Quæstio 5
R Estant hic adhuc alia perscrutanda, scri licet: An conficiendum sit in fer mentato vel azymo; et quale corpus Christus dedit discipulis, hoc est an mortale seu potius immortale; et utrum corpus Christi in triduo in pyxide reservatum, mansisset ibidem vivum; utrum etiam per omnipotentiam Dei hoc fieri potuisset.
De primo horum scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto : Conficiunt Græci de fermentato, Latini de azymo. Et probant Græci, quod de fermentato sit conficiendum, quia (ut dicunt) Dominus fecit pascha luna tertiadecima, dum nulla azyma erant in domibus Judæorum. Præoccupavit quippe Dominus facere pascha, ut dicunt, quoniam occidendus fuit luna quartadecima. Istud quoque multipliciter probant. Primo, quoniam veritas correspondere debet figuræ et umbræ; sed quartadecima luna offerebatur in lege agnus paschalis et typicus ad vesperam : ergo et tunc Christus per agnum illum præfiguratus, fuit oblatus. Igitur in die Parasceves fuit quartadecima luna, et in quinta feria luna tertiadecima. Secundo, quia in Joanne scriptum est : Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc.1 Ergo ante diem festum comedit pascha, quæ dies fuit luna quartadecima. Rursus quoque legitur apud Joannem : Ipsi non introierunt prætorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha.2 Alia etiam quædam his consimilia introducunt. Sed contra eos est Evangelium, quum dicat Matthæus : Prima die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes :3 Ubi vis paremus tibi pascha? Et illo die comedebant Judæi azyma, nec aliquid fermentatum tunc in eorum domibus fuit. Idem asserit Marcus.4 Et Lucas ait : Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.5 Et ita tunc fuit luna quartadecima. Tunc ergo Dominus confecit, et hoc in azymo, quo solo tunc vescebantur Judæi. Denique, hoc Romana tenet Ecclesia, quæ ab Apostolis hoc accepit, quorum princeps Petrus tunc adfuit. In typico autem pascha duo notantur, videlicet immolatio ejus atque comestio. Immolatio autem veri Agni, videlicet Christi, inchoata est quartadecima luna, quia tunc captus est Christus, et pati incepit : et quantum ad hoc, veritas consona est figuræ et umbræ. Comestio vero comestioni plenarie correspondet. — Si demum quæratur, cur nos non servamus Pascha quartadecima luna sicut Judæi; dicendum primo, ne videamur judaizare.
Secundo, quia præceptum fuit in Exodo et in fermentato confici possit, sed non de agno paschali : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni.6 Sed in triduo mortis Christus fuit quasi in mortis assatione, et tertia die resurgens, plene præparatus est spirituali comestioni. Tertio, quia tunc Christus perfecte factus est pascha nostrum, transiens ab hac via et mortalitate præsenti ad beatæ immortalitatis felicitatem et gloriam. Hæc Antisiodorensis.
Verum de his Thomas plenius ac planius scribens : Dominus, inquit, in azymo confecit, ut ex tribus Evangelistis manifeste habetur; et ita in primitiva Ecclesia Apostoli observabant ac celebrabant: quem morem Romana Ecclesia ab Apostolis, qui eam fundaverunt, accepit, ut Innocentius III refert. Postea vero, ut recitat Leo Papa, imminente hæresi Ebionitarum, qui dixerunt legalia simul cum Evangelio observanda, sancti Patres, ne hæreticis illis consentire viderentur, statuerunt instinctu Spiritus Sancti celebrari in fermentato. Cessanteque hæresi, Romana Ecclesia ad pristinum rediit morem; Græci vero manserunt in observantia illa, addentes, quod in fermentato tantum confici posset: ad quod probandum, dixerunt Dominum in fermentato consecrasse. Quumque tres Evangelistæ dicant Dominum prima die azymorum instituisse hoc sacramentum, quidam Græcorum in tantam proruperunt insaniam, quod dixerunt tres Evangelistas falsum scripsisse, atque a Joanne esse correctos, dicente : Ante diem festum Paschæ, etc. Denique dato quod Christus luna tertiadecima (ut dicunt) cœnam illam fecisset, adhuc evidenter ostenditur, quod in azymo Christus confecit : quia (ut scribit Chrysostomus super Matthæum) apertissime Dominus demonstravit, quod a circumcisionis suæ principio usque ad diem Paschæ extremum, non fuit divinarum contrarius legum, in quibus præcipiebatur ut cum azymis agnus comederetur paschalis. Idcirco dicendum, quod in azymo Christus confecit, et ita conficiendum est, quamvis Itaque auctoritatem illam S. Joannis, Ante diem festum Paschæ, Græci isti false exponunt, quia eorum intellectus est manifeste contrarius tribus Evangelistis, quibus nullatenus contradicere licet. Nec hoc alicubi invenitur in lege, quod lunam quartamdecimam anticipare aut prævenire licuerit. Unde quidam Græcorum dixerunt, non eamdem fuisse diem, in qua Salvator pedes lavit discipulorum et istud instituit sacramentum; sed quod una aliam præcessit, et de prima loquitur Joannes, de alia ceteri Evangelistæ. Quod est contra usum Ecclesiæ, quæ quinta feria ablutionem celebrat pedum; et contra Evangelii textum, quoniam ut apparet ex serie evangelii B. Joannis, eodem sero quo pedes lavit, a B. Joann. xiii, 5, 30. Hinc dicendum, quod dies festus Paschæ vocatur prima dies de septem, quæ fuit celeberrima et exstitit luna quintadecima, atque in vespere præcedenti offere- E. Lev. xxiii, 7. Exod. xii, 6. batur et comedebatur agnus paschalis cum azymis panibus; tuncque Christus fecit Cœnam cum discipulis. Et hanc diem dicunt tres Evangelistæ diem primum azymorum, et Joannes, ante diem festum Paschæ. — Insuper, non oportet veritatem in omnibus correspondere figuræ : alioqui dicere oporteret Christum fuisse ad vesperam oblatum in cruce.
Quod vero objiciunt, quod Judæi non introierunt prætorium, etc., solvitur : quoniam pascha multis modis sumitur in Scripturis, et ibi pro paschalibus cibis accipitur. Chrysostomus tamen loquitur super Joannem, quod intelligitur de agno paschali, quem in alia die quam lex instituit, comederunt, solventes legem, ut desiderium suum implerent in Christi occisione.
Objiciunt quoque Græci, quod dies sepulturæ Christi vocatur magnus dies festus :7 ergo fuit primus dies septem dierum illorum solennium, qui primus dies celeberrimus fuit, secundum legem. — Item, pristinum rediit morem; Græci vero manserunt in observantia illa, addentes, quod in fermentato tantum confici posset: ad quod probandum, dixerunt Dominum in fermentato consecrasse. Quumque tres Evangelistæ dicant Dominum prima die azymorum instituisse hoc sacramentum, quidam Græcorum in tantam proruperunt insaniam, quod dixerunt tres Evangelistas falsum scripsisse, atque a Joanne esse correctos, dicente : Ante diem festum Paschæ, etc. Denique dato quod Christus luna tertiadecima (ut dicunt) cœnam illam fecisset, adhuc evidenter ostenditur, quod in azymo Christus confecit : quia (ut scribit Chrysostomus super Matthæum) apertissime Dominus demonstravit, quod a circumcisionis suæ principio usque ad diem Paschæ extremum, non fuit divinarum contrarius legum, in quibus præcipiebatur ut cum azymis agnus comederetur paschalis. Idcirco dicendum, quod in azymo Christus confecit, et ita conficiendum est, quamvis ubi nos habemus, Accepit Jesus panem, in mo, quasi pervertens morem suæ Ecclesiæ. Græco habetur nomen hoc, ἄρτος, quod significat fermentatum.
Et respondendum, quod dies sepulturæ dicitur magnus, quia in eo cum festivitate paschali concurrebat festivitas sabbati. — Ἄρτος quoque in Græco interdum pro pane azymo ponitur. Nam in Exodo ubi nos habemus, panes azymos, in Græco habetur, ἄρτος.
Quod autem dicunt, nos judaizare celebrando in azymo, nihil est: quia (ut ait Anselmus) judaizare non est idem quod facere aliquid quod fiebat in lege: alioqui et ipsi Græci judaizarent, celebrantes in fermentato, quia in lege fuit præceptum ut panes primitiarum fermentatos offerrent Judæi. Sed facere aliquid legis hac intentione ut legalia observentur, est judaizare.8 Non autem hac ratione, sed ut Christo nos conformemus, atque Ecclesiæ statuto obediamus, celebramus in pane azymo: qui huic competit sacramento, quia per azymum significatur puritas vitæ, quæ semper servanda est, quemadmodum in thurificatione devotio orationis. Idcirco utrumque servatur in nova lege. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in tertia parte, quæstione septuagesima quarta: Circa materiam (ait) sacramenti istius sunt duo consideranda, videlicet, quid sit necessarium, et quid conveniens. Necessarium est, ut sit panis triticeus; non autem quod sit azymus, quoniam in utroque confici potest. Conveniens vero est, ut unusquisque secundum ritum suæ Ecclesiæ in celebratione sacramenti se habeat. Super qua re sunt diversæ consuetudines Ecclesiarum. Ait namque Gregorius in Registro: Romana Ecclesia offert azymos panes, eo quod Dominus sine ulla commixtione suscepit carnem; Græcæ Ecclesiæ offerunt fermentatum, eo quod Verbum Patris indutum est carne, sicut fermentum miscetur farinæ.9 Ideo, sicut peccat sacerdos in Ecclesia Latinorum celebrans in pane fermentato, ita peccaret presbyter in Græcorum Ecclesia celebrans in azyart. 4.
— Verumtamen consuetudo celebrandi in azymo, est melior. Primo, quoniam Christus in azymo confecit atque instituit istud. Secundo, quoniam panis est proprie materia sacramenti corporis Christi sine corruptione concepti. Tertio, quoniam hoc magis competit sinceritati fidelium, quæ requiritur ad usum hujus sacramenti condignum, juxta illud Apostoli: Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.10 Habet tamen consuetudo Græcorum aliquam rationem, et propter significationem quam tangit Gregorius, et propter detestationem hæresis Nazaræorum, qui Evangelio miscebant legalia. — Hæc Thomas in Summa. In quibus aliquid continetur quod dictis ex Scripto ejus contrariari videtur, quum dicat ibidem, in fermentato non posse confici sine peccato: nisi hoc intelligatur de Latinis.
Insuper in Tractatu contra errores Græcorum disseruit: Quemadmodum præfati errantes, contra unitatem corporis mystici peccant, Romani Pontificis plenariam potestatem negantes; sic contra puritatem sacramenti corporis Christi delinquunt, dicentes, ex azymo pane corpus Christi consecrari non posse. Quod etiam Doctorum Græcorum auctoritatibus improbatur. Dicit quippe Chrysostomus super illud Evangelii, Prima die azymorum: Primam diem dicit diem Jovis, in quo incipiebant legis cultores Pascha celebrare, id est azyma comedere, omni expulso fermento.11 Dominus ergo mittit discipulos suos die Jovis, Petrum scilicet et Joannem, etc. Ergo quinta feria ablato omni pane fermentato, Christus cœnam fecit novissimam, in qua instituit sacramentum. Dicit item Gregorius Nazianzenus: Celebremus festum Domino in jubilo, non in veteri fermento. Quo constat, quod azyma magis congruit puritati corporis Christi tam veri quam mystici. Hæc idem ibi.
Idem Petrus. Et addit Richardus: Graviter peccant conficientes de fermentato,
Opusc. vi, p. 11, c. 18. eo quod Christus confecit de azymo, et quoniam Petrus Christi vicarius sic conficiendum instituit, ac sancta Romana Ecclesia sic observat et præcipit observari. — Hæc verba Richardi, ut videtur, dictis Thomæ in Summa non bene concordant. Certum est autem, quod Græci omnino delirant, imo magis insaniunt, mentiendo quod ex azymo pane non valeat confici : cujus contrarium tam innumerabiles Sancti, ab omnipotente Deo diversis innumerabilibusque præclaris miraculis mirificati, dixerunt; quorum et multi fuerunt presbyteri.
Unde Albertus hic scribit : In azymo et fermentato confici potest de potestate verborum; verum de congruentia et jure et sine peccato, non potest confici nisi in azymo. Ideo Græci peccant contra congruentiam sacramenti et contra jus, in consecrando. Sed dicentes, quod non possit consecrari in azymo, nesciunt quid dicunt, sicut in pluribus aliis : quoniam modo non verificatur quod ait Apostolus, Græci sapientiam quærunt;12 imo potius sapientiam et studium amiserunt, ideo stultis assertionibus detinentur. Hæc Albertus.
Scripta demum Bonaventuræ de ista quæstione, continentur in dictis ex Thoma in Scripto et Antisiodorensi; similiter scripta Argentinensis. Porro Durandus et Scotus nil speciale de istis scribunt ultra præhabita.
Footnotes
Chapter 116 of 283