Quæstio 4
A Mplius quæritur, An Christus in Cœna corpus suum sub sacramento accepit ac manducavit, ac sanguinem suum sub speciebus vini consecrati potavit.
Ad quod responsum est supra.1
Quæritur item, an sacramentum corporis sui tradidit Judæ.
Ad quod responsio supra est tacta.2 Et nunc plenius respondendo, dicendum [juxta Thomam] quod imo, ad dandum exemplum, quod occultis peccatoribus non sunt deneganda sacramenta, atque ut omnem occasionem malefaciendi ei auferret, quam ille concipere potuisset, si eum ab aliis in beneficiis discrevisset ante suæ mali tiæ manifestationem.3 Hilarius tamen videtur contrarium dicere; sed primum communius dicitur, præsertim quia divinus Dionysius tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo testatur : Symbolorum conditor sanctissima ei sacra concœnanti partitur. Per sanctissima autem intelligit corpus et sanguinem Christi, ut patet ibidem. Apud Matthæum quoque sine exceptione legitur Christus dixisse : Accipite et comedite ex hoc omnes.4 Nec per hoc Christus dedit
Judæ occasionem peccandi, sed potius pœnitendi et resipiscendi. Nec obstat quod Christus dixit, Nolite sanctum dare canibus :5 nam quamvis proditor ille in veritate fuerit canis, hoc tamen nondum innotuit aliis. Hinc expresse asserit Augustinus, quod Christus in Cœna corpus suum tradidit Judæ cum ceteris. Postmodum vero dedit intinctum panem sive buccellam Judæ in ostensionem proditionis, et illa buccella non exstitit consecrata : ideo sub buccella non tradidit ei corpus suum. Quod etiam
Joannis tertiodecimo habetur in Glossa.6 Hinc quod de Consecratione loquitur Augustinus, Non mala fuit buccella quæ data fuit Judæ a Domino :7 salutem medicus dedit, sed ille, quoniam malus erat, accepit ad perniciem; non exponitur de buccella illa intincta, sed de portione panis consecrati, quam jam ante acceperat. Vel dicitur Judas id ad perniciem accepisse, quia quod Christus fecit ad ipsius salutem et commonitionem porrigendo ei buccellam, quatenus videns se deprehensum, a proart. 2. posito iniquo desisteret, ipse ad majorem exasperationem ac indurationem convertit. Et tunc ejus peccatum est auctum etiam propter præsumptionem qua cum magistro misit in paropsiden manum, quatenus audacia bonam conscientiam mentiretur. Hinc post buccellam dicitur in eum introisse diabolus, per accumulationem peccati.8 Hæc Thomas in Scripto. Hæc eadem scribit in tertia parte, octogesima prima quæstione : ubi et addit, quod non decuit magisterium Christi, ut Judam peccatorem occultum, sine accusatione et evidenti probatione ab aliorum communione atque consortio separaret, ne per hoc daretur prælatis Ecclesiæ exemplum faciendi similia.
Ista communia sunt, et concordant in eis doctores, Albertus, Bonaventura et ceteri, allegantes quod super Leviticum scribit Hesychius archiepiscopus et patriarcha Jerosolymitanus : Christus in Cœna suum sanguinem consecravit, et consecratum primo bibit, deinde discipulis dedit. Et item quod super Ruth tertio capitulo loquitur C Glossa : Christus in Cœna comedit et bibit, et quia pueri, id est ejus discipuli, communicaverunt carni et sanguini, id est, corpus et sanguinem ejus in sacramento sumpserunt, et ipse communicavit eisdem, id est, corpus suum ac sanguinem sumpsit.
Footnotes
Chapter 115 of 283