini potest esse farina sola, nec aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum, et panis unius compage solidatum. Si quis tamen non intendens introducere hæresim, oblivione vel ignorantia aquam prætermiserit, non videtur esse irritum sacramentum, sed ille graviter est corripiendus. Nam et Græcorum Ecclesia non apponere aquam dicitur. Quod etiam ex dictis Cypriani videtur posse colligi. Ait enim : Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servaverit quod nos Dominus facere et exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati ejus indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non potest ignosci, qui nunc a Domino instructi sumus ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus. — Ex hoc videtur, quod si quis simpliciter vel ignoranter vinum offerat sine aqua, sacramentum conficiat. Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificio, nec panis nisi de frumento, nec granum frumenti nisi redactum fuerit in panem :3 quia Christus et panem se dicit, et grano frumenti se comparat.4 Quod ergo supra dictum est, non posse vinum solum offerri, determinari oportet : recipit enim exceptionem. Non potest, nisi simpliciter vel ignoranter fiat; vel, non potest, id est, non debet. Quibusdam tamen videtur hoc generaliter verum. Colligitur etiam ex prædictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis. Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, id est mortale et passibile. Nunc vero sumitur a nobis immortale et impassibile, nec tamen majorem habet efficaciam. Eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro supplemento communionis: quia non legitur Christus alicui discipulorum præbuisse panem intinctum, nisi Judæ. Tum vero non accepit Judas corpus Christi, sed tantum panem. Corpus vero et sanguinem Christi ante cum aliis discipulis perceperat.5

SUMMA

DISTINCTIONIS UNDECIMÆ

PRÆCEDENTI distinctione ostendit Magister, in Sacramento altaris corpus et sanguinem Salvatoris vere realiter ac incomprehensibiliter contineri. Hic edocet, qualis sit illa conversio. Deinde pandit circa hoc quorumdam opiniones erroneas. Quo facto, solvit tres quæstiones communes. Prima est, cur Christus non sub specie carnis et sanguinis, sed sub formis panis et vini instituit carnem suam ac sanguinem esse sumenda. Secunda, cur sacramentum istud exhibetur sub duplici specie, quum tamen sub utraque totus sit Christus. Tertia, cur aqua miscetur vino in calice, et utrum necessario requiratur admixtio aquæ.

Footnotes

  1. Joann. VI, 41. ↩

  2. Ibid. 52. ↩

  3. Joann. XII, 24. ↩

  4. Joann. VI, 48. ↩

  5. Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 9. ↩

Chapter 111 of 283