Sermo 1
DE CERTITUDINE CHRISTIANÆ FIDEI, DE TRIPLICI CONFESSIONE, DEQUE PROMPTITUDINE DIVINÆ MISERICORDIÆ, ET S. ANDREÆ PRÆCONIO.1
DEUS dives in omnes qui invocant eum. Rom. x, 12.
In præsenti epistola salubriter edocemur ad multa. Primo, ut corde firmiter credamus in Deum, et universa quæ ad christianam pertinent fidem verissima esse inviolabiliter sentiamus. Ex quo enim totum quod sumus, possumus et habemus, a Deo accepimus, ipse requirit a nobis ut omnia ista ei subjiciamus, et ipsum per hæc omnia veneremur, ita ut corde, ore et opere eum colamus. Vult ergo Deus in primis, ut intellectum nostrum ei subdamus propter ejus auctoritatem, credendo quæ nostram rationem et capacitatem omnino excedunt : ut quod Deus est unus et trinus, quod Christus est Deus et homo, etc. Ideo dicit Apostolus : In captivitatem redigimus omnem intellectum in obsequium Christi. Istud fit in nobis per fidem, per quam intellectum nostrum auctoritati sacræ Scripturæ subjicimus, determinationi quoque Ecclesiæ, credendo omnia esse vera quæ sacra Scriptura vera esse testatur, credendo etiam universalem Ecclesiam infallibiliter gubernari a Spiritu Sancto, ita quod in his quæ sunt fidei et de necessitate salutis, errare non possit. Et hæc omnia credimus propter attestationem summæ et increatæ Veritatis, videlicet Dei, qui multipliciter contestatus est et ostendit, fidem christianam esse ab ipso datam et confirmatam. Nam fides est theologica virtus, primæ et æternæ veritati innitens, ita quod quam impossibile est summam Veritatem esse mendacem, falsitatisque testem, tam impossibile est fidem christianam non esse veram. Idcirco Apostolus ait : Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit.2 Semper ergo in fide certissimi simus atque firmissimi. Nam et fides omnium virtutum est fundamentum, plurimum valens ad superandum universa dæmonum tentamenta.
Secundo docemur in ista epistola, ut Deum etiam ore honoremus, ea quæ fidei sunt publice confitendo, etiam (si opus sit) coram adversariis fidei, et pro fidei veritate ad moriendum simus parati.
Denique in divinis Scripturis fit mentio de triplici confessione. Prima est confessio laudis divinæ, seu Dei laudatio; estque confessio ista actus latriæ: de qua loquitur Christus, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ.3 Secunda est confessio propriæ culpæ, hoc est accusatio sui ipsius, quæ est pœnitentiæ actus: de qua ait Propheta, Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino.4 Tertia est confessio credendorum, id est protestatio veritatis eorum quæ cadunt sub fide: quæ confessio actus est fidei; de qua in ista epistola sermo est.
Hac triplici confessione Deum quotidie venerari debemus, Dei bonitatem, misericordiam, justitiam, sapientiam, omnipotentiam, immensam felicitatem totis laudando et extollendo præcordiis, ejus quoque beneficia recognoscendo et commendando, atque futura ipsius magnificando promissa, et insuper Deum in suis judiciis atque operibus extollendo, et dicendo: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.5 Hinc dictum est:
Benedicite Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.6 Hinc devotissimus David rex ait:
Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo;7 itemque, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.8 — Secundo, Deum honorare debemus confessione propriæ culpæ, nos ipsos in omnibus humiliter accusando. Primo in sacramentali confessione, quæ fit sacerdoti jurisdictionem super confitentem habenti: quæ confessio debet esse dolorosa, plana, bene præmeditata, ac integra, ut nihil omnino celetur; et ex interna contritione, vel saltem attritione confessio illa procedat. Secundo in foro exteriori, quando a superioribus nostris juste et caritative corripimur, aut certe a proximis increpamur: tunc enim nequaquam impatientes aut indignantes reddamur, sed nos ipsos humiliter fateamur culpabiles, atque ad emendationem nos exponamus. (Si tamen alicui culpa objiciatur, de qua sibi conscius non est, potest se humiliter excusare, ne alii scandalizentur in ipso.) Hinc in Proverbiis scriptum est: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.9 Et alibi dicitur:10 Quam bonum est, correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugiet peccatum. Tertio in nostro secreto seorsum, ita ut unusquisque quotidie propriam vitam examinet, conscientiam purget, atque de suis peccatis intente se coram Deo accuset, ac veniam deprecetur: sicque omni die sit custoditior corde ac timoratior, ne Creatorem suum offendat. Hinc Dominus jubet: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.11
Tertio ex hodierna docemur epistola, quam justus et pius sit Deus, qui sine personarum acceptione nullum ad se confugientem contemnit, imo omnibus pronus est misereri: ideo nemo desperet. Hinc scriptum est: Non est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, neque acceptio munerum.12 Hanc Dei justitiam pro modulo nostro imitari debemus, ut nulli quantumcumque propinquo contra justitiam faveamus aut adsistamus, nec male agentibus consentiamus aut adulemur, sed zelo justitiæ cum vera discretione simus ferventes. Nam ut fertur in Psalmo, Dominus diligit justos.13 Et alibi dicitur:14 Pro justitia agonizare, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te. Porro vera requirit justitia ut homo in primis contra propria insurgat peccata, et in se ipso rationabiliter per opera pœnitentialia vindicet ea. Præterea, quilibet Christianus debet pietatis visceribus esse repletus, omnique indigenti pro posse succurrere, opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia exercendo. Perfectio etenim creaturæ est, Creatori altissimo proportionabiliter assimilari. Propter quod ait Salvator:15 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Quum ergo Deo sit proprium misereri semper et parcere, constat quod aliis miserendo, parcendo, subveniendo, perfectioni appropinquamus, Deoque similes ac dilecti efficimur, quum similitudo sit causa amoris. Unde in epistola ista Rom. x, 12. dicit Apostolus, quod Deus est « dives in omnes qui invocant eum ». Diligit enim ea quæ condidit, et suæ bonitatis ac liberalitatis nullus est finis. Ideo certum est, quod paratissimus sit gratiarum charismata impertiri : imo, ut cantat Ecclesia, ipse abundantia pietatis suæ, supplicum preces excedit et vota. Nec solum dives et pius est in eos qui invocant eum, sed et frequenter iniquos et aversos misericorditer prævenit et reducit, invocantesque facit. Semper igitur divinæ pietati gratias referamus.
Quarto in epistola hac docemur, quam salubre sit invocare Omnipotentem. Nam dicitur : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Idcirco ab orationibus Joel 11, 32. non cessemus, quum dicat Salvator :16 Oportet semper orare, et non deficere. Cuilibet ergo Christiano esse debet orandi consuetudo, et in exterioribus occupationibus cor ad Deum frequenter levandum est, ac brevibus saltem orationibus insistendum. Luc. xviii, 1. Verumtamen non labiis tantum, sed cum ingenti cordis attentione orare oportet, nec sine reverentia Deum affari debemus : quamvis enim Deus piissimus exaudire et copiose dare paratus sit, non tamen vult nimia exaudiendi facilitate dona sua nobis vilescere, sed intentum ac perseverantem exigit oratorem. Propterea sanctissimus Deut. iv, 29. Moyses ait : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Denique in omnibus prætactis virtutibus ac virtuosis operibus B. Andreas apostolus excellenter resplenduit. Fuit namque in fide fortissimus, habens fidem cum rationibus credendorum et purificatæ intelligentia mentis. Nec solum in se ipso fide erat plenissimus, sed innumerabiles quoque convertit ad fidem : nam totam Achaiam, quæ est regio magna et pars Græciæ, implevit Ecclesiis. Insuper coram Ægea proconsule constantissime confessus est
A Christum, nec timuit minas ejus, imo cum gaudio obtulit se ad moriendum pro fide. Erat etiam justus valde, quia pro innocentium defensione objecit se medium. Neque alicui in derogationem pepercit justitiæ. Nam quum Ægeas proconsul compellere conaretur Christianos ad sacrificia idolorum, occurrit ei Andreas et dixit : Oportebat ut tu qui hominum judex es, judicem tuum qui in cœlis est cognosceres.
Legitur quoque in miraculis S. Andreæ, quod juvenis quidam christianus et pulcher secretius dixit S. Andreæ, qualiter femina sibi valde propinqua tentaverit eum trahere secum ad carnalem commixtionem; et quoniam juvenis recusavit incestum, illa judicem adiit, et eum mendaciter accusavit quod voluerit eam opprimere. Tunc B. Andreas cum juvene ad judicis accessit tribunal, mulierique dixit : O crudelissima feminarum, quæ per libidinem tuam vis hunc juvenem innocentem tibi propinquissimum trucidare. Tunc mulier judici ait : Domine, huic mago adhæsit filius meus, postquam tantum crimen facere voluit. Iratus judex jussit juvenem in sacco pice ac bitumine linito ligari atque in flumen jactari, sanctum quoque Andream in carcere detineri, donec excogitaret supplicium quo periret; sed orante B. Andrea, tonitruum terribile exiens cunctos perterruit, et terræ motus magnus omnes prostravit. Tunc mulier illa a fulmine est percussa, occisa, et corruit arefacta. Orantibus autem ceteris qui adstabant, Apostolus, ne perirent, oravit pro eis, et terræ motus ac tonitrua cessaverunt : quibus visis, judex ille cum tota sua familia ad fidem conversus est.
Postremo gloriosus Andreas apostolus misericordissimus fuit, et valde compassivus peccatoribus. Quum enim quidam senex nomine Nicolaus, dixisset S. Andreæ : Domine, ecce septuaginta anni vitæ meæ sunt, in quibus semper luxuriæ deservivi, et nunc usque a concupiscentia victus sum, sed tu, pie pater, ora pro me; B. Andreas cœpit mox flere, et a tertia hora usque ad nonam oravit, surgensque ab oratione, noluit manducare, sed dixit : Non comedam donec sciam an Deus miserebitur hujus senis. Quumque S. Andreas diebus quinque jejunasset, venit ad eum vox dicens : Obtines, Andrea, pro sene, sed sicut tu te jejuniis macerasti, sic et ipse se affligat jejuniis, ut salvetur. Tunc senex ille sex mensibus in pane et aqua jejunavit, et postmodum plenus bonis operibus quievit in pace. Venit ergo vox ad S. Andream, dicens : Per orationem tuam, Nicolaum quem perdideram, acquisivi.
Itaque in prædictis virtutibus et sanctis operibus sequamur felicem Andream apostolum, quatenus post hujus brevis vitæ curriculum ad æternæ beatitudinis gaudia perducamur.
Footnotes
Chapter 5 of 161