Skip to the text

Quæstio 3

Nunc quæritur de materia sacramenti istius, An scilicet in solo pane triticeo conficiatur corpus Christi, et sanguis ejus in vino vitis dumtaxat.

In qua quæstione quæstiones quamplurimæ includuntur, quæ (ut patebit) in processu tangentur.

Et arguitur primo, quod non solum panis triticeus sit materia sacramenti corporis Christi: quia ut multi notabiles dicunt doctores, in pane spelteo confici potest. — Secundo, quoniam Christus comparat se grano frumenti, sub quo etiam continentur spelta et far:1 ergo in illis, pane inde confecto, poterit consecrari. — Tertio, quia si in solo pane triticeo confici potest, videtur in pane mixto consecrari non posse. Sed raro invenitur triticum purum. — Quarto, in omni aqua vera potest baptizari: ergo in omni vero pane poterit celebrari. — Quinto, multæ sunt terræ in quibus non crescit vinum, et vix potest adduci: ergo non convenit ibi vinum ad consecrationem sanguinis requiri, quum materia hujus sacramenti debeat esse communis atque in promptu adipiscibilis. Circa hoc quæritur, an in aceto et agresta conficiatur.

Circa hæc loquitur Thomas: Materia sacramenti competere debet significationi sacramenti ac usui; et utroque modo exigitur duplex materia in hoc sacramento. Usus enim hujus sacramenti est manducatio seu refectio, quæ cibum potumque requirit: ideo duplex debet esse sacramenti istius materia, una quæ in escam, alia quæ in potum accipitur. Significatio quoque hujus sacramenti est duplex. Una qua repræsentat passionem Christi præteritam, in qua sanguis a corpore exstitit separatus: ideo signum corporis, signum quoque sanguinis, offerenda sunt in sacra-

Amento hoc separatim, duplici exsistente materia. Alia significatio sacramenti istius est salus et gratia corporis et animæ, quas inducit: sacramenta enim efficiunt quod designant. Panis autem confortationem et salutem corporis repræsentat, sanguis salutem corroborationemque animæ.

Si autem his objiciatur, quia si ita est, communicandus est populus specie sub utraque. — Videretur quoque quod in terris ubi habetur triticum et non vinum, liceret celebrari sub specie panis sine sanguinis consecratione; atque in terris ubi est vinum, sine confectione in pane.

Et respondendum, quod populo non datur sanguis, ad vitandum effusionis periculum. Attamen secundum aliquorum morem, ministris altaris datur sanguis, quoniam de eorum cautela præsumitur quod vitabunt periculum magis quam laici. Denique in veteri lege offerentes, de libaminibus nil habebant, sed soli sacerdotes:2 per libamina autem præfigurabatur communio sanguinis; sed de sacrificiis partem habebant, per quæ significabatur communio corporis Christi.3 — Ad aliud respondendum, quod quamvis consecratio sanguinis non dependeat a consecratione corporis, ut quidam dixerunt, tamen non habens utramque materiam, potius deberet a celebratione desistere, quam contra morem Ecclesiæ in una sola conficere.

Præterea si quæratur, cur panis et vinum sint hujus sacramenti materia; dicendum, quod principalis causa institutio est divina. Cujus institutionis est multiplex ratio. Primo, ex parte usus sacramenti: quoniam panis et vinum communius in cibum et potum proveniunt, sicque per ea in spiritualem refectionem manuducimur magis apte. Secundo, ex sacramenti effectu: quia ut primæ ad Corinthios undecimo ait Glossa, panis præ ceteris cibis sustentat corpus, et vinum lætificat cor.4 Ita et hoc sacramentum magis lætificat et sustentat caritate inebriatos, quam alia sacramenta. Tertio, ex ritu celebrationis: quoniam duo ista tractantur mundius ac decentius quam cetera alimenta. Quarto, ex significatione duplicis rei sacramenti istius. Panis namque ex multis granis conficitur, et vinum ex multis acinis confluit: quod competit ad significandum corpus Christi verum ac mysticum. Quinto, ex repræsentatione ejus quod præcessit. Grana namque in area conculcantur, panis in fornace decoquitur, et vinum in torculari exprimitur: et ita per ea Christi passio designatur. — Denique non decuit sacramentum evangelicæ legis in aliqua specie aut materia Mosaicæ legis institui, ut signaretur cessatio sacrificiorum legis illius, cujus sacerdotium imperfectius fuit sacerdotio Christi: ideo convenienter ad illas species in novo Testamento reditur, quibus ostenditur sacerdotium Christi sacerdotio Levitico præeminere, hoc est, ad materiam oblationis Melchisedech (qui obtulit panem et vinum), ut probat Apostolus.5

Convenit quoque ut sit panis triticeus; imo nec confici potest nisi in pane triticeo: cujus causa est institutio Dei, qui in hoc pane confecit. Potestque triplex ratio tradi. Prima ex effectu, quia hic panis nutrimentum melius confert: unde competit ad significandum excellentiam gratiæ quæ in isto sacramento præstatur. Secunda ex usu, quoniam panis triticeus in cibum venit communius; alii autem panes non fiunt nisi propter defectum tritici. Hinc panis simpliciter dictus, intelligitur de tritico, quemadmodum oleum de olivis. Tertia ex re contenta, quæ est Christus, qui se grano frumenti comparavit, dicens: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, etc.6 — Omnis autem panis non est omni pani in specie similis, sicut omnis aqua omni aquæ proprie sumptæ. Ideo in omni aqua conferri potest Baptismus. Aliqui vero affirmant, quod in spelteo pane confici queat propter similitudinem ejus cum tritico. Verum ut patet intuenti, quantum ad figuram, plus appropriquat hordeum ad similitudinem tritici quam spelta, amoto cortice ab utroque, quamvis in colore spelta magis conveniat.

A Sed inter omnia alia hujusmodi, plus convenit, maxime in figura, far cum tritico; similiter in colore. Hinc ex identitate figuræ non potest haberi, quod aliquod horum sit ejusdem speciei cum tritico; sed ex alio accipi potest experimentum identitatis specificæ. Generans namque et genitum conveniunt de necessitate in specie, non in accidentibus, imo accidentia variantur ex causis extrinsecis. Quumque ex grano tritici, ubicumque seminetur, nunquam nascatur spelta aut far vel hordeum seu aliquid tale, sequitur quod omnia ista differunt a tritico specie.

B Insuper dum quæritur, an confici valeat ex pane mixto de tritico et alio grano; dicendum, quod ista admixtio potest esse dupliciter. Primo, quod extraneum mixtum solvat speciem ejus cui miscetur, trahendo illud ad speciem suam, aut mediam speciem faciendo, ut dum utrumque æqualiter ponitur, sic tamen ut æqualitas non solum penes quantitatem, sed etiam juxta virtutis proportionem servetur. Secundo sic, quod species non solvatur, sed additum trahatur ad speciem ejus cui miscetur, ut si modicum aquæ multo vino admisceatur. Si ergo tantum miscetur tritico quod species tritici corrumpitur, non fit consecratio in pane inde formato. Et de hoc potest haberi judicium ex sapore et accidentibus aliis: quoniam teste Philosopho primo de Anima, accidentia magnam conferunt partem ad cognoscendum quod quid est. Si autem specie manente appareat dispositio ad corruptionem, potest adhuc inde confici, quamvis graviter peccet inde conficiens, propter reverentiam sacramenti. Porro quod species maneat, potest cognosci ex hoc, quod continuitas non est soluta, nec alia accidentia omnino ablata. Quumque amidum fiat de farina triticea, quæ per attritionem et excolationem atque vaporis admixtionem videtur speciem farinæ amisisse, vel ad corruptionem omnino esse disposita; idcirco ex eo conficiendum non est, imo nec potest, secundum quosdam. Aliqui autem dicunt, quod amidum quum sit crudum, non valet hujus sacramenti esse materia, sicut nec pasta; sed si coquatur, inde poterit confici, quoniam amidum fit ex farina maxime depurata.

Ad quæstionem demum de materia consecrationis sanguinis est dicendum, quod non potest confici sanguis nisi de vino vitis, quia hoc proprie vinum est. Alia vero dicuntur vina propter similitudinem ad illud. Communius quoque hoc vinum in potum accipitur, et habet proprietates magis convenientes ad sacramenti effectum, in quantum calefacit atque lætificat. Nec est aliqua terra ad quam non valeat tantum de vino adduci, quantum necessarium est ad consecrationem istius sacramenti. — De aceto autem non potest confici, quoniam sicut octavo Metaphysicæ scribit Philosophus, ex vino generatur acetum, sicut ex vivo fit mortuum. Hinc sicut animal vivum et mortuum non sunt speciei ejusdem, ita nec acetum et vinum: quod ostendunt etiam proprietates eorum, quoniam vinum est calidum, acetum est frigidum; nec fit reditus de aceto in vinum, sicut nec de mortuo ad vivum. Idcirco de vino quod omnino acetum factum est, confici nequit; sed si sit acidum quasi in via ad acetum, confici potest inde, sed sine necessitate non debet: alias conficiens inde, peccaret. Porro si vinum consecratum reservatum fiat acetum, non remanet ibi sanguis, sicut nec corpus in pane omnino corrupto. — Amplius, nec de agresta confici potest. Generabile quippe non recipit speciem nisi in termino generationis. Quumque agresta sit in via generationis ad vinum, quemadmodum sanguis dum incipit coagulari est in via generationis ad animal: hinc sicut sanguis ille nondum est animal, ita agresta nondum est vinum. — Mustum vero ad completam vini speciem est deductum. Dulcedo enim ipsius attestatur maturationem ejus, quæ digestionis est species. Digestio autem est completio a naturali calore, ut quarto Meteororum edicitur. Idcirco ex musto confici potest, sed non decet, propter impuritatem illius, nisi necessitas exigat.

Præterea quæritur, an aqua vino sit apponenda, et an hoc sit de necessitate sacramenti, et utrum in magna quantitate. Ad quorum primum dicendum quod imo, quoniam Christus probabiliter creditur aquam apposuisse, quum in terra illa sint fortia vina, quæ aqua temperantur ibidem; tamen de aqua non fit in Evangelio mentio, quoniam non est principalis materia in hoc sacramento. Sed appositio ejus huic convenit sacramento, quantum ad repræsentationem passionis Christi, et quantum ad significationem rei sacramenti istius mysticam, per aquam significatam, juxta illud Apocalypsis:7 Aquæ multæ, populi multi. Sicque appositio aquæ ad vinum, significat unionem membrorum cum capite ratione ipsius conjunctionis; amorem quoque capitis patientis pro membris ad ipsa, ex hoc quod ex duobus conjunctis fit unum; atque processum redemptionis a capite ad membra, ex ipsa transformatione aquæ in vinum. Hinc asserit Glossa super illud Marci, Accepit Jesus panem:8 Neque aquam solam, neque vinum solum alicui licet offerre, ne videatur caput a membris secernere, vel Christum sine nostræ redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari. — De aqua demum apposita, est duplex opinio. Una, quod manet in sua natura, et solum vinum transsubstantiatur: sicque aqua non apponitur nisi propter significationem. Alia, quod aqua in vinum convertitur, sicque totum in Christi sanguinem transsubstantiatur. Et quæcumque harum opinionum sit vera, constat quod aqua non sit sacramenti hujus materia. Secunda quoque opinio verior esse videtur, tam secundum naturalem rationem, qua modicum aquæ vino multum majori admixtum, absorbetur ab illo; quam secundum sacramenti istius ritum, quia si aqua in natura propria remaneret, calix consecratus non esset tantum potus spiritualis, sed etiam corporalis: et ita non liceret post primam sanguinis sumptionem iterum sumere.

Ad secundum quæsitum dicendum, quod materia proportionatur sacramento; unde secundum aliquid est de essentia sacramenti. Quumque præhabitum sit, quod cujus sacramenti perfectio consistat in consecratione corporis et sanguinis Christi, et non in usu materiæ consecratæ, sicut in Baptismo et Confirmatione;9 ideo ex parte materiæ illud tantum est de necessitate sacramenti, quod designat corpus et sanguinem Domini, utpote panis et vinum. Quod vero significat usum et effectum sacramenti istius, utpote aqua, non est de necessitate sacramenti istius; ideo vinum sine aqua consecrari posset, quamvis non sine consecrantis peccato.

Quæritur quoque, an liceat aquam artificialem vino apponere. Respondendum, quod ex quo ex vino confici potest, aqua non admixta, non impedit consecrationem si aqua artificialis apponatur; non tamen fieri licet, quum aqua artificialis non sit ejusdem speciei cum vera naturalique aqua. Dicunt tamen nonnulli, quod de pane confecto ex farina tritici et aqua artificiali, ut rosacea, confici posset, quamvis peccaret sic agens. Verumtamen, quum principalis materia sacramenti corporis Christi sit panis, de cujus substantia et compositione est aqua, cujus diversificatio specifica parit speciei diversitatem in pane seu in materia sacramenti: hinc probabilius videtur, quod ex tali pane confici non valeret. — Nec debet multum de aqua apponi, quum aqua illa debeat absorberi a vino, non ipsum vinum convertere in se, nec aliquod medium per mixtionem efficere: ideo tutum est apponere modicum aquæ, præsertim dum vinum est debile: quoniam quantumcumque parum apponatur, significatio conservatur. — Hæc Thomas in Scripto.

Eadem scribit in tertia parte, quæstione septuagesima quarta: ubi et addit, quorumdam fuisse opinionem, quod aqua vino mixta, converteretur in aquam quæ fluxit in cruce ex latere Christi.10 Quod reprobat, quia secundum hoc aqua seorsum consecraretur a vino, sicut vinum a pane.11 Debet quoque aqua naturalis, non artificialis, vino misceri: quia de latere Christi fluxit vera aqua, non humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt, ad ostendendum quod corpus Christi erat vere compositum ex quatuor elementis: sicut per sanguinem fluentem ostendebatur quod vere fuit compositum ex quatuor humoribus, ut Innocentius protestatur. Hæc in Summa. — In quibus scripta Petri, Durandi, Richardi, Argentinensis, multorumque aliorum contenta sunt. Et ut refert Innocentius, Græci in celebrando aquam non addunt vino.

Porro Albertus prædictis pro majori parte consentiens, de materia consecrationis panis aliter sensisse videtur dicendo: Absque dubio frumentum est genus, et non species specialissima grani, et habet sub se speltam et triticum. Unde spelta frumentum est, et de ipsa potest confici corpus Domini sicut de tritico; et hoc nulli est dubium, considerando granum cum grano, et panem cum pane. Nec obstat, quod Christus instituit sacramentum hoc in pane triticeo, quia in terra illa est frumentum secundum tritici speciem. Spelta autem et triticum non sunt unius speciei; sed unius generis proximi sunt species multum vicinæ. Ideo partim distant in spicarum formatione, sed quasi nihil distant in forma granorum et colore atque sapore panis. — Verum his objici potest, quia hæc quæstio (ut dicitur) fuit ad Sedem apostolicam devoluta, judicatumque fuit ibidem quod spelta sit species hordei. Rursus, Christus tactu suæ mundissimæ carnis regenerativam vim contulit aquis, suscipendo in eis baptismum, propter quod non nisi in aqua exhibetur verum Baptisma: ergo et ipse consecrando in pane triticeo, quem et accepit in manibus suis dignissimis, dedit illi pani ut in eo dumtaxat confici queat. Dicendum, quod non puto Curiam ita determinasse, et si ita determinavit, hoc fuit ex ignorantia grani materiæ speltæ. Christus autem consecrando in specie tritici, dedit virtutem generi frumenti in omni specie ejus. Hæc Albertus.

Quocirca scribit Argentinensis: Consuetudinem consecrandi in pane triticeo ab Apostolis sumpsit Ecclesia, atque Apostoli a Christo in Cœna. Nam Christus tunc usus est pane triticeo, et ejus actio, nostra est instructio. — Sed objici potest, quoniam granum speltæ denudatum a palea, est simile tritici grano: ergo de grano speltæ possumus consecrare. Ad hoc aliqui dicunt, quod granum speltæ est ejusdem speciei cum tritico, et ideo confici queat de eo. Verum Doctor communis aliique communiter dicunt contrarium, quoniam unum nunquam generatur ex alio. Aliqui vero dicunt, quod spelta differt a tritico specie, tamen species est frumenti, et ob id consecrari potest de spelta. Ego autem vellem quod in isto puncto, et in cunctis similibus, ubi tangitur de necessariis ad veritatem sacramentorum, doctores nunquam contradicerent mutuo; et ubicumque hoc fieret, Romana Ecclesia sua determinatione remedium adhiberet. Duo ergo hic dico. Primum est, quod tutius atque consultius est, in consecratione dominici corporis uti triticeo pane, quia in hoc universi concordant quod inde confici possit. Secundum est, quod prætacti doctores sufficienter non probant, consecrari non posse nisi ex tritico. Nempe secundum Isidorum septimodecimo Etymologiarum, frumenta sunt quæ habent aristas; cetera fruges vocantur. Siligo ergo et hordeum sunt species frumentorum. Quumque nec ex Scriptura, nec ex statuto Ecclesiæ plus possit haberi de isto, nisi quod materia consecrationis panis debet esse de granis frumenti, non sequitur quod non nisi ex tritico confici possit. Nec Christus comparat se grano frumenti tritici, sed frumenti. Nec certum est quod Christus usus sit in consecratione triticeo pane, quoniam nec Scriptura sacra, neque Decretum, nec Decretales, nec originalia Sanctorum hoc dicunt expresse. Et quamvis sic esset, ex hoc tamen non sequeretur necessitas, sed solum congruitas utendi pane triticeo in conficiendo. Verumtamen præfatæ doctrinæ communi contradicere nolo, sed idcirco hæc tango, quia si in solo pane triticeo confici posset, tunc majus periculum esset in alia quacumque materia celebrare, quam ex vino vitis non apposita aqua conficere. Idcirco Ecclesia illud potius prohiberet quam istud, et tamen illud non prohibet, istud vero districte prohibuit ac frequenter. — Hæc Argentinensis. Cujus argumentatio videtur nimis extensa, quoniam sequi videretur ex ea, certum non esse quin etiam ex pane siligineo ac hordeaceo confici possit. Hinc positio S. Thomæ exstat securior.

Verumtamen Bonaventura hic scribit: In alio pane quam de grano frumenti, et in alio vino quam de uva vitis, non potest confici; et hoc determinavit Carthaginense concilium. Porro in omni pane de frumento, sicut in omni vino de vite, sive ibi sit differentia accidentalis, sive specifica, confici potest, ut aliqui dicunt, salvata specie panis et vini. Hæc ille. — Qui tamen in Breviloquio dicit, quod panis consecrationis debet esse de purissimis granis: quod non nisi de granis triticeis proprie accipi posse videtur.

Durandus demum affirmat, quod idem sit dicere triticum et frumentum, atque quod spelta et far sint ejusdem speciei cum tritico, et ita ex omnibus illis confici possit. Quod probat, quoniam in terris quibusdam seminato tritico, nascitur spelta. Sed ut patet ex dictis, ista non consonant doctoribus magis authenticis.

Præterea Scotus: Christus, inquit, panem triticeum pro materia sacramenti corporis sui instituit, atque in signum institutionis illa materia consecrando usus est. Quod autem panis triticeus et non alius sit sacramenti istius materia, habetur de Consecratione, distinctione 2, In sacramento. De farina quoque triticea et aqua elementari coagulata debet panis formari: quia supponitur ita fuisse formatum panem quo usus est Deus consecrando. Nec sufficit pasta, sed requiritur panis, quia sic institutum est. — Præterea dubium est de amido, an de ipso valeat formari consecrabilis panis. Et apparet quod sic, quoniam usualiter reputatur panis triticeus. Sed si credamus expertis, qualitates et operationes per quas cognoscimus rerum naturas specificas in tota specie, aliæ sunt in amido ac pane triticeo : ideo non videtur in amido confici posse. Et hoc probabilius est : ideo peccant qui de amido præparant ac faciunt hostias consecrandas. Sacerdos autem utens tali materia, magis poterit excusari, quoniam præsupponit materiam debite præparatam; sed si in veritate non est panis talis consecrabilis, in consecrando nihil facit. Nec tamen est populo occasio idololatriæ : quoniam quantum in se est, supponit materiam esse idoneam. — Denique, quamvis pasta et panis, ut probabile est, non differant specie, non tamen de pasta confici potest, quoniam noluit nobis Christus in sacramentis suis subtilem disputationem imponere de differentia materiarum harum specifica; sed ut panem usualem triticeum habeamus, qui solus est materia apta pro consecratione corporis Domini, ut patet de Consecratione, distinctione 2, capitulo Non oportet. Hæc Scotus.

Sed Argentinensis hic scribit expresse, quod non habetur in jure de Consecratione, nec in Decreto, neque in Decretalibus, sicut Scotus allegat. Et addit se occasione allegationis istius recurrisse ad libros juris, nec ibi ita haberi. Cui contentioni potest quis faciliter finem imponere textus inspiciendo, quos recolo me legisse, quamvis pro nunc non occurrat memoriæ qualiter habeatur ibidem. Nec dubium quin alii quoque doctores allegarent quæ Scotus allegat, si illic haberentur.

Footnotes

  1. Joann. xii, 24. ↩

  2. Lev. vi, 16. ↩

  3. Ibid. 11-16. ↩

  4. Ps. cii, 15. ↩

  5. Hebr. vii, 11. ↩

  6. Joann. xii, 24. ↩

  7. Apoc. xvii, 1, 15. ↩

  8. Marc. xiv, 22. ↩

  9. Cf. p. 214 D. ↩

  10. art. 8. ↩

  11. art. 7. ↩

Chapter 114 of 283