Quæstio 10
J Am quæritur, Quid sit fructus, et quomodo ab aureola differat; atque de triplici parte seu specie ejus.
Videtur quod fructus et aureola idem sint. Nam fructus centesimus correspondet virginitati; similiter aureola una. — Item fructus videtur idem quod delectatio. Aureola autem gaudium mentis est. Delectatio vero et gaudium idem sunt. — Item, super illud Apostoli, Alia claritas solis, alia lunæ, habetur in Glossa:1 Claritati solis illorum dignitas comparatur, qui centesimum fructum habent; claritati vero lunari, qui sexagesimum; claritati autem stellarum, qui tricesimum.
Circa hæc asserit Thomas, primo respondens ad hoc, utrum aureola differt a fructu: Ea quæ metaphorice dicuntur, varie accipi possunt secundum varias adaptationes ad rerum proprietates a quibus transumptio sumitur. Quumque in corporalibus fructus dicatur de terræ nascentibus, hinc secundum diversas conditiones quæ in corporalibus fructibus inveniuntur, fructus spiritualiter diversimode capitur. Fructus namque corporalis dulcedinem habet, qua reficit, secundum quod in usum hominum venit; estque ultimum ad quod naturæ operatio se extendit; est etiam id quod exspectatur ex agricultura.
B Quandoque itaque fructus spiritualiter sumitur pro eo quod reficit tanquam ultimus finis: et sic Sancti dicuntur Deo frui perfecte in patria, imperfecte in via; et ex hac significatione accipitur fruitio quæ est dos. Et ita de fructibus modo non loquimur. Interdum fructus spiritualiter sumitur pro eo quod reficit tantum, quamvis non sit ultimus finis: sicque virtutes vocantur fructus, in quantum mentem sincera delectatione reficiunt, ut ait Ambrosius. Et sic fructus accipitur ad Galatas:
C Fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax, etc.2 Nec sic de fructibus modo est mentio. Potest etiam accipi fructus spiritualis ad corporalis similitudinem fructus, in quantum corporalis fructus est commodum quoddam quod ex labore agriculturæ exspectatur, ut sic fructus dicatur præmium illud quod homo consequitur in hac vita ex labore quo laborat sub sole: sicque omne præmium quod in futuro habebitur ex laboribus nostris virtuosis, fructus vocatur. Et ita accipitur ad Romanos, quo habetur: Habetis fructum vestrum in sanctificationem;3 finem vero, vitam æternam. Nec sic de fructu nunc agimus, sed prout consurgit ex semine. Sic enim Dominus de semine loquitur apud Matthæum, ubi dividit fructum in centesimum, sexagesimum, tricesimum.4 Fructus autem secundum hoc potest prodire ex semine, secundum quod vis sementiva est efficax ad convertendum humorem terræ in suam naturam; et quanto hæc vis est efficacior, et terra ad hoc paratior, tanto sequitur fructus uberior. Porro spirituale semen quod seminatur in nobis, est verbum Dei. Hinc quanto plus quis in spiritualitatem convertitur, recedens a carne, tanto major fructus verbi Dei in ipso est. Secundum hoc ergo fructus differt ab aurea atque aureola, quoniam aurea consistit in gaudio concepto de Deo; aureola in habito gaudio ex operum perfectione; fructus vero in gaudio quod habetur de dispositione operantis, secundum gradum spiritualitatis in quem proficit ex semine verbi Dei.
Quidam autem distinguunt inter fructum et aureolam, dicentes quod aureola debetur pugnanti, juxta illud Apostoli, Non coronabitur nisi qui legitime certaverit;5 fructus laboranti, juxta illud, Bonorum laborum gloriosus est fructus.6 Alii dicunt, quod aurea respicit conversionem ad Deum, fructus et aureola ea quæ sunt ad finem : ita quod fructus principalius respicit voluntatem, aureola corpus. Sed quum in eodem sit labor et pugna, et secundum idem, et præmium corporis ex præmio dependeat animæ; non esset differentia inter auream et aureolam ac fructum nisi secundum rationem : quod esse non valet, quum quibusdam assignetur fructus quibus non assignatur aureola.
Itaque ad objecta dicendum, non esse inconveniens, eidem merito secundum diversa quæ in ipso sunt, præmia correspondere diversa. Unde virginitati datur aurea, prout ex caritate servatur; aureola, prout est opus perfectionis, habens victoriam excellentem; fructus quoque, secundum quod homo per virginitatem transit in quamdam spiritualitatem. — Glossa autem præallegata, aliter sumit fructum quam sumitur hic, utpote large, secundum quod quælibet remuneratio fructus vocatur. Quamvis etiam fructus et aureola conveniunt genere, quia utrumque est gaudium quoddam secundum modum prætactum; non tamen simpliciter idem sunt, sicut nec homo et leo.
Quæritur item, an fructus debeatur virtuti continentiæ tantum. Dicendum quod imo. Dictum est enim, quod fructus est quoddam præmium homini debitum ex hoc, quod a vita carnali transit in spiritualem : quod per continentiam specialiter agitur, quia per eam concupiscentiis dominamur, et a voluptate retrahimur, per quam homo in tantum subjicitur carni, quod in actu carnali spiritus prophetiæ nunquam tetigerit mentes prophetarum, secundum Hieronymum; nec durante illa delectatione possibile est intelligere aliquid, ut ait Philosophus septimo Ethico-Brum. Hinc potissime adscribitur fructus virtuti continentiæ.
Ad id vero quod quæritur de partibus seu speciebus fructus, respondendum, quod secundum diversum modum et gradum spiritualitatis quem continentia parit in nobis, diversi fructus distinguuntur. Est enim spiritualitas quædam necessaria, quædam superabundans. Necessaria est, ut rectitudo rationis ex delectatione carnis non pervertatur : quod fit, dum homo secundum rectum ordinem rationis utitur delectationibus carnis; et hæc est spiritualitas conjugatorum. Spiritualitas superabundans est, per quam a concupiscentiis et delectationibus illis omnino se abstrahit. Et hoc dupliciter contingit : vel secundum omne tempus, et hæc est spiritualitas virginum; vel secundum aliquod tempus, et hæc est spiritualitas viduarum. Servantibus ergo continentiam conjugalem, datur tricesimus; vidualem, sexagesimus; virginalem, centesimus, ratione quam Beda assignat, quamvis possit et alia assignari ex ipsa ratione numerorum. Tricesimus enim numerus ex ductu ternarii in denarium surgit. Ternarius vero est numerus omnis rei, ut dicitur primo Cœli, et habet in se perfectionem omni rei communem, videlicet, principium, medium et finem : hinc convenienter conjugatis deputatur, in quibus ultra communem observationem Decalogi, qui per denarium designatur, non additur aliqua perfectio nisi communis, videlicet infima ista spiritualitas continentiæ conjugalis, sine qua eis esse non valet salus. Porro senarius, ex cujus ductu in denarium surgit sexagenarius, habet perfectionem ex partibus, quum constet ex omnibus partibus suis aggregatis: ideo correspondet viduitati, in qua est perfecta abstractio a delectationibus carnis, quantum ad omnes circumstantias, quæ sunt quasi partes actus virtuosi. Cum nulla enim persona et nullo tempore viduitas utitur delectabilibus carnis, et ita de circumstantiis ceteris. Centenarius autem correspondet virginitati, quia denarius, ex cujus ductu centenarius surgit, limes est numerorum, sicut virginitas limes est spiritualitatis. Habet namque centenarius, in quantum quadratus est numerus, perfectionem ex figura, quia figura quadrata ex hoc perfecta est, quod ex omni parte habet æqualitatem, utpote habens æqualia omnia latera sua: propter quod competit virginitati, in qua quantum ad omne tempus incorruptio æqualiter invenitur.
Verumtamen non oportet quod in omni salvando sit aliquis fructus, ut patet de incontinentibus in fine pœnitentibus. — At vero distinctio fructuum accipitur potius secundum numerorum species aut figuras, quam secundum eorum quantitates. Tamen etiam quantum ad quantitatis excessum potest aliqua ratio assignari. Conjugatus namque abstinet tantum a non sua; vidua vero a suo et non suo: sicque invenitur ibi quædam ratio dupli, quemadmodum sexagenarius est duplex ad tricenarium. Centenarius autem ultra sexagenarium addit et quadragenarium, qui consurgit ex ductu quaternarii in denarium. Quaternarius quoque est primus numerus solidus et cubicus. Sicque convenitatis conditio virginitati, quæ supra perfectionem viduitatis, incorruptionem addit perpetuam. — Quemadmodum autem Beda testatur, fructus tricesimus debetur conjugatis: quia in repræsentatione quæ fit in abaco, triginta significatur per contactum pollicis et indicis secundum eorum summitatem, et sic ibi quodammodo se osculantur; unde tricenarius numerus oscula conjugatorum designat. Sexagenarius vero numerus significatur per contactum indicis super medium articulum pollicis: sicque per hoc quod index super pollicem ponitur opprimens eum, significat oppressionem quam viduæ patiuntur in mundo. Quumque ad centenarium numerando pervenimus, transimus a læva in dexteram: unde per centenarium virginitas designatur, quæ habet portionem angelicæ dignitatis, quæ est in dextera, hoc est in gloria; nos vero in sinistra propter imperfectionem vitæ præsentis. Et quamvis repræsentatio hæc numerorum sit ex institutione humana, fundatur tamen aliquo modo super rerum naturam, in quantum secundum ordinem digitorum et articulorum atque contactuum, numeri gradatim designantur. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea Henricus septimo Quodlibeto concordat his, respondendo ad istud, utrum numerus tricesimus approprietur conjugatis, sexagesimus viduis, centesimus virginibus:7 Hi (dicens) numeri non appropriantur statibus illis ex natura aliqua rei, sed ex similitudine et proportione quadam in illorum numerorum compositione ac modo vivendi in statibus illis. Duplex quippe est modus vivendi, secundum quod duplex est vita, puta, activa et contemplativa: quarum prima pertinet ad vitam præsentis miseriæ; secunda, ad vitam beatam in gloria. Fuitque inchoata in statu innocentiæ, sed intermissa, homine propter peccatum de paradiso expulso. Vita autem activa est imperfecta in genere suo, et habet duplicem statum, videlicet: infimum, qui est conjugatorum; et superiorem, continentium, qui in duplici statu sunt, utpote, viduali et virginali. Quumque vita conjugalium in observantia consistat Decalogi ex fide Trinitatis, ut opera procedant ex fide et fides vivificetur per opera, ternarius fidei quasi multiplicatur per denarium mandatorum; et multiplicatio denarii per ternarium, et econtrario, consurgit in tricesimum numerum. Et quoniam infimus gradus vitæ activæ consistit in Decalogi observatione ex fide Trinitatis, in Decalogi observatione ex fide Trinitatis, numero centesimo, quod incipit a dextera, et tendit ad lævam, et rursus redit ad dexteram. Ad quod respondet: In tractatu Computus, distinguitur numerus triplex, videlicet, numerus articulus, numerus digitus, et numerus ex utroque compositus. Numerus articulus, sicut iste, unus, duo, tres, etc., usque decem, qui est primus numerus digitus, a quo incipit primus numerus compositus ex articulo et digito, undecim, duodecim, etc., usque viginti, qui est secundus numerus digitus, a quo cum articulis erunt secundi numeri compositi usque triginta, qui est tertius numerus digitus, sicque deinceps usque ad centum, qui est decimus digitus. Et appellatur numerus articulus, et numerus digitus, transumptive a digito atque articulo manus, in quibus antiquitus consuevit computatio feri. Denarius namque numerus dicitur digitus, quia in quolibet digito manus (qui sunt quinque, pollex, index, medius, medicus, et auricularis), a trunco brachii usque ad digiti extremitatem sunt quatuor articuli: unus transiens per palmam manus, in qua digiti non separantur, et alii tres usque ad digiti extremitatem, secundum quos digiti sunt ab invicem separati. Hi quoque quatuor articuli sunt intervalla inter quinque divisiones. Semper enim in uno divisiones excedunt intervalla, ut ait Philosophus in libro Priorum. Denique istarum quinque divisionum duæ sunt in extremitatibus digitorum: una in extremitate, in trunco brachii; altera in extremitate opposita, in fine digiti. Tres autem aliæ divisiones sunt infra digitum in juncturis articulorum. Unde antiqui facientes computos suos in digitis manus, numeros articulos appellabant illos qui signabantur super digiti et articulorum divisiones, et faciebant computum in manu super divisiones prædictas, et intra manum et extra, bis tangendo in numerando quamlibet divisionem. Quumque in quolibet digito sint quinque divisiones, tangendo in numerando quamlibet divisionem bis, semel intra manum, et semel extra, numerabant in ubi formatur, quo virginalis corona exprimitur.8 — Hæc Henricus. Qui Quodlibeto sciscitatur eodem, de transitu numeri tricesimi in sexagesimum, a dextera in sinistram: ad quod prolixe respondet, magistraliter tamen; quod brevitati studens dimitto, quia nec multum ad propositum pertinet.
Primo quoque Quodlibeto interrogat, quomodo intelligatur illud Hieronymi de in Decalogi observatione ex fide Trinitatis, numero centesimo, quod incipit a dextera, et tendit ad lævam, et rursus redit ad dexteram.9 Ad quod respondet: In tractatu Computus, distinguitur numerus triplex, videlicet, numerus articulus, numerus digitus, et numerus ex utroque compositus. Numerus articulus, sicut iste, unus, duo, tres, etc., usque decem, qui est primus numerus digitus, a quo incipit primus numerus compositus ex articulo et digito, undecim, duodecim, etc., usque viginti, qui est secundus numerus digitus, a quo cum articulis erunt secundi numeri compositi usque triginta, qui est tertius numerus digitus, sicque deinceps usque ad centum, qui est decimus digitus. Et appellatur numerus articulus, et numerus digitus, transumptive a digito atque articulo manus, in quibus antiquitus consuevit computatio feri. Denarius namque numerus dicitur digitus, quia in quolibet digito manus (qui sunt quinque, pollex, index, medius, medicus, et auricularis), a trunco brachii usque ad digiti extremitatem sunt quatuor articuli: unus transiens per palmam manus, in qua digiti non separantur, et alii tres usque ad digiti extremitatem, secundum quos digiti sunt ab invicem separati. Hi quoque quatuor articuli sunt intervalla inter quinque divisiones. Semper enim in uno divisiones excedunt intervalla, ut ait Philosophus in libro Priorum. Denique istarum quinque divisionum duæ sunt in extremitatibus digitorum: una in extremitate, in trunco brachii; altera in extremitate opposita, in fine digiti. Tres autem aliæ divisiones sunt infra digitum in juncturis articulorum. Unde antiqui facientes computos suos in digitis manus, numeros articulos appellabant illos qui signabantur super digiti et articulorum divisiones, et faciebant computum in manu super divisiones prædictas, et intra manum et extra, bis tangendo in numerando quamlibet divisionem. Quumque in quolibet digito sint quinque divisiones, tangendo in numerando quamlibet divisionem bis, semel intra manum, et semel extra, numerabant in quolibet digito bis quinque, et appellabant totum illum numerum digitum, quoniam super omnes divisiones digiti intus et extra acceptus fuit. Quumque in duabus manibus decem sint digiti, numerabantur in duabus manibus centum : et sic numerus excrescens, incipiendo numerare ab extremitate pollicis manus dextræ exterius in trunco brachii, discurrendo per omnes divisiones pollicis usque ad ejus extremitatem interius in brachii trunco, sicque per ceteros digitos quousque deveniatur ad extremitatem auricularii manus sinistræ in parte interiori in trunco brachii, excrescit numerus centenarius, incipiendo computum a principio pollicis manus dextræ exterius usque in principium auricularii manus sinistræ interius, bis signando numerum super quamlibet juncturam cujuslibet digiti : in hoc antiqui assignabant perfectionem numeri centenarii. Quod si ulterius oportet procedere numerando, oportet incipere a primo articulo et ab unitate, quoniam ultra centum computando non procedit compositio numerorum, sicque oportebit ulteriorem computum reverti ad dexteram, et iterato incipere ubi et prius, et ordine eodem procedere. Et hoc est, ut puto, quod Hieronymus et Beda intelligunt circa perfectionem numeri centenarii, quod incipit a dextra et terminatur in lævam, et hinc revertitur rursus in dexteram, si debeat ulterior computatio fieri numerorum. Hæc ille.
Footnotes
Chapter 276 of 283