Quæstio 2
Consequenter quæritur, Per quæ verba ac nomina aptius exprimatur hæc supernaturalis conversio; an scilicet istæ sint veræ : Panis fit corpus Christi; Vinum fit sanguis Christi; Panis potest esse seu fieri corpus Christi; De pane factum est corpus Christi; Quod fuit panis, est corpus Christi.
Videtur quod non, quia in hac conversione non manet commune subjectum, ratione cujus unum extremorum possit prædicari ac verificari de alio, et prætactæ propositiones queant admitti; et tamen sancti Patres talibus propositionibus frequenter sunt usi, ut partim habetur in textu, et plenius in Decreto, de Consecratione. Verum ista et consimilia argumenta ex responsionibus solvuntur sequentibus.
Itaque Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, ad ista respondet : Quemadmodum Sancti testantur, panis transit in corpus Christi, et vinum in sanguinem. Hinc omnes propositiones transitum designantes, sunt concedendæ in istis, ut quod panis transit in corpus Christi, et transsubstantiatur ac suo modo mutatur in illud, et item quod panis fit corpus Christi. Omnes quoque illæ negandæ sunt in quibus non significatur hujusmodi transitus, sicut dum dicitur, Panis est corpus Christi. Hinc asserit Damascenus, quod sicut panis et vinum per nutrimentum transeunt in corpus hominis præexistens, sic panis transit in corpus Christi. Quod tamen est partim dissimile, quia per istam conversionem corpus Christi nequaquam augetur neque mutatur. — Hanc responsionem allegat et approbat in Quodlibetis Henricus.
At vero Thomas plenius hic respondet, et primo ad istud, utrum conversio ista exprimi possit per verbum substantivum alterius temporis quam præsentis, dicendo, Quod est panis, erit corpus Christi; vel, Quod est corpus Christi fuit panis : Hæc (inquiens) conversio differt ab omni alia mutatione, quia in ista non est accipere subjectum commune, sed duos terminos tantum; in omni vero naturali mutatione est subjectum commune. Hinc cunctæ locutiones exprimentes mutationem per quam importatur ordo termini ad terminum, conceduntur in ista materia, ut hæc : Panis convertitur in corpus Christi. Locutiones vero quæ exprimunt identitatem subjecti, non sunt proprie concedendæ.
Sed quia in hac conversione est aliquid simile identitati, puta communitas specierum quæ manent hinc inde, quamvis non sint conversionis hujus subjectum; ideo etiam tales locutiones interdum a Sanctis sunt positæ, ut identitas non referatur ad subjectum, sed ad species easdem. Ideo tales locutiones quum sint impropriæ, non sunt extendendæ. Quumque propositio ista quæ est, Hoc fuit illud, vel, Quod est hoc erit illud, expresse importet identitatem subjecti mutationis propter naturam relationis; ideo non est simpliciter concedenda. Itaque quod in libro de Sacramentis ait Ambrosius, Quod ante consecrationem exstitit panis, post consecrationem est corpus Christi, exponendum est sic : Quod est sub speciebus panis, primo fuit panis, et postea corpus Christi. Hæc Thomas. — Quæ responsio videtur procedere juxta aliam ejus responsionem, qua dicit per ly hoc demonstrari aliquod commune manens sub utroque termino idem :1 quæ secundum præhabita a multis non acceptatur.2 Unde nec verior videtur propositio ista, Quod est sub speciebus panis, primo fuit panis, et postea corpus Christi, quam locutio illa Ambrosii. Nil enim assignabile est quod primo fuit panis, et postea fit corpus Christi. Ideo locutio S. Ambrosii videtur sic exponenda : Ante consecrationem fuit panis, et post consecrationem est corpus Christi, id est, in corpus Christi conversus est.
B Panis fit corpus Christi, Thomas respondet : Quum dicitur, Hoc fit illud, ly hoc ex vi locutionis importat subjectum factionis, quod utrique termino est commune : ideo non est proprie concedenda. — Cui responsioni objicitur præinducta Antisiodorensis responsio; et ipsemet sanctus Doctor dixit in hymno de Sacramento : Verbum caro panem verum verbo carnem efficit, fitque sanguis Christi merum, etc. Quamvis autem in factione naturali subjectum factionis utrique termino sit commune, non tamen in factione hac supernaturali, in qua totum transit in totum. Unde et Damascenus quarto asserit libro : Christus panem et vinum fecit corpus suum et sanguinem. — Si vero objiciatur, quia omne fieri terminatur ad factum esse; sed hæc nunquam erit vera, Panis factus est corpus Christi : dicendum, quod loquendo secundum exigentiam hujus materiæ, ista est vera, Panis factus est corpus Christi, id est, in corpus Christi conversus est. Hæc enim factio non est nisi transsubstantiatio, qua totum transit in totum; atque (ut sanctus ait Hilarius libro de Trinitate) non res sermoni, sed sermo rei debet esse subjectus. Hinc in omni tractatu, secundum exigentiam materiæ est loquendum.
D Præterea ad istud, utrum ista sit vera, De pane fit corpus Christi, Thomas respondet : Secundum Philosophum primo Physicorum, in rebus permanentibus dicimus per se, Hoc fit hoc; in non permanentibus autem, per accidens. In non permanentibus demum proprie dicitur, Hoc fit ex hoc; et per accidens, in permanentibus. Si enim aliquando dicatur aliquid fieri ex permanente, hoc est in quantum cum re permanente intelligitur aliquid non permanens: ut quum dicitur, Ex ære fit statua, intelligitur ex ære non figurato. Sicque locutio ista, Ex hoc fit hoc, principaliter exprimit ordinem terminorum ad invicem, et per consequens quandoque unitatem subjecti. Unde quandoque importat tantum ordinem, sine hoc quod importet subjectum, ut quum dicitur, Ex mane fit meridies, id est post mane. Et ita conceditur ista, Ex pane fit corpus Christi, si ly ex non denotet subjectum et quasi causam materialem, sed tantum ordinem conversionis ad invicem. Sed hæc, De pane fit corpus Christi, est minus propria, quoniam præpositio ista, de, consubstantialitatem denotat, ut tangit Ambrosius. Tamen aliquando ponitur de pro ex, sicque potest ista concedi, De pane fit corpus Christi, sicut, Ex pane.
Quæritur quoque, an hæc sit vera, Panis potest esse corpus Christi. Respondetur, quod quum potentia pertineat ad subjectum, non est dubium, quod quum dicitur, Panis potest esse corpus Christi, importatur unitas subjecti: ideo non est concedenda, quia nil panis unquam erit corpus Christi. Sed sicut conceditur ista, Panis convertitur in corpus Christi; ita et ista, Panis potest converti, etc., quia cujus est potentia, ejus est actus, ut dicitur in libro de Somno et vigilia. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in tertia parte, quæstione septuagesima quinta, ad omnia ista sub una quæstione respondet, ubi et istam concedit, Panis fit corpus Christi: Hæc (dicens) conversio panis in corpus Christi, quantum ad aliquid convenit cum creatione et transmutatione naturali, et quantum ad aliquid differt ab utraque. Est enim commune his tribus ordo terminorum, ut scilicet post hoc sit hoc. Nam in creatione est esse post non esse; atque in hoc sacramento post substantiam panis est corpus Christi; in transmutatione quoque naturali, ignis post aerem. Rursus commune est eis, quod prædicti termini non sunt simul. Convenit autem conversio ista cum creatione, quia in nulla earum est aliquod subjectum utrique extremorum commune: cujus contrarium est in omni naturali transmutatione. Convenit item conversio ista cum transmutatione naturali in duobus, quamvis non similiter. Primo, quoniam in utraque unum extremum transit in aliud, ut panis in Christi corpus, et aer in ignem; sed non ens non convertitur in ens. Verumtamen aliter accidit hoc in utraque: quoniam in conversione hac sacramentali, tota substantia panis transit in totum corpus Christi; in transmutatione vero naturali, materia unius suscipit formam alterius, forma prioris deposita. Secundo conveniunt in hoc, quod utrobique remanet aliquid idem (quod non contingit in creatione), attamen differenter: quia in transmutatione naturali manet eadem materia, in conversione autem hac eadem accidentia.
Ex quibus accipi potest, qualiter in his diversimode sit loquendum. Quum enim in nullo trium prædictorum, extrema sint simul, idcirco in nullo eorum potest per verbum substantivum præsentis temporis unum extremum prædicari de alio. Non enim dicimus, Non ens est ens; vel, Panis est corpus Christi; aut, Album est nigrum; seu, Aer est ignis. Sed in omnibus his, propter ordinem extremorum possumus uti hac præpositione, ex, quæ ordinem notat. Unde dicere possumus, Ex non ente fit ens; Ex aere fit ignis; Ex pane fit corpus Christi. Quumque in creatione unum extremorum non transeat in aliud, non possumus in creatione uti verbo conversionis, dicendo, Non ens convertitur in ens: quo verbo uti possumus in hoc sacramento, sicut in transmutatione naturali. Verum quia in hac conversione, tota substantia in totam substantiam mutatur, proprie transsubstantiatio nuncupatur. Iterum, quia in hac conversione non est commune subjectum, ea quæ verificantur in conversione naturali, non sunt concedenda in ista. Et primo constat, quod potentia ad oppositum consequitur subjectum: ratione cujus dicimus, Album potest esse nigrum, Aer potest esse ignis, quamvis hæc secunda non sit ita propria sicut prima, quia subjectum albedinis, in quo est potentia ad nigredinem, est tota substantia albi; subjectum vero formæ aeris, est pars ejus. Unde quum dicitur, Aer potest esse ignis, verificatur ratione partis per synecdochen.
Porro in hac conversione et creatione, quia nullum est commune subjectum, non dicitur quod unum extremorum potest esse aliud, ut quod non ens possit esse ens, vel panis possit esse corpus Christi. Eadem quoque ratione non potest proprie dici, quod de non ente fiat ens, aut de pane corpus Christi: quia ly de notat causam consubstantialem, quæ consubstantialitas extremorum in naturalibus transmutationibus attenditur penes convenientiam in subjecto. Consimili ratione non conceditur, quod panis erit corpus Christi, vel fiet corpus Christi; quemadmodum nec in creatione conceditur, quod non ens erit ens, aut fiet ens: quia hic modus loquendi verificatur in transmutationibus naturalibus ratione subjecti. Nihilo minus, quia in hoc sacramento, facta conversione, manet aliquid idem, ut accidentia panis, possunt secundum similitudinem quamdam aliquæ harum locutionum concedi, videlicet: quod panis fit corpus Christi; vel, Panis erit corpus Christi; vel, De pane fit corpus Christi: ut nomine panis intelligatur non substantia panis, sed in universali hoc quod sub speciebus panis continetur, sub quibus primo continetur substantia panis, et postea corpus Christi. — Hæc idem in Summa. Cujus hoc ultimum dictum rursus procedit secundum verba ejus prætacta, quum tamen pateat quod nec accidentia illa, nec panis unquam erit corpus Christi.3
Concordat Petrus dictis ex Thoma in omnibus. — Albertus quoque his consonat. Hanc tamen, Panis fit corpus Christi, negat; attamen non secundum illum sensum et modum quo eam concessi.4
At vero Bonaventura: Conversio (ait) ista est singularis, quoniam totum transit in totum virtute supernaturali. Ideo non est identitas panis ad corpus Christi, neque causalitas. In corpore quoque Christi nulla est innovatio, nec in pane ulla est ordinatio ad istam conversionem, secundum causas inferiores. Ex his quatuor regulæ eliciuntur.
Prima est, quod omnia verba significantia identitatem panis ad Christi corpus, reddunt falsum sermonem: idcirco sunt exponendæ sive negandæ tales locutiones, ut quum dicitur, Panis est corpus Christi. Similiter, non sunt recipiendæ cum relativo. Secunda regula est, quod omnia verba significantia innovationem circa corpus Christi, false dicuntur de ipso; quæ autem designant conversionem ac transitum, vere dicuntur. Et quoniam generari dicit innovationem, fieri vero potest transitum designare, sicut quum dicitur, Hoc fit illud; idcirco cum verbo fiendi possunt concedi, non cum verbo generandi. Hinc ista magis est propria, Panis fit corpus Christi, quam ista, De pane fit corpus Christi. Tertia regula est, quod quum nulla sit ordinatio panis ad corpus secundum causas inferiores, ideo verba hoc significantia, sicut hoc verbum, potest, absolute dictum, faciunt falsam locutionem: ut quum dicitur, Panis potest esse corpus Christi. Si autem dicatur ordinatio secundum causas superiores, locutio vera est: ut si dicatur, Panis potest converti a Deo. Quarta regula est, quod quum nulla sit ad istud in pane causalitas, sed solum transitus ejus in corpus dominicum, omnes propositiones causalitatem importantes reddunt locutionem impropriam. Unde impropriæ sunt cum præpositionibus de et ex, prout notant causalitatem, non ut insinuant ordinem. Itaque solum illa oratio est vera ac propria, in qua est verbum significans non identitatem nec innovationem nec ordinationem naturalem, sed solum conversionem, cum præpositione importante non causam sed transitum: sicut dum dicitur, Panis convertitur in corpus Christi. Hæc Bonaventura. — Idem Argentinensis et Scotus.
Præterea, circa hæc scribit Guillelmus in suo Sacramentali: In hoc Sacramento altaris, ipse panis vitæ a fidelibus quæritur, ut ipsemet eos se ipso reficiat, atque ipsorum visceribus ipse inhæreat. Ex quo apparet, substantiam panis materialis in sacramento post adventum cœlestis ac vivifici panis nullatenus remanere. Dignum quippe et justum est, ut adveniente vero et vivifico pane, cedat ei materialis ac visibilis panis substantia, et recedat ab accidentibus et a forma sua visibili, relinquens eam tanti ministerio sacramenti. Nec est contra naturam ullo modo, sed justitia et jus Creatoris, ut ei advenienti honorem deferat creatura, videlicet panis, relinquens ei penitus locum suum. Hoc pia et veridica tenet fides. Et hæc est intentio seu ratio transsubstantiationis, ipse transitus substantiæ panis materialis visibilis ob adventum vivifici panis, salvata forma et veritate accidentium ad ministerium sacramenti. Non enim potest dici generatio vivifici panis fieri ibi, quum jam ante consecrationem sit panis ille in se illæsus ac integer; neque corruptio panis materialis, quum ejus forma substantialis ibi non maneat, sed desinat esse, materia quoque ipsius panis formam panis vitæ non induat, neque addatur materiæ seu corpori panis vitæ, videlicet Christi, neque accrescat. Hæc Guillelmus.
Qui de his plura conscribit quæ satis intricata videntur, nec intelligenda sunt quasi substantia panis recedat per resolutionem sui in præjacentem materiam, aut per localem vel realem discessionem; aut quod substantialis forma panis desinat ibi esse per relapsum aut cessionem in potentiam materiæ, sed per veram et realem transsubstantiationem substantiæ panis in corpus dominicum, quod advenit ibi non per descensum aut recessum a cœlo, neque per aliquem motum localem, sed absque sui mutatione incipit ibi esse per transsubstantiationem substantiæ panis in ipsum, secundum expositionem præhabitam.5 Quanquam doctor præfatus in eodem libro hinc inde aliqua scribat quæ alium modum et aliam causam præsentiæ corporis Christi in Sacramento altaris videntur prætendere, sicut dum ait: Quia ergo non per medium quasi transiliens aut transvolauxans de altari in altare, vel in aliud quodcumque, aut a solio gloriæ suæ desiliens in omnia altaria, præsentiam suæ humanitatis exhibet, sed solo imperio ac suæ beneplacito voluntatis, cui summa subjectione obedit corpus ipsius; subito et in ipso nunc, ubi vult, est corpus ejus, non suam sequens naturam, sed beneplacitum imperantis. Exhibet ergo illud in manibus sacerdotum absque successione motiva, et inde assumit illud in cœlum absque recessu motivo. Sicut enim voluntas ejus subita est et tota simul, sic præsentatio et absentatio corporis sui subitæ sunt, et utraque tota simul per se. Quoniam ergo ex sola voluntate animæ imperantis aut Verbi æterni, et nequaquam ex natura corporis, acquirenda sunt hujusmodi loca corpori Christi, manifestum est quod corpus illud sequitur voluntatem imperantis, non propriam suam naturam; et propter hoc exhibet præsentiam suam, ubicumque jubetur et quantumcumque, non per motum illuc se transferens, sed per obedientiam, inter quam et jussum nihil est medium. — Hæc verba doctoris istius prorsus obscura videntur, et vel mystice, aut metaphorice sunt prolata, aut certe erronee. Etenim corpus Christi in altaribus est atque in hostiis consecratis, non ex solo imperio Verbi seu animæ Christi, sed et per transsubstantiationem præfatam; nec solum est ibi subito aut instantanee, sed quamdiu species sacramentales permanent ibi. In diversis quoque pyxidibus reservatur assidue. lans de altari in altare, vel in aliud quodcumque, aut a solio gloriæ suæ desiliens in omnia altaria, præsentiam suæ humanitatis exhibet, sed solo imperio ac suæ beneplacito voluntatis, cui summa subjectione obedit corpus ipsius; subito et in ipso nunc, ubi vult, est corpus ejus, non suam sequens naturam, sed beneplacitum imperantis. Exhibet ergo illud in manibus sacerdotum absque successione motiva, et inde assumit illud in cœlum absque recessu motivo. Sicut enim voluntas ejus subita est et tota simul, sic præsentatio et absentatio corporis sui subitæ sunt, et utraque tota simul per se. Quoniam ergo ex sola voluntate animæ imperantis aut Verbi æterni, et nequaquam ex natura corporis, acquirenda sunt hujusmodi loca corpori Christi, manifestum est quod corpus illud sequitur voluntatem imperantis, non propriam suam naturam; et propter hoc exhibet præsentiam suam, ubicumque jubetur et quantumcumque, non per motum illuc se transferens, sed per obedientiam, inter quam et jussum nihil est medium. inter quam et jussum nihil est medium. — Hæc verba doctoris istius prorsus obscura videntur, et vel mystice, aut metaphorice sunt prolata, aut certe erronee. Etenim corpus Christi in altaribus est atque in hostiis consecratis, non ex solo imperio Verbi seu animæ Christi, sed et per transsubstantiationem præfatam; nec solum est ibi subito aut instantanee, sed quamdiu species sacramentales permanent ibi. In diversis quoque pyxidibus reservatur assidue.
Footnotes
Chapter 113 of 283