Skip to the text

Sermo 2

DE LAUDIBUS S. ANDREÆ; ET QUOMODO MULTOS, CRUCI AFFIXUS, AD CULTUM VERI DEI CONVERTERIT.

EATUS quem elegisti et assumpsisti, Domine. Ps. LXIV, 5.

Sicut Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei, venit in mundum istum, et vixit in eo in omni humilitate et pauperitate, sic et pauperes elegit in apostolos : tales namque a Deo specialiter frequentiusque vocantur ad viam salutis. Propter quod Paulus ait apostolus : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos ; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes in oculis suis, et infirma et ignobilia mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Unde ergo inaniter gloriantur atque superbiunt sapientes et potentes ac nobiles1 sæculi hujus, quum sæpius relinquantur a Deo, et imbecilles ac pauperes eligantur?

Inter hos pauperes electissimos Dei fuit gloriosus Andreas apostolus, qui multipliciter commendabilis honorabilisque consistit. Primo, quoniam a pueritia Deo sincere servivit, et in innocentia sua mansit devotus. Nam antequam vocabatur a Christo, fuit discipulus Joannis Baptistæ : imo et ante hoc in lege Moysis vixit virtuose et sine querela. Unde ait Joannes : Respiciens Joannes Jesum ambulantem, ait, Ecce Agnus Dei. Et audierunt duo ex discipulis Joannis Baptistæ ipsum Joannem hæc verba loquentem, et secuti sunt Jesum, quorum unus fuit Andreas, manseruntque apud Jesum die illo.23 Altera die invenit Andreas fratrem suum Petrum, et ait eidem, Invenimus Messiam, id est Christum;4 et adduxit eum ad Jesum. Ecce in his apparent diligentia caritasque Andreæ, quoniam quum audisset a magistro suo

Joanne Baptista quod Jesus esset Messias, statim perrexit ad eum. Nec contentus est Christum videre, sed voluit etiam ejus sapientiam experiri et edoceri ab eo : ideo mansit apud eum die illo; sicque implevit quod in Ecclesiastico habetur, Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.5 Quumque Christum novisset, statim de salute fratris sui Petri sollicitus, eum quæsivit atque ad Christum duxit, implens illud Petri : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.6 Sic quoque quilibet Christianus proximum suum debet pro posse salubriter informare, spiritualiterque ad Christum perducere.

Secundo, B. Andreas laudatur a sapientia sua. Nam et antequam a Christo vocatus est, magnæ fuit discretionis. Unde in Itinerario S. Clementis beatissimus Petrus refert, se a fratre suo B. Andrea interdum fuisse valde prudenter instructum.7 Post susceptionem vero Spiritus Sancti in die Pentecostes, fuit Andreas lumine sapientiæ mirabiliter decoratus. Nam quum Ægeas proconsul dixisset ad eum, Tu es Andreas qui superstitiosam prædicas sectam, quam Romani principes exterminari jusserunt? respondit: Romani principes nondum cognoverunt quomodo Filius Dei veniens, docuerit idola esse dæmonia. Deinde probavit proconsuli magnum esse mysterium crucis. Primo, quoniam primus homo mortem intulit toti generi humano per lignum, de ejus fructu contra Dei præceptum edendo, ideo congruum fuit ut Christus mortem illam repelleret per lignum, in eo patiendo.8 Secundo, quoniam Adam inobedienter manus suas ad prohibitum cibum extendit, congruum fuit ut Christus immaculatas manus in cruce extendendo, satisfaceret et salvaret. Tertio, quia ad hoc quod Christus suam nobis communicaret immortalitatem, congruum fuit ut mortalitatem assumeret nostram. Quumque proconsul S. Andreæ præciperet idolis sacrificare, sapientissime subtiliterque respondit: Omnipotenti Deo Agnum immaculatum quotidie offero, qui quum a tota fuerit plebe comestus, vivus et integer perseverat. Hoc autem dixit de Sacramento altaris, in quo Christus veraciter continetur, et Deo Patri offertur, nec a communicantibus læditur, neque consumitur.

Tertio, commendatur B. Andreas a constantia et fortitudine in adversis, quia pro Deo et fidei veritate ad mortem paratissimus fuit, imo cum inæstimabili mentis fervore anhelabat ad salutare martyrium. Quum enim proconsul ei crucis supplicium minaretur, respondit: Si crucis patibulum formidarem, gloriam crucis non prædicarem. Iterum dixit proconsuli: Quidquid tibi videtur in suppliciis, magis excogita. Tanto namque regi meo ero acceptior, quanto pro ipso duriora pertulero, et quanto in pœnis constantior fuero. Tunc proconsul fecit B. Andream a viginti hominibus verberari: quod ipse patientissime sustinebat. Insuper, quum duceretur ad crucem, visa cruce, non (ut consuetudo est hominum) horrore concussus est, sed gaudio perfusus ingenti; atque in affectuosissima ac devotissima verba prorupit, dicendo: Salve, crux quæ in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam ex margaritis ornata; antequam te ascenderet Dominus, timorem terrenum habuisti, nunc vero cœlestem habes lætitiam, et cum desiderio susciperis: securus ergo et gaudens venio ad te, ita ut et tu exsultans suscipias me, discipulum ejus qui pependit in te, quia amator tuus semper fui, et desideravi amplecti te. O bona crux, quæ pulchritudinem et decorem de membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quæsita, et tandem nunc concupiscenti animo præparata, accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat qui per te me redemit. Ecce quanta constantia in adversis, quanta fortitudo animi contra pericula mortis.

Hinc in sermone de S. Andrea beatus ait Bernardus: Andreas, homo similis nobis, tam vehementi mentis ardore crucem optavit, tam inaudito a sæculis gaudio tripudiabat quum paratum sibi eminus patibulum conspexisset: O crux, inquit, diu desiderata, gaudens venio ad te, ut et tu exsultans suscipias me. Videtis quia non se capit præ magnitudine gaudii. Ita, inquit, « ut et tu exsultans ». Ergone tanta est exsultatio crucis, ut exsultet et ipsa crux, nec metus quidquam habeat, sed totum lætitiæ sit? Aut quid magis contra consuetudinem, supra rationem, ultra naturam, crucifixum exsultare, an crucem? Hinc iterum ait S. Bernardus: Audistis certe, quum pervenisset B. Andreas ad locum ubi crux parata erat, quomodo confortatus sit in Domino, et per Spiritum Sanctum, quem simul cum ceteris Apostolis in linguis igneis acceperat, verba vere ignea loquebatur. Videns ergo paratam eminus crucem, nequaquam (ut exigere videtur mortalis infirmitas) facies ejus expalluit, nequaquam sanguis ejus gelatus est, non steterunt capilli aut vox faucibus hæsit, non contremuit corpus, non mens ejus turbata est, non recessit ut assolet intellectus, sed ex abundantia cordis os ejus locutum est. Quid enim B. Andreas quum sibi paratam (ut dixi) crucem eminus cerneret, loquebatur? O crux, inquit, diu desiderata, et cetera verba præmemorata. Obsecro, fratres, homo est qui loquitur hæc, an non est homo, sed angelus aut nova aliqua creatura? Plane homo erat, similis vobis, passibilis. Unde ergo in eo nova hæc exsultatio? Unde in eo tanta constantia, tam spiritualis mens, tam fervens caritas, animus tam robustus? Non utique nisi a Spiritu Sancto.

Quarto, laudatur S. Andreas a suo glorioso martyrio. Nam manibus et pedibus cruci alligatus est, in qua per duos dies vivens, viginti millibus hominum adstantium prædicavit. Quumque turba illa minaretur proconsuli mortem, dicens virum sanctum, mansuetum et pium, talia pati non debere, venit Ægeas proconsul, ut eum de cruce deponeret. Cui B. Andreas dixit: Quid tu ad nos venisti, Ægea? Si pro pœnitentia et venia, ipsam consequeris; si autem ut me de cruce deponas, scias quod de ea vivus non descendam. Et quum vellent eum dissolvere, non poterant ad eum pertingere, quia eorum brachia mox stupida reddebantur. Tunc copiosissimus splendor de cœlo descendens, sic per mediam horam eum circumdedit quod nullus eum videre valebat, abscedenteque lumine, simul cum lumine spiritum tradidit, et regnum cœleste introiit gloriosus.

Quinto, commendatur Andreas sanctissimus a præclaris, multis et maximis suis miraculis, de quibus in sequenti sermone erit tractatus.

Itaque in prædictis virtutibus studeamus beatissimum sequi Andream, et innocentiam quam amisimus, per veram pœnitentiam (cujus partes sunt contritio, confessio, satisfactio), quantum possibile est, recuperemus. Simus quoque vere prudentes et discreti in omnibus, ita ut Deo omnipotenti, æterno et adorando, rationabile obsequium offeramus, opera vitæ nostræ taliter ordinantes ut æternam consequamur salutem; potiusque nitamur animas nostras ditare virtutibus, et divites fieri in virtuosis operibus, quam temporalia congregare, quum dicat Salvator: Nolite thesaurizare vobis in terra, ubi ærugo et tinea demolitur; thesaurizate autem vobis in cœlo, etc.9 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Postremo simus constantes in bono, non pertinaces in malo: quia proprii sensus immansio magnum peccatum est, et ad diversa ac maxima trahit vitia atque pericula. Simus etiam in omni adversitate et tribulatione stabiliter patientes, quoniam tam graviter ac frequenter Deum creatorem nostrum offendimus: in tantum quod merito totus contra nos mundus insurgeret, creatorisque sui in nobis injuriam vindicaret; et millies majora ac plura pati meruimus, quam unquam hic patimur. Hinc Judith optime dixit: Non ulciscamur nos pro his quæ patimur, sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram, evenisse credamus.10

Rogemus ergo beatissimum Andream apostolum, ut ipse nobis a Deo precibus suis gratiam adimplendi hæc omnia impetrare dignetur, quatenus post vitæ hujus brevissimæ incolatum, ad ejus beatum perducamur consortium.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 26-28. ↩

  2. Joann. 1, 40. ↩

  3. Joann. 1, 36, 37, 39. ↩

  4. Ibid. 41, 42. ↩

  5. Eccli. vi, 36. ↩

  6. 1 Petr. iv, 10. ↩

  7. Act. II, 1 et seq. ↩

  8. Gen. III, 6. ↩

  9. Matth. vi, 19-21. ↩

  10. Judith viii, 26, 27. ↩

Chapter 7 of 161