Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum panis substantialiter ac instantanee et miraculose convertatur et transsubstantietur in corpus Christi, et vinum in sanguinem; ita quod nec annihiletur substantia panis et vini, nec sub corpore ac sanguine maneat, nec in aliud resolvatur.
In hac quæstione multa tanguntur quæ condependent. Et primo arguitur, quod panis non convertitur nec transsubstantiatur in corpus Christi. Videtur enim hoc derogare præstantissimo corpori Christi, quod tam vilis et inanimata res, manu hominum formata, convertatur in ipsum; nec videtur hoc fieri posse sine mutatione et augmentatione corporis Christi. — Secundo, substantia panis non est sola materia, nec sola forma, sed utrumque simul immediate unitum ad constituendum unam naturam specificam, sicut in ceteris naturalibus materialibus rebus. Aut ergo materia panis convertitur in materiam corporis Christi, et substantialis forma panis in substantialem formam corporis Christi, puta in animam ejus rationalem; aut tota illa substantia panis convertitur in solam materiam corporis Christi. Et quidquid horum dicatur, multa objiciuntur. Dictum est enim, quod in Sacramento corporis Christi ex vi sacramenti non continetur nisi caro ipsius, anima vero per concomitantiam: ergo forma panis non convertitur in animam Christi. — Tertio, subtractis omnibus accidentalibus formis a materiali substantia, non remanent nisi partes ejus essentiales, quæ sunt nuda materia et substantialis forma illius. Quum ergo facta consecratione et conversione panis in corpus dominicum, maneant omnes accidentales formæ panis, videlicet quantitas ejus et qualitas, non videtur aliquid converti in corpus Domini nisi nuda et prima panis materia, et forma ejus substantialis intrinseca. Materia autem prima unius rei naturalis non potest converti in materiam primam alterius; nec forma substantialis videtur in ipsam materiæ essentiam convertibilis, quum forma et materia sint primo diversa. — Quarto, subtractis a pane ejus dimensione seu quantitate ac ceteris accidentalibus formis, non manet quidquam de pane, nisi indivisibilis et incorporalis ejus essentia: sicque corpus panis non converteretur in corpus Salvatoris.1 — Rursus, præhabitum est quod quantitas corporis Christi et formæ ipsius accidentales sunt in sacramento per concomitantiam naturalem, ita quod in eas nihil convertitur, sed tantum in substantiam corporis Christi: et ita in ista conversione non est nisi transsubstantiatio rei indivisibilis in rem indivisibilem, quum sine quantitate non sit extensio neque materialis divisio. Res autem indivisibilis non dicitur corpus, et ita non esset hic transsubstantiatio panis in corpus Christi. — Præterea operatio arguit formam et veritatem naturæ. Quum ergo facta conversione maneant non solum formæ accidentales, sed operationes etiam naturales, videlicet nutritio, generatio, corruptio, videtur substantia panis ibi manere. Nempe incredibile prorsus videtur, quod substantia aliqua solis accidentibus nutriatur, augeatur, aut ex accidentalibus formis generetur substantia: quæ tamen omnia ex hostiis consecratis posse fieri cernuntur.
Ecce materia ista difficultatibus plena est, ad quas successive ac distincte est respondendum.
Itaque Albertus ad istam respondens: In hoc (inquit) sacramento est transmutatio, quæ proprie transsubstantiatio appellatur, eo quod est a tota substantia rei unius in totam substantiam rei alterius, hoc est, a tota substantia panis et vini in totam substantiam corporis et sanguinis Jesu Christi quantum ad formam atque materiam, et desinit totum compositum panis et vini quantum ad substantialia, estque ibidem totus Christus quantum ad corpus et animam. In omni autem transmutatione necesse est haberi extrema, non tamen oportet in omni transmutatione haberi subjectum. Et est instantia in creatione, quia non est vere ac proprie transmutatio. Transmutatio namque proprie significat fieri rei, et exitum ejus de potentia in actum. Quum autem res est in exitu et transitu illo, non est sub forma a qua est transmutatio, neque sub forma ad quam nisi in potentia tantum, et transmutatio actus est imperfectus ac permixtus potentiæ. Hinc tale fieri non est sine motu, nec motus sine eo quod movetur: idcirco oportet aliquid subjici tali transmutationi. Est autem transmutatio alia communiter sumpta, quæ non est motus, sed mutatio sola. Et hæc est duplex: una ab agente naturali seu physico, ut est generatio simplex absolute considerata; et hæc quoque eget subjecto, eo quod physice agens non agat nisi subjecta sibi materia in quam agat. Alia est ab agente primo infinitæ virtutis, cujus transmutatio est sine motu et indivisibilis, in qua nihil est nisi exsistentia hujus ex illo, et post esse suum substantiale: ideo in ea non oportet subjici materiam aliquam, et non habet nisi terminos, non autem subjectum commune, quod in transmutatione naturali est tertium.
In hac autem conversione seu transsubstantiatione non est mutatio aliqua de qua philosophi sint locuti. Quamvis autem transsubstantiatio præsupponat aliquid ex quo est seu fit transsubstantiatio (aliter non esset transmutatio), non tamen hoc remanet. Nam sicut actui creationis in quantum actio est primi agentis, nihil subjicitur ut subjectum, sic transsubstantiationi nihil subjicitur ut subjectum. Differunt autem penes terminum a quo: quia in creatione terminus a quo, est nihil; in transsubstantiatione vero terminus a quo, est ens. Hinc transsubstantiatio est alicujus a quo, non alicujus in quo. Et quamvis sit mutatio a tota substantia, non tamen est in nihil, nec manet ibi substantialis forma ipsius panis, nec transsubstantiatio ista dicit mutationem ullam in Christi corpore, sed in pane. — Denique in materia ista, sicut in materia de superbeatissima Trinitate, non sunt sufficientia verba quæ exprimant modum operationis divinæ, sed balbutiendo resonamus pro posse Dei excelsa. Et puto quod mutatio ista verius transsubstantiatio nuncupetur, sicut et quidam antiqui dixerunt. — Hinc instantanea est, ab infinita Dei procedens potentia, cui competit agere in instanti; et completur in fine prolationis verborum, seu ultimo ejus instanti; et proprie non vocatur miraculum, quamvis sit omnium mirabilium maximum. Hinc concedo, quod transsubstantiatio ista non est naturalis nec miraculosa, sed valde mirabilis. Miraculum namque proprie sumptum, est quod fit præter spem, et hoc est arduum insolitum. Hæc autem transsubstantiatio non fit præter spem, sed cum certitudine spei, quia ex verbis Christi spes de ejus eventu certificatur; neque insolita est. Quamvis etiam in materia hujus sacramenti sit potentia obedientiæ ad istum effectum, attamen potentia illa nil addit super essentiam rei. Nam si per intellectum ab invicem separentur, quæritur an substantia illa adhuc sit in potentia obedientiali ad omnia quæ Deus de ea vult facere. Si dicatur quod non, hoc esset hæreticum; si sic, habetur propositum vel itur in infinitum.
Item transsubstantiatio ista non est annihilatio substantiæ panis et vini. Quidquid enim convertitur in aliquid, eo ipso non convertitur in nihil, quum aliquid et nihil contradictorie opponantur. Substantia autem panis convertitur in corpus Christi, substantia quoque vini in sanguinem; nec tamen manent in se, nec in aliquo sui in Christo. Et ista responsio magis est consona dictis Sanctorum quam aliæ duæ: quarum una dicit eas annihilari, alia vero dicit eas simul cum corpore Christi ac sanguine remanere. Etenim prima illa quamvis sit minus comprehensibilis, magis tamen est eligenda, quia auctoritatibus Sanctorum concordat, quorum inspirata revelatio præjudicat argumentis. Porro, res mutatæ dicuntur manere aut non remanere, secundum exigentiam suæ mutationis. In mutatione enim quæ est de subjecto ad subjectum, manet subjectum, et non accidentens. Manet, inquam, subjectum secundum materiam et formam et totum compositum. In mutatione autem quæ est de non subjecto ad subjectum (sicut in generatione), vel de subjecto ad non subjectum (ut in corruptione), manet materia, non forma substantialis aut accidentalis. Verum in hac mutatione seu transsubstantiatione quæ est de tota natura et substantia subjecti in substantiam totam alterius, accidentia manent, et de substantialibus nihil: imo est aliud secundum quod per transsubstantiationem est corpus Christi factum; idcirco non est conversum in nihilum. Et quum dicitur, De pane fit corpus Christi, ly de, solum notat ordinem. — Præterea alia opinio dixit substantiam panis manere: quia quum corpus Christi sit glorificatum et gloriosum, potest simul cum alio corpore esse, et quoniam manent ibi effectus panis, qui sunt reficere, sapere, et fit ibi divisio. Cui opinioni objicitur, quia secundum eam verificari non posset quod ait Salvator de pane: Hoc est corpus meum.2 Et rursus, juxta eam accidentia illa ducerent intellectum in substantiam panis, non in corpus Christi invisibile ibi; et ita non haberent rationem signi: quod est contra rationem sacramenti. Hinc ista opinio nullum jam habet (ut æstimo) defensorem. — Hæc Albertus.
Insuper Thomas circa hæc plenius scribens: Opinio (ait) quæ dicit substantiam panis in sacramento post consecrationem manere simul cum corpore Christi, incompetens est huic sacramento, impossibilis atque hæretica. Incompetens, quoniam impediret venerationem huic debitam sacramento. Esset namque idololatriæ occasio, si adoratio latriæ exhiberetur hostiæ, substantia panis ibi manente. Esset quoque contra significationem sacramenti, quoniam species non ducerent in verum corpus Christi per modum signi, sed in substantiam panis. Esset etiam contra usum sacramenti, quia jam cibus iste non esset pure spiritualis, sed etiam corporalis. Est item impossibilis, quia impossibile est aliquid esse ubi prius non fuit, nihil in ipso mutato, nec aliquo mutato aut converso in ipsum: nec posset per miraculum fieri, sicut quod aliquid esset animal rationale mortale, et non esset homo. Aliter etenim se habere nunc et prius, est idem quod moveri seu mutari. Si igitur corpus Christi esset sub sacramento nunc et non prius, oporteret aliquem motum aut mutationem intervenisse. Nulla autem mutatio facta est in pane secundum istam opinionem. Ergo oportet corpus Christi esse mutatum saltem localiter, ut dicatur, Corpus Christi est hic, quia per motum localem huc venit, sicque oporteret corpus idem numero ad diversa loca simul et semel venire : quod constat impossibile esse. Est quoque hæreticum, quia non esset verum, Hoc est corpus meum; sed, Hic est corpus meum.
At vero accidentia panis eadem numero remanent : cujus ratio assignatur in littera ex parte usus sacramenti, tam quantum ad manducationem spiritualem, quæ est per fidem, ut scilicet fides majoris sit meriti; tam quantum ad manducationem sacramentalem, quoniam horrori esset, corpus et sanguinem Domini sub propria specie sumere, atque infidelibus irrisioni. Est et alia causa ex parte sacramenti, quoniam spiritualia in sacramentis per sensibilia ostenduntur : quumque verum corpus Christi sit cibus spiritualis, non corporalis, oportuit ut per similitudines cibi corporalis significaretur et sub eis contineretur.
Si autem quæratur, an substantialis forma panis, facta consecratione remaneat; respondendum quod non, triplici ratione. Primo, quia in qualibet transmutatione seu conversione, terminus a quo est ejusdem generis cum termino ad quem. Id autem ad quod terminatur conversio, non est forma tantum, neque materia tantum, sed substantia actu exsistens : quod declarant verba, quæ hoc faciunt quod designant. Unde quum in eis exprimatur per istud pronomen, hoc, substantia actu composita, oportet quod id quod convertitur in corpus Christi, sit substantia composita, non materia tantum panis. Ergo forma substantialis panis non manet. Secundo, quoniam frustra maneret. Accidentia quippe manent ut sint signa, quia manent ad hoc ut per ea de substantia subjacente cognitionem accipiamus, quum sint sensibilia, et ad cognitionem intelligibilium via. Forma autem substantialis non est quid sensibile, sed ordinata ad influendum esse substantiale. Quumque substantia panis ibi non maneat, forma substantialis frustra ibi maneret. Tertio, quoniam accidentia non immediate ducerent in corpus Christi, sed in substantialem formam panis manentem : sicque significationi sacramenti aliquid deperiret.
Verum his objici potest primo, quia quod non convertitur in aliquid corporis Christi, oportet facta consecratione manere; sed forma substantialis panis non convertitur in aliquid corporis Christi, quia si sic, maxime converteretur in animam Christi, in quam, juxta præhabita, nihil convertitur. — Secundo, panis est res artificialis : ergo forma ejus est accidens, igitur manet quemadmodum accidentia cetera. — Tertio, secundum Commentatorem libro de Substantia orbis, primoque Physicorum, oportet in materia intelligere dimensiones ante formas substantiales aliquo modo in generabilibus et corruptibilibus : alias esse non possent diversæ formæ in partibus diversis materiæ, quum divisio non fiat nisi secundum quantitatem; sed dimensiones panis manent, ergo et forma ejus substantialis. — In oppositum est, quod forma substantiali accidentibusque remotis, non manet nisi subjectum commune, quod certum est non posse converti in aliud.
Et respondendum ad primum, quod anima non est forma uniformiter perficiens suum corpus quoad totum et quoad singulas ejus partes : imo singulæ partes recipiunt ab anima perfectionem eis proportionalem. Hinc quamvis in animam Christi nihil convertatur secundum quod est totius corporis perfectio, tota tamen substantia panis transsubstantiatur quantum ad formam suam atque materiam, in corpus Christi totum, secundum quod intelligitur accepisse congruentes perfectiones in singulis partibus, quia sic exstat organicum et materia animæ propria. — Ad secundum, quod quamvis ars per se ipsam non valeat substantialem introducere formam, attamen potest hoc virtute naturæ, qua utitur in sua operatione ut instrumento: ut patet in hoc quod aquam convertit in vaporem, et aerem in ignem, igne mediante. Ita etiam per commixtionem farinæ et aquæ et per ustionem ignis, potest sequi forma substantialis qua panis est panis. Si autem non esset forma substantialis quæ est per artem inducta, per quam panis est panis, substernitur forma substantialis accidentali, videlicet forma farinæ. Triticum enim jam a sua specie est corruptum, quia non manet ejus operatio, ut queat sibi simile generare. — Ad tertium, quod dimensio quæ intelligitur ante formam substantialem, non habet esse completum, quum non sit dimensio terminata: terminatio namque dimensionis est per formam. Dimensiones vero quæ manent post consecrationem, sunt dimensiones terminatæ, quum habeant terminatam mensuram atque figuram.
Nunc perscrutandum, an in hac conversione substantia panis annihiletur. Dicendum, quod opinio dicentium hoc, duo ponit sub disjunctione, scilicet: quod materia panis resolvitur in præjacentem materiam, vel quod annihilatur; et quantum ad utrumque, est falsa. Si enim in præjacentem materiam resolveretur, hoc non posset intelligi, nisi quod vel esset materia sine omni forma: quod implicat, quum materia per essentiam suam sit ens in potentia, et actus ejus est forma: et ita si esset sine forma, esset in actu, et non esset in actu. Vel, ita quod resolvatur in materialia elementa: quod esse non valet, quoniam elementa illa aut manerent in loco eodem, et oporteret quod sub illis speciebus esset aliud corpus quam corpus Christi, atque quod illud materiale corpus esset simul cum dimensionibus panis, et multa hujusmodi inconvenientia sequerentur; vel non essent in loco eodem, et sic esset motus localis illius elementi materialis: quod esse non potest, quoniam sentiretur mutatio talis, si esset. Præterea, quum motus localis necessario sit successivus, oporteret quod illud materiale elementum prius relinqueret unam hostiæ partem quam aliam. Quumque transsubstantiatio sit instantanea, sequeretur alterum duorum: vel quod aliquando sub aliqua parte hostiæ non esset verum corpus Christi, neque substantia panis, nec materiale elementum, quod jam recessit ab illa parte; vel quod aliquando sub eadem parte hostiæ esset corpus Christi et materiale elementum, quod impossibile est. Ideo dici non potest, quod resolvatur in præjacentem materiam. — Conformiter, dici non potest quod annihiletur, eo quod omnis motus denominetur a termino ad quem: sicut motus ad albedinem, dicitur dealbatio. Hinc sola transmutatio cujus terminus esset nihil, posset annihilatio appellari. Quod in ista conversione dici non potest, cujus terminus est corpus Christi: quia nihil potest incipere hic esse, quum non fuerit prius hic, nisi per motum aut mutationem sui sive alterius terminatam ad ipsum aliquo modo. Ideo si conversio illa non terminaretur ad Christi corpus, oporteret quod corpus illud esset in altari per motum sui localem, quod reprobatum est supra.3 Falsa est ergo opinio illa.
Præterea dum quæritur, an panis possit in corpus Christi converti; dicendum, quod in mutationibus naturalibus, invenitur mutatio quædam secundum quam nihil variatur de intrinsecis rei, sed solum extrinseca, ut in motu locali; alia quoque mutatio in qua variatur quod inest accidentaliter enti, sicut in augmentatione et alteratione; alia vero mutatio quæ pertingit usque ad formam rei substantialem, ut generatio atque corruptio. Nulla autem est naturalis mutatio quæ possit ad materiæ mutationem pertingere, quia materiam præsupponit, quemadmodum quodlibet agens secundum operatur præsuppositis his quæ sibi sunt data a primo agente. Et hæc principia oportet manere in operatione naturæ, ut primo Physicorum habetur. Quemadmodum autem esse compositi, quod ex præsuppositione materiæ natura producit, operationi naturæ subjicitur; ita ipsa materia actioni subjicitur primi agentis, a quo esse suum potentiale imperfectum sortita est. Sicque actio Dei pertingit usque ad ipsam materiam et ejus variationem, ita quod sicut natura facit hoc totum esse hoc totum, ut ex toto hoc aere totam hanc aquam; sic Deus facit ex materia ista signata illam. Quumque materia signata sit individuationis principium, ideo hoc solius Dei operatione fieri potest, ut hoc individuum demonstratum fiat illud individuum demonstratum. Et talis conversio est in hoc sacramento, quia ex hoc pane fit hoc Christi corpus.
Hinc patet, quod ista conversio differt ab omni conversione naturali in quatuor. Primo, quia ad primam pertingit materiam, quod in aliis non contingit. Et quia materia est primum subjectum, cujus non est subjectum aliud; idcirco secundo differt in hoc, quod ista conversio non habet subjectum ut illæ. Tertio, quod in naturalibus conversionibus convertitur totum in totum, non autem partes essentiales in partes: totus namque aer convertitur in aquam, materia vero aeris non convertitur in aliquid, imo eadem manet; forma quoque non convertitur, sed recedit, et introducitur alia. Sed in hac conversione totum convertitur in totum, quoniam panis fit corpus Christi; et partes etiam convertuntur, quia materia panis fit materia corporis Christi; et substantialis forma panis similiter fit illa forma quæ est corporis Christi. Quarto, quia in naturalibus conversionibus transmutatur et id quod convertitur, et id in quod convertitur. Nempe quod in alterum convertitur, semper transmutatur corruptione. Id vero in quod aliquid naturaliter convertitur, si sit simplex conversio, transmutatur per generationem, ut dum aqua generatur ex aere; si autem sit conversio cum additione ad aliud præexsistens, illud cui additur, transmutatur per augmentum, vel saltem per restaurationem deperditi, sicut in nutrimento. Sed hic, hoc ipsum in quod fit conversio, erat præexsistens, et non ei additur: quia ut dictum est, illud quod convertitur, convertitur in ipsum secundum totum et secundum partes ejus omnes. Unde et in transsubstantiatione id in quod terminatur conversio, utpote corpus Christi, nullo modo transmutatur, sed solum panis qui convertitur. Itaque conversio ista sub nula conversionum naturalium continetur.
Aliquam tamen convenientiam habet cum transmutatione nutrimenti, in quantum utraque conversio fit in aliquid præexsistens; differt quoque ab ea, in quantum hic non fit aliqua additio termino conversionis ut ibi.
Sed objici potest, quia conversio accidens quoddam est, et omne accidens est in subjecto; nec potest dici, quod hujus conversionis subjectum sit panis, nec corpus Christi, quia non est idem subjectum mutationis, et terminus a quo vel ad quem: ergo panis nequaquam in corpus Christi convertitur. — Respondendum, quod transmutatio naturalis ponit actum imperfectum, ut dicitur tertio Physicorum. Quumque idem sit subjectum actus perfecti et imperfecti, oportet quod subjectum transmutationis naturalis sit id quod postmodum est subjectum actus perfecti, videlicet formæ ad quam tendit motus, et non ipsum jam perfectum. Transmutatio vero hujus conversionis non dicit actum aliquem imperfectum, sed solum quamdam successionem perfectorum, non actuum tantum, sed et subsistentium rerum. Successio quoque est in succedentibus sibi, quemadmodum ordo in ordinatis; et juxta regulam in primo libro traditam de relativis, erit ista relatio ordinis hujus successionis realiter in pane qui convertitur, non in corpore Christi, nisi secundum rationem, quoniam permanet immutatum.4
Quæritur quoque, an conversio ista sit successiva. Dicendum, quod causa cur mutatio est successiva, est distantia ejus quod movetur, a termino motus. Distantiam dico, non solum secundum loci dimensiones aut quantitatis, sed et secundum repugnantiam formæ aut naturæ. Ideo ubi nihil est repugnans formæ introducendæ, forma recipitur in instanti præsente agente, ut in illuminatione diaphani; similiter in forma subito inducenda in materia plene parata. Quemadmodum autem aer subjacet soli ad recipiendum lumen ab eo, ita natura creata divino imperio, ut protinus fiat in ea quidquid vult Deus. Aliqua tamen efficit successive, operando in nobis secundum modum nostrum. Quod tamen contingit quando est distantia major seu minor ejus quod transmutatur, a termino transmutationis. Quumque conversio ista essentiam attingat materiæ, secundum quam separatis per intellectum formis ac dispositionibus, una res non magis convenit cum re ista quam cum illa, non potest accipi major et minor distantia a termino, quia hoc singulare demonstratum, quantum ad hoc quod convertitur in corpus Christi, tantum distat ab alio singulari suæ speciei, quantum a singulari speciei alterius. Hinc conversio ista fit in instanti.
Sed objici potest, quoniam impossibile est aliquid in eodem instanti esse corpus Christi et panem: ergo non est idem instans in quo est primo corpus Christi, et in quo est ultimo panis. Sed inter duo instantia est medium tempus, ut sexto Physicorum probatur. Ergo conversio ista est successiva. — Et respondendum, quod ista objectio a diversis diversimode solvitur. Nam quidam concedunt, quod sit assignare ultimum instans in quo est panis, sicut et primum instans in quo est corpus Christi, propter hoc quod in quodam toto tempore fuit panis, et ita in quolibet instanti temporis illius. Unde quidam istorum dicunt, quod unum est instans secundum rem in quo est panis et corpus Christi, sed differt secundum rationem: quia in quantum illud instans est finis præteriti temporis, in eo est panis; in quantum vero principium est futuri, in eo est corpus Christi. Sed hoc stare non valet, quoniam contradictoria simul esse secundum rem impossibile est; et constat, quod secundum rem maxime simul sunt, quæ sunt in eodem instanti secundum rem. Hinc impossibile est duo contradictoria simul esse in eodem instanti quod unum est secundum rem, quantumcumque differat ratione: quia ex illa ratione non habet ordinem ad mensuratum et ad tempus, cujus est terminus, sed ad animam considerantis. — Hinc alii dicunt, quod istud nunc est quodam modo unum realiter, et modo quodam diversum. Et ponunt exemplum de duabus lineis se tangentibus, de quibus constat quod habent duo puncta, quæ tamen conjunguntur in uno puncto lineæ continentis: contigua enim sunt, quorum termini sunt simul. Conformiter dicunt, quod esse panem et esse corpus Christi in altari, contiguantur: et ita est unum instans extra mensurans, in quo primo est corpus Christi, et ultimo panis; et tamen sunt duo instantia, si accipiamus duo tempora quibus mensuratur esse panis in altari, et esse corporis Christi: sicque inter duo instantia quasi contiguata, non oportet tempus medium esse. Sed nec istud potest salvari, quia quum punctum sit terminus lineæ, quæ potest esse mensura intranea atque extranea, possibile est et puncta assignare intrinseca et extrinseca. Instans autem est terminus temporis, quod nunquam est mensura nisi extrinseca: ideo non est accipere instans, nisi quod se habeat instar puncti extra jacentis. Unde positio ista redit in idem impossibile cum prima. — Ideo tertii dicunt, quod sicut quarto Physicorum probatur, in toto tempore non est accipere nisi unum nunc secundum substantiam; et quod numerentur duo instantia, hoc est secundum ordinem temporis ad motum et actionem quam mensurant. Ideo si sumantur duo instantia respectu ejusdem motus, prout tempus mensurat principium et finem motus illius, ita oportet inter duo instantia esse intermedium tempus, sicut inter principium motus et finem ejus est medius motus. Si autem accipiantur duo instantia per comparationem ad motus diversos, secundum quod mensurant principium unius et finem alterius, sic inter duo instantia non est tempus medium: sicut nec motus est medius inter principium unius motus et finem alterius. Ideo, quum quies mensuretur tempore, sicut et motus, duo instantia sunt se invicem consequentia, quorum unum mensurat finem quietis in quo erat panis, aliud vero mensurat principium quietis in quo est corpus Christi. Sed hoc iterum stare non valet, quia instantia temporis distinguuntur per comparationem ad motum illum a quo tempus habet unitatem aut multitudinem: ad quem comparantur non solum sicut mensura ad mensuratum, sed et sicut accidens ad subjectum, puta ad motum cœli, qui exstat continuus, et interruptionem non patitur secundum naturam. Ideo qualitercumque signes duo instantia in tempore, semper est accipere tempus medium, quia est accipere inter quælibet momenta motus cœli motum medium: idcirco in aliis motibus non differet, sive comparentur diversa instantia ad motum eumdem, sive ad diversos. Patet quoque quod ista positio contradicit Philosopho Physicorum octavo, quo probat quod inter quoslibet motus contrarios est media quies: quod non oporteret, si duo instantia modo jam tacto possent se invicem consequi. — Hinc alii dicunt, quod ista conversio, quum sit supra naturam, non habet ordinem ad motum cœlestem: unde nec mensuratur tempore, quod est mensura motus cœli, sed instanti. Ideo inconveniens non est, si duo instantia succedant sibi invicem sine tempore medio, prout dictum est primo libro, de motu angelorum.5 Verum nec hoc potest stare, quoniam ista conversio sequitur motum prolationis verborum, qui reducitur ad mensuram motus cœlestis, quemadmodum illuminatio sequitur ad motum localem quo defertur illuminans. Hinc oportet quod instantia in ista conversione accipiantur secundum mensuram cœli motus. — Propterea alii dicunt, quod non est simul signare ista duo instantia in quorum uno primo fit corpus Christi, et in alio ultimo panis: sic enim de necessitate esset inter ea tempus medium. Tamen utrumlibet eorum per se potest signari. Sed hoc iterum nihil est, quoniam designatio nostra nil facit ad hoc quod tempus intersit vel non intersit. Propter quod si sint duo instantia secundum rem, in quorum uno est panis ultimo, atque in alio corpus Christi primo, sive signentur a nobis, sive non, oportet tempus medium esse. — Ideo aliter dicendum est, quod scilicet non est designare ultimum instans, sed ultimum tempus in quo est panis. Inter tempus autem et instans non necessario est medium tempus, sicut inter duo instantia. Et veritas hujus patet ex hoc quod octavo Physicorum ait Philosophus, quod quando ex albo fit nigrum, in toto tempore mensurante motum alterationis erat album, sed in ultimo temporis illius instanti est nigrum. Unde secundum ipsum, non est dicendum, quod in toto tempore illo sit album, sed in toto tempore illo præter ultimum instans seu nunc. Quumque ante ultimum nunc temporis alicujus, non sit accipere penultimum, sicut nec ante ultimum punctum lineæ penultimum; ideo non est accipere ultimum instans in quo erat album, sed ultimum tempus. Consimiliter est de mutationibus quæ sunt termini motus, sicut generatio est terminus alterationis: quia quum ex aere fit ignis, in toto tempore præcedentis alterationis erat aer, præter ultimum instans in quo est ignis. Ideo, quum conversio ista sit terminus alicujus motus, puta prolationis verborum, in toto tempore præcedente exstitit panis præter ultimum instans, in quo est Christi corpus.
Præterea dum quæritur, an ista conversio miraculosior, potentior, seu mirabilior sit omni alia mutatione; dicendum, quod quanto aliquid est permanentius, tanto difficilius transmutatur. Et quia subjectum in qualibet mutatione naturali manet, ideo septuagesima quinta; et scripta ibidem in omni mutatione tali, materia maxime manet, quum sit omnium mutationum subjectum. Hinc mutatio quæ attingit materiam, difficilior est et majoris virtutis ostensiva quam quæcumque transmutatio alia, ex parte ejus quod transmutatur. Quumque creatio et conversio ista pertingant ad materiæ essentiam, constat eas majoris esse ostensivas virtutis quibuscumque aliis, in quibus mutatur vel forma substantialis, vel accidentalis, vel locus exterior. Et inter has duas videtur creatio, absolute loquendo, præcellere : quia per ipsam essentia materiæ producitur. Ex quo sequitur, quod materia per hanc conversionem a producente possit in alterum transmutari. Sed ex parte ejus ad quod est mutatio, ipsa mutatio quæ est in unione humanæ naturæ cum divina persona, excellit has omnesque alias in difficultate : ideo est ipsa miraculum omnium miraculorum.
Si autem objiciatur, quod in hac conversione major est resistentia, quia oportet totum in totum converti, ideo et difficultas major; dicendum, quod in actione potest esse resistentia dupliciter. Primo, ex parte agentis, quando videlicet ex agente contrario virtus ejus debilitatur. Secundo, ex parte effectus, dum ex contraria dispositione impeditur effectus. In actionibus demum in quibus agens non patitur, prima resistentia locum non habet, sed solum secunda. Idcirco in actionibus divinis non attenditur difficultas penes resistentiam ad agentem, sed penes impedimentum ad effectum. Magis autem impeditur effectus per subtractionem potentiæ recipientis, quam per rationem contrariæ dispositionis : quia contraria dispositio non impedit effectum, nisi faciendo potentiam esse indispositam. Ideo major est difficultas in creatione, ubi omnino materia non præexsistit, quam ubi præexsistente materia est aliquid quod effectui, contrariando, repugnat. — Hæc Thomas in Scripto. Hæc eadem scribit in tertia parte, quæstione
Quibus Petrus concordat, ejusque dicta continentur in his. Et inter cetera loquitur : Quamvis unius una sit ultima forma completiva, tamen multæ sunt formæ materiales disponentes. Hinc quamvis anima sit ultima humani corporis forma, in quam non transit panis seu forma ejus substantialis, habet tamen aliam formam corporalem complexionis seu mixtionis, et in hanc transit forma panis. Hæc Petrus.
Concordat Richardus, qui etiam de conversione formæ substantialis ipsius panis testatur : Tota substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi, ita quod materia in materiam, et forma in formam, non in illam per quam corpus habet esse completum, quoniam illa est anima intellectiva, sed in formam corpoream incompletam, per quam corpus habet incompletum esse, etiam in gradu corporeitatis. — Hæc Richardus. Circa cujus verba est obscuritas magna, quia videtur duas substantiales ponere formas in corpore Christi. Similiter, circa verba Petri obscuritas oritur, prout infra tangetur.
Porro Bonaventura : Panis (inquit) præcise convertitur in id cum quo similitudinem habet. Nam super similitudinem hanc fundatur institutio sacramentalis, et advenit sanctificatio verbi. Quumque panis similitudinem tantum habeat cum corpore Christi, idcirco convertitur tantum in illud; non in deitatem, neque in animam, nec in sanguinem aliquid panis convertitur. Corpus tamen non est in sacramento sine istis, quoniam sanguis est ibi concomitanter ratione commixtionis, anima ratione conjunctionis, deitas ratione unionis. — In his verbis videtur Bonaventura sentire, quod non sit ibi conversio totius substantiæ in totam substantiam naturæ assumptæ. Opinionem quoque quam sequitur Thomas de instanti conversionis istius, dicit esse fugam, non veram solutionem. Et addit : Tempus seu instans, quod est mensura ultimi esse panis et primi esse corporis, potest dupliciter considerari seu accipi. Primo, ut duratio propria uniuscujusque, sicut ait Philosophus: Unumquodque propria periodo mensuratur. Quæ periodus cum re incipit ac desinit, et ita sunt diversæ mensuræ discontinuæ, atque diversa instantia consequenter se habentia in uno continuo, sicut sunt duo esse, utpote panis et corporis Christi. Si autem accipiatur instans secundum mensuram communem, quæ est tempus continuum, non intercisum, ut est mensura motus primi mobilis, vel etiam prout consideratur secundum essentiam, non secundum esse; tunc accipitur determinatum instans secundum nostram significationem. Signetur ergo unum instans in tempore, in quo ultimo est panis; signetur et alterum instans in quo primo est corpus. Ego dico, Non signetur, quia non est significare duo instantia consequenter se habentia in uno continuo. Unde quodlibet horum per se significari potest, sed duo simul impossibile est signare. Sicque patet, quod in alio et alio instanti secundum rem, et secundum quod est mensura realis ac propria, habent esse panis et corpus Christi in hostia, quamvis secundum mensuram communem duo instantia immediate signare non contingat. Hæc Bonaventura.
Præterea Thomas de Argentina tangit hic aliqua contra dicta ex S. Thoma, Petro et Richardo, de conversione formæ substantialis ipsius panis in quamdam formam corporis Christi, et de hoc infra dicetur. Ait quoque, quod quædam rationes Doctoris communis, quibus probat substantialiam panis non remanere facta conversione, non concludant, præsertim quod ait, corpus Christi ibidem de novo esse non posse, nisi per sui localem adventum, vel per alicujus conversionem in ipsum.6 Et constat, quod in hoc multi contradicunt eidem, etiam Richardus. De his autem infra plenius est dicendum.
At vero Henricus de ista materia scribit valde prolixe Quodlibeto nono;7 et sicut in Scripto super secundum tetigi, ipse posuit duas formas substantiales in homine: Cf. t. XXII, p. 138 B'ets. stantia panis non est sola ejus materia, sed ipsa simul cum sua forma substantiali. Nec tota illa substantia convertitur in solam materiam corporis Christi, sed in materiam illam ac formam, et non in animam intellectualem, quæ non vi sacramenti, sed per naturalem concomitantiam fertur in sacramento consistere. Ergo præter eam est in corpore Christi alia forma substantialis, per quam ponitur in esse corporeitatis, in quam forma substantialis panis converti asseritur. — Verum quoniam super secundum reprobata est copiose opinio illa ponentium plures formas substantiales in eodem composito, non oportet de hoc nunc immorari.
D Sed remanet difficultas, in quam formam substantialem convertatur substantialis forma panis, si tamen in substantialem formam convertitur. Siquidem secundum Bonaventuram, materia et forma panis in solum corpus, non in ejus animam nec formam substantialem converti creduntur. Est ergo hic grandis, imo et maxima difficultas. Propter quod docet Henricus, ut in his nulla pars pertinaciter defendatur, nec aliquid temere asseratur, ne incurratur periculum asserendo quidquam de Christo et corpore ejus, atque conversione panis in ipsum, quod non sit verum: imo, quod majoris est auctoritatis, Innocentius Papa III hoc ipsum edocuit et decrevit.
Præterea, qualiter positio S. Thomæ atque sequacium ejus queat salvari, non video, nisi per modum quem tangit Henricus. Nempe (ut patuit) Thomas aptissi-
Cf. t. XXII, p. 135 D' et s.
Cf. p. 253 B et s. p. 282 B et s.
Cf. p. 253 B'.
Cf. Quodl. IX, q. 8. me tenet, in homine non esse nisi unam formam substantialem, videlicet animam rationalem, quam frequenter dicit in sacramento hoc contineri, non vi conversionis factæ in ipsam, sed concomitanter; et nihilo minus, sicut allegatum est modo, dicit formam substantialem panis converti in formam corporis Christi, vel (ut verbis utar ipsius) in formam quæ est corporis Christi: quod juxta documenta ipsius B. Thomæ, nequit intelligi de aliqua accidentali forma corporis Christi, quum et accidentia corporis Christi, quantitas, qualitas, etc., concomitanter in sacramento exsistant, secundum ipsum, nec substantiam in accidens converti fatetur. Hinc (ut tangit Henricus) pro horum concordia posset forsitan dici, quod forma panis convertitur in formam corporis Christi, non secundum quod est intellectualis aut rationalis, sed ut largitur materiæ esse corporeum. Hanc tamen positionem Henricus non tenet, quia secundum eam forma panis vere converteretur in essentiam animæ rationalis, quamvis non secundum gradum ejus superiorem.
Itaque, circa hæc scribit Henricus: Firmissime credendum, panem in Christi corpus converti. Non tamen adeo certum est, quid in verbis his nomine corporis debet intelligi, an scilicet sola materia, ut habens partem extra partem sub quantitate; aut materia talis cum esse corporeo, non includendo in ratione corporis ipsam substantiam animæ; vel materia cum substantia animæ, ut dat esse corporeum, inclusa in ratione corporis; vel materia cum aliqua forma substantiali corporea, alia ab anima. Et quidquid horum dicatur, seu quocumque horum modorum corpus sumatur, plenissime est credendum quod panis in verum corpus Christi convertitur, et taliter credere sufficit. Nec in his quæ fidei sunt tutum est definire, ubi neque Ecclesiæ neque sapientium auctoritas, neque perspicua ratio definivit: quia si quid falsum definiretur ac pertinaciter defenderetur, esset hæreticum. — In hujus quæstionis decisionem multa hic scribit hic doctor, quibus contradictum est super secundum, et etiam super primum: ut quod secundum doctrinam Aristotelis, anima intellectiva non est forma constituens hominem in esse specifico, sed substantia separata, atque in cunctis hominibus numero una: ita quod anima quæ est intrinseca hominis forma, sit mortalis instar animarum brutalium, et quod artistæ nunquam posuerunt contrarium horum. Verum, sicut præhabitum est super secundum, omnia ista sunt falsa, vel saltem incerta, et multi artistæ tam Christiani quam Sarraceni, tam Græci quam Arabes, conscripserunt quod secundum intentionem Aristotelis, anima rationalis intellectiva vere est hominis forma substantialis intrinseca, et numero hominum numerata. Et hoc Thomas, Albertus, Ægidius et alii plures in libris Aristotelis valde exercitati, in multis locis specialibusque tractatibus diligentissime probaverunt; Avicenna quoque et Algazel, multique alii gentiles expositores testati sunt, quamvis impiissimus Averroes juxta suas perfidias aliter sensit, et tantos errores dixit fuisse de mente summi illius Philosophi. amplius, Scotus circa hæc prolixius scribit, de pluralitate formarum substantialium in eodem plura commemorans, et tandem cum præfata opinione Henrici concordans, quod in homine præter animam rationalem ponenda sit alia substantialis forma, in quam dicit substantialem formam panis converti. Imo et addit, in aliis quoque animatis præter animam eorumdem ponendam esse aliam formam substantialem. Unde sic scribit: Dico, quod corpus Christi per se includit materiam, et ad minus formam unam mixti, priorem forma seu anima intellectiva; atque per unam hanc formam est in actu partiali, ac per eam est proprium receptivum animæ intellectivæ, quamvis per eam non sit in genere corporis, ut corpus est genus, nisi per reductionem. Et in istud compositum, quod per se est pars hominis, fit per se dist. xvii, q. 1. conversio panis, quasi totius in totum, et partium in partes; et per consequens hæc forma est formalis terminus conversionis: quæ forma manet eadem, sive anima uniatur corpori, sive non, quia hæc prior est anima naturaliter, saltem in informando. Et in triduo mortis Christi mansit in corpore Christi, anima non manente ibidem: ideo in triduo fuisset eadem res hujus sacramenti, si sacramentum tunc mansisset: quia in triduo illo forma corporeitatis non fuit separata a materia in Christo, et per consequens nec separata a materia sua ut in Eucharistia. Hæc Scotus.
Qui iterum ait: Forma animæ non manente, corpus manet: ideo universaliter in quolibet animato necesse est ponere formam illam qua corpus est corpus, et aliam qua est animatum. Et loquor de corpore prout est altera pars compositi, manens in suo proprio esse absque anima: propter quod habet formam qua est corpus hoc modo. — Rursus scribit: Concedo, quod totale esse totius compositi est principaliter per unam formam, et illa forma est qua totum compositum est hoc ens, et illa est ultima forma adveniens omnibus præcedentibus formis. Sicque totum compositum dividitur in duas partes essentiales, scilicet: in proprium actum, qui est hæc ultima forma completiva, et in propriam potentiam, quæ includit materiam primam cum omnibus præcedentibus formis. Ex hoc tamen non sequitur, quin in toto includantur plures formæ, non quidem specifice constituentes compositum illud, sed tanquam quædam inclusa in potentiali istius compositi. Cujus exemplum est in composito ex partibus integralibus. Quanto enim animatum est perfectius, tanto requirit organa plura, et probabile quod distincta specie per formas substantiales. Tamen ipsum est verius unum: verius, inquam, id est perfectius; non autem verius, id est indivisibilius. Hæc Scotus.
Quocirca dici potest, quod recte Philosophus dixit: Eædem opiniones infinities iterantur. Etenim has opiniones erroneas de pluralitate substantialium formarum in uno composito, Aristoteles et Commentator ex proposito reprobarunt, præsertim Aristoteles ipse; et ambo reprehenderunt Platonem, eo quod in eodem homine diversas posuit formas substantiales in diversis partibus ejus seu organis. Ista quoque opinio super secundum satis est improbata. Periculosum etiam videtur, in Christo præter animam ejus rationalem ponere aliam formam substantialem. Et quod Henricus et Scotus iste arguunt de corpore Christi in triduo sepulturæ, si tunc reservatum fuisset in hostia consecrata ab hora consecrationis factæ in Cœna, quod in hostia quoque obiisset, et ita non mansisset ibi nisi corpus defunctum, ac per consequens non eadem res contenta, imo sola materia non formata, si non fuit in eo nisi unica forma substantialis, videlicet anima rationalis; solvi potest ex dictis super tertium, quoniam corpus illud mansit Verbo unitum, sicut et anima: unde Verbum vicem animæ supplevit in corpore illo, non informando nec animando, sed conservando in esse; et ita mansit idem numero corpus, et quoad hoc exstitit eadem res contenta. — Insuper multa objicit Scotus contra rationes quibus sanctus Doctor reprobat opiniones dicentium, substantiam panis et vini, facta consecratione, in sacramento manere, seu annihilari, aut in præjacentem resolvi materiam. Verum objectiones illæ videntur inutiles, quum videantur periculosis erroribus aliquo modo favere, et destructioni eorumdem resistere. Nihilo minus verum est, quod rationes illæ in disputatione scholastica non multum convincunt, sicut nec aliæ rationes naturales adductæ ad probationem eorum quæ fidei sunt. Hinc in talibus magis pensandus est fidelis affectus et pia intentio arguentis, quam vis argumentorum in se. Atque in talibus debent se doctores catholici mutuo adjuvare, magis quam impugnare.
Postremo, de his copiose scribit in præallegato tractatu Ægidius: Primum (indist. xvii, q. 2.
Cf. p. 270 C', 271 A', B'.8
Cf. p. 255 B'. quiens) principium, quod est Deus omnipotens, potest convertere aliquid in aliud præexistens, quoniam immediate attingit materiam ut est quid, id est essentiam ejus; et agere potest præter motum et transmutationem. Hinc ejus virtute converti potest substantia panis in corpus Christi. Nam quantum ad præsens, inter Deum et agens naturale duplex est differentia. Prima est, quoniam naturale agens agit per motum et transmutationem; Deus vero sine motu et transmutatione potest producere aliquid. Agens namque naturale agit ut instrumentum primi agentis: de ratione autem instrumenti est, ut agat motum a principali agente. Ex quo sequitur differentia alia, utpote, quod naturale agens, prout producit res ex materia aliqua, prius attingit eam ut est quanta, quam ut est quid. Materia namque ut est quid et solum in potentia atque secundum suam essentiam, subjectum motus esse non valet, quum (secundum Philosophum) nullum impartibile proprie moveatur. Hinc id cui ex sua natura non convenit agere nisi per motum, non potest materiam ut est quid, operando attingere. Deus vero universitatis creator, sicut cuncta ex nihilo sine motu produxit, sic in instanti in omnibus agere, materiæ quoque essentiam operando, convertendo et transsubstantiando attingere potest. Ex his duabus differentiis patet, Deum altissimum duo posse quæ agens naturale non potest. Primum est, quod postquam forma cessit in potentiam materiæ, agens naturale non potest ex eadem materia eamdem numero formam rursus producere: quia non agit nisi per motum, de cujus unitatis ratione est continuatio: ideo motus intercisus, idem numero nequit redire. Hæc Ægidius circa primam propositionem tractatus illius.
Deinde in secunda propositione testatur: Quum res convertitur in aliquid præexsistens, non est possibile quantum converti in quantum. Istud prolixe declarat; quod tamen a multis negatur, dicentibus quod Deus absoluta potentia potest quodlibet creatum in quodcumque creatum convertere. Quod et Richardus ac Scotus tuentur. — Consequenter decima propositione fatetur: Quamvis totus Christus sit in qualibet parte hostiæ, non tamen est concedendum, quod sit in partibus hostiæ infinitis. Quamvis enim omne continuum sit divisibile in infinitum (loquendo de partibus continuis secundum materiam, quum divisibile ex indivisibilibus constare seu integrari non queat); non tamen continuum est divisibile in partes infinitas secundum speciem. Nam dari posset tam parva particula panis, quod sub minori non posset salvari species panis, dicente Philosopho: Omnium natura constantium certa est ratio et mensura magnitudinis et augmenti. Ex quibus consequitur quod ait in propositione undecima: Sic Christus est in qualibet parte hostiæ, quod tamen in punctali hostiæ parte nec est Christus nec pars Christi; et hoc ideo, quia in parte punctali non est panis neque substantia ejus. Christus autem dicitur esse in hostia, quia ibi panis in corpus suum conversus est. Verumtamen si punctum vocetur etiam minima pars in qua species panis potest salvari, sic posset dici Christus esse in parte punctali hostiæ consecratæ.
Porro propositione vicesima sexta affirmat: Corpus quod est altera pars compositi, nec prædicatur de toto composito, materiam solam significat. Si ergo in tale corpus substantia panis converteretur, in solam materiam esset conversa. Corpus autem tripliciter sumitur. Primo, pro trina dimensione: et ita est species quantitatis continuæ. Secundo, pro conjuncto ex materia et forma corporeitatis: et ita est genus in prædicamento substantiæ, et prædicatur de homine ac leone et lapide. Tertio, pro ipsa materia organizata, quæ est pars animalis, et informatur ab anima. — Insuper addit Ægidius, quod materiæ ita sumptæ competit modus quantitatis seu modus quantitativus, et sic potest corpus vocari, nec modus ille aliquid reale superaddit materiæ.9 Quantitati autem per se convenit extensio, et materiæ per quantitatem ita extensæ convenit habere partem extra partem. Et sicut una pars quantitatis ab alia parte quantitatis distinguitur, sic una pars materiæ sic extensæ, ab alia: sicque materia modum quantitativum sortitur; sic quoque materia quæ secundum se quid indivisibile nominat, ratione modi quantitativi corpus potest vocari, et quoddam totum ex suis partibus constans. Ideo, quamvis in solam materiam exsistentem in Christo substantia panis converteretur, adhuc dici posset, quod ibi esset totius in totum conversio: utpote totius substantiæ panis, in totam illam materiam seu in totum corpus sic sumptum. Rursus, materia taliter sumpta potest dici quid compositum, puta ex partibus suis, et panis dici posset in rem compositam esse conversus. theor. 29. Si autem poneremus in quolibet composito unam tantum formam substantialem, et diceremus, quod in Christo non fuit forma substantialis nisi anima rationalis, oporteret nos dicere, quod panis substantia in sacramento convertitur dumtaxat in materiam corporis dominici: corporalia enim in spiritualia converti non queunt. Omnes autem concedunt, quod totus Christus exsistat in hostia, quum tamen in animam ejus nihil conversum sit. Nam anima ejus in sacramento est solum concomitanter. — Verum ponendo plures formas substantiales in Christo ceterisque compositis, dicendo, quod corpus Christi per aliam formam est corpus, et per aliam animatum, potest esse duplex respondendi modus de conversione substantiæ panis in corpus Christi. Primus, quod talis conversio fit in materiam organizatam, quæ potest corpus vocari. Quumque materia organizata, loquendo de organizatione physica, non dicat nisi solam materiam; ideo secundum istum modum tota substantia panis converteretur in solam materiam. Secundus est, quod corpus non dicat solam materiam, sed materiam cum forma corporeitatis: sicque panis dicatur converti in corpus Christi, quia materia panis convertitur in materiam corporis Christi, et forma in formam. Quid vero horum sit verum, non est hujus theorematis definire.
Sed hoc dico, quod si possibile est materiam panis converti in materiam corporis Christi, et formam substantialem panis in substantialem formam corporeitatis corporis Christi; conversio totius substantiæ panis in solam materiam corporis Christi non est impossibilis reputanda. Primo, quia materia non contrariatur formæ substantiali. Secundo, quoniam omnes formæ substantiales de quibus nunc sermo, de potentia materiæ educuntur, sicque quodammodo virtualiter in ea clauduntur. Tertio, quoniam materiæ competit actualitas ex forma, et simili modo formæ convenit potentialitas possibilitasque ex materia. Convertitur autem materia panis in materiam corporis non qualitercumque, sed prout est in corpore Christi extensa seu in partibus multis, et non ut est indivisibilis tantum.10 Denique iste modus, quod scilicet tota substantia panis convertitur in solam materiam illam, videtur valde probabilis. Verumtamen, quia nil prohibet quædam falsa probabiliora videri quibusdam veris, ideo huic opinioni non assentio absolute, quia de veritate ejus mihi non constat.
Aliam vero opinionem non intelligo, utpote quod in corpore Christi sit forma substantialis alia quam anima, in quam formam convertatur ipsius panis forma substantialis. Nam ponere plures formas substantiales in eodem composito, multas habet difficultates, quas solvere nescio. Nempe si non eamdem formam dicunt superius atque inferius, ut si aer non per eamdem formam est aer et corpus ac substantia, et dum ex aere fit ignis, remanet in aere forma per quam erat corpus et substantia, quamvis amota sit forma qua exstitit aer: non ergo in tali generatione generata est substantia, nec corrupta. Eadem ergo est forma quæ dat esse specificum et totum ordinem prædicamenti. Alia quoque multa inconvenientia mihi insolubilia, hanc opinionem sequuntur, ut quod partes definitionis non essent unum, quia non dicerent unam naturam, sed solum dicerent unum, quoniam essent in eodem : et ita superiora de inferioribus prædicarentur denominative, non essentialiter; et multa hujusmodi. Habet nihilo minus opinio ista specialem difficultatem, prout ad propositum pertinet de corpore Christi. Si namque ponamus multas in eodem composito formas, et substantia panis convertitur in corpus Christi : quia materia convertitur in materiam, et forma in formam, ergo tota substantia panis convertitur in corpus quod dicit aggregatum ex materia et forma. Et constat quod corpus sic acceptum, de composito prædicetur. Sequitur ergo quod tale corpus sit Christus, eo quod Christus sit homo, et omnis homo est corpus sic sumptum, sicque panis conversus esset in Christum : quod nullus concedit. Hanc ergo opinionem de multitudine formarum substantialium in eodem non capio, nec tamen ob hoc his quæ fidei sunt minus assentio : quia in eis captivandus est intellectus. Quid ergo dicimus ? Scio quod substantia panis convertitur in verum corpus Christi, et in illud numero idem quod ascendit in cœlum. Hoc tradidit Christus, hoc tenet Ecclesia, hoc sufficit mihi. Cui autem non sufficit hoc, investiget (salvis fidei fundamentis) cum reverentia ac timore, qualiter sit illud corpus. Ego autem malo in mea simplicitate persistere, quam de arduis temere judicare. — Hæc Ægidius.
Ex cujus dictis patet difficultas hujus materiæ. Tamen quod ait, secundum eos qui ponunt unam dumtaxat formam substantialem in Christo, esse dicendum quod tota panis substantia in solam materiam corporis Christi convertatur, non est universaliter verum, quum Thomas, Albertus, Petrus, Richardus, multique alii pluralitatem formarum in eodem negantes, dicant totum converti in totum, non in materiam tantum, imo materiam in materiam et formam in formam, juxta sensum præhabitum. — Item quod ait, materiæ organizationem nil superaddere essentiæ materiæ, posset pati instantiam. Quid enim est organizatio nisi organorum formatio ? Hæc de quæstione ista sufficiant. Objecta autem satis soluta sunt aut infra solventur. Infra quoque addentur verba Guillelmi de ista materia.
Footnotes
Chapter 112 of 283