Skip to the text

Quæstio 6

Nunc quæritur, Quale corpus dedit Christus discipulis in Cœna sub sacramento.

Videtur quod impassibile, quia secundum quod ibi erat, nec poterat capi, nec capax fuit alicujus impressionis, passionis aut influxionis ab alio : quia non fuit ibi quantitativo extensivove modo. — Rursus, nihil potest ab alio pati, nisi aliquo modo tangatur ab illo, quum actio et passio sint per contactum, secundum Philosophum; estque præhabitum, quod corpus Christi dist. x, q. 5. in sacramento est intangibili modo, in tantum quod nec ipsæ sacramentales species tangunt illud. — Præterea, super illud Matthæi, Transfiguratus est ante eos, loquitur Matth. xvii, 2. Glossa : Corpus quod habuit per naturam mortale, dedit discipulis in Cœna non mortale neque passibile. Et si fuisset passibile, non videtur quod a discipulis potuisset sine sui passione et læsione manducari. Ad idem est Hugo, qui manifeste hoc dicit.

In oppositum est ratio auctoritasque multorum, dicentium, quod tale corpus tunc dedit discipulis quale tunc habuit, utpote passibile et mortale : alioqui contradictoria verificarentur de eodem. — Rursus, de corpore quod tunc dedit, dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis I Cor. xi, 24. tradetur. Quod utique fuit passibile ac mortale. Unde plures expositores atque doctores fatentur, quod tale contulit corpus quale habebat.

Ad hæc respondet Albertus : Quæstio hæc pro utraque parte suos habet defensores. Nempe sequentes Hugonem dicunt, quod Christus ante resurrectionem suam, usum seu actum quatuor dotium corporum glorificatorum assumpsit, non habitum : usum videlicet subtilitatis, quando ex utero Virginis clauso exivit; usum agilitatis, dum super undas maris deambulavit; usum claritatis, in Transfiguratione; usum impassibilitatis, in sacramentali hac communicatione. Et hæc est sententia magistri Hugonis de S. Victore. Quumque objicitur, quod secundum hoc contradictoria verificata de eodem fuissent; respondetur, quod non sequitur, quia passibile et impassibile, mortale et immortale sumuntur æquivoce. Passibile namque et mortale sumuntur secundum habitum, immortale vero et impassibile secundum actum, ut idem sit immortale et impassibile, quod non moriens et non patiens in distributione sacramenti. — Ego autem magis assentio alteri opinioni, quam Magister tangit in littera, Glossa quoque super epistolam ad

Corinthios: quod scilicet tale dedit quale tunc habuit; atque Innocentius libro de Sacramentis, quod scilicet dedit corpus suum passibile.1 Unde et in memoriam suæ passionis frequentatur hoc sacramentum. Quod autem objicitur ex verbis Hugonis; dicendum, quod illa fuit ejus opinio, quam sequi non tenemur. Attamen si vellemus eam sequi, diceremus quod ipse hoc refert ad id quod non patiebatur secundum actum sub sacramento. Hujus tamen non exprimit causam, nec puto quod causa fuit ista, quod impassibilitatem assumpsit; sed alia quæ paulo post exprimetur. Videntur autem inducti ad istud, quia in sacramento isto aliquid masticari videtur ac dividi. Sed ob hoc non oportet ad istam opinionem induci, quoniam talia non referuntur ad corpus Christi, sed ad formas accidentales, ut sequenti distinctione dicetur. — Hugo autem sic arguebat: Tenuit se in manibus, tenens fuit mortalis, tentum immortale. Ego absque præjudicio veritatis magis ad hoc accedo, ut illud impassibile et immortale, quantum ad significationem pertinet sacramenti, tradidisse dicatur. Si enim hoc potuit esse, quod se ipsum gestavit in manu, et corpus suum sine corruptione sui edendum distribuit, et tamen qui dedit et qui dabatur, et qui portavit et qui portabatur idem esset, quid mirum si dicatur quod ipse in eo quod dabatur, exstitit mortalis, et in eo quod dedit, mortalis? Hæc Albertus.

Concordat Thomas, qui contra opinionem Hugonis sic arguit: Hoc stare non potest, quia substantia corporis Christi eadem est sub sacramento, et sub propria forma seu specie; sed per comparationem ad exteriora non est eadem, quia in specie propria comparatur ad exteriora secundum situm propriarum dimensionum; in sacramento autem, secundum situm dimensionum panis. Hinc proprietates quæ absolute insunt corpori Christi, oportet eodem modo sibi inesse secundum quod est in sacramento, et ut est in specie propria;

Quocirca scribit Bonaventura: Duplex proprietas convenit corpori Christi, quædam absoluta, et quædam relativa per comparationem ad locum. Proprietas absoluta convenit corpori Christi prout in uno est loco, et quum sit una, tamen convenit ei ut in omnibus. Proprietas vero relata ad locum, quum in diversis sit locis, etsi conveniat ei in uno loco, non oportet quod in omnibus. Unde non oportet, si corpus Christi sit in pluribus locis, quod si movetur in uno, moveatur in alio. Similiter non oportet, si quis percutit illum in uno loco, quod percutiat eum in alio: quoniam talis operatio respicit localem agentis præsentiam. Ita similiter, non oportet ut si videatur in uno loco, videatur in alio: quia hoc respicit corporalem et situalem visibilis præsentiam. — Hæc Bonaventura. Qui de his plura inducit quæ sequenti distinctione ponentur. In his concordant doctores nunc omnes, aut pene omnes, nec aliquem art. 3. legi sequentem opinionem illam Hugonis.

Unde Antisiodorensis in Summa loquitur, libro quarto : Ponatur quod aliquis discipulorum servasset corpus Christi consecratum in pyxide toto triduo sepulturæ, et quæratur an mortuum fuisset ibi; videtur quod non, quia impassibile fuit ibi ac immortale. Constat autem, quod mortuum fuit in cruce : ergo idem numero corpus fuit mortuum et non mortuum, animatum et non animatum. Propter hoc dicunt nunc omnes magistri, quod Dominus dedit in sacramento corpus suum passibile ac mortale. Distinguuntque istam, Corpus Christi sub forma panis est passibile : quia passibile idem est quod potens pati. Si ergo determinatio hæc, sub forma panis, determinet ly passibile, quantum ad infinitivum ibi cointellectum, falsa est; quum sit sensus, Corpus Christi potest pati sub forma panis. Si vero determinet ly passibile, quantum ad potentiam patiendi, vera est; et est sensus, Corpus Christi exsistens sub forma panis, habet potentiam patiendi. Distinctionem hanc approbamus. Hæc Antisiodorensis. to, et in limbo. — Rursus, Deus potest aliquid per sui ipsius multiplicationem facere esse in pluribus locis; potest quoque per transsubstantiationem unius in aliud hoc ipsum. — Insuper, mors Christi fuit violenta et ei illata a Pilati ministris, quorum actio non pertingebat ad corpus Christi in altari, nec tetigit illud. — Iterum, corpus Christi non exspiravit nisi per sanguinis effusionem, quæ sub speciebus sacramentalibus esse nequivit.

Ad hæc, præsertim ad primum, respondet Henricus tertiodecimo Quodlibeto :2 Esse in corpore, potest incorporeæ substantiæ convenire dupliciter : primo, per suam substantiam; secundo, per suam operationem. Per substantiam suam, dupliciter : primo situiter, secundo localiter. Incorporea autem nequeunt esse localiter in re. Loquendo autem de esse in loco situiter per suam substantiam, dico quod quum anima separata, sicut et angelus, sit incorporalis substantia, quæ secundum essentiam suam est simplex, sicut unitas abstracta, non ut punctus, qui in magnitudine determinat sibi situm; angelus autem et anima nullum sibi in magnitudine determinant situm extra quem esse non valeant : hinc difficile est mihi intelligere, quomodo anima situiter sit in aliquo corpore aut magnitudine, et hoc absque operatione in illa, et absque passione a corpore aut ab exstente situiter in eodem; consimiliter quoque de angelo. Attamen, quoniam hoc tenere præcipit quidam articulus de contrario interdictus, idcirco non contradico.

Porro per operationem suam habet anima esse in corpore dupliciter : primo per operationem primam, quæ est dare esse, et convenit animæ in quantum est corporis forma, atque essentia distincta ab angelo; secundo per operationem secundam. Quæ duplex potest attribui animæ : una, in quantum est anima et diversa ab angelo; alia, in quantum est substantia incorporea conveniens cum angelo. Primo modo convenit animæ operatio qua dat corpori seu

Footnotes

  1. 1 Cor. xi, 24. ↩

  2. q. 4. ↩

Chapter 117 of 283