Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE MUNIFICENTISSIMA LIBERALISSIMAQUE ANIMÆ AD REFECTIONES SPIRITUALES INVITATIONE.

VENITE ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, etc. Matth. XI, 28.

In his verbis tria tanguntur. Primum est cœlestis legislatoris gratiosissima invitatio, quum dicitur: « Venite ad me ». Secundum est eorum qui invitantur proprietas virtuosa, quum subditur, « omnes qui laboratis et onerati estis ». Tertium est delicatum ac spirituale edulium ad quod invitantur, quum subinfertur, « et ego reficiam vos ».

De primo igitur advertendum, quod Unigenitus Dei Patris, Christus Dominus noster, legislator altissimus (de quo in Job asseritur, Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus;1 in Isaia quoque, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet, et salvabit nos;2 qui de ipsa evangelica lege, quam per electissimos Israelitas contulit nobis, prædixit, Ecce dies veniunt, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum):3 hic (inquam) legifer summus, in Evangelio ad gratiarum suarum charismata in præsenti vita percipienda, atque ad gloriæ suæ dona in regno perpetuo obtinenda, piissime, sæpissime liberalissimeque nos invitat. Piissime, quoniam absque meritis nostris, ex sola caritate sua qua prior dilexit nos, atque ex inæstimabili misericordia sua qua prævenit nos.4 Hinc etenim

Joann. vii, 37. Ibid. xv, 16. Matth. x, 8. Apoc. xxii, 17. clamabat Jesus: Si quis sitit, veniat ad me; et alibi, Non vos me elegistis, etc.; et rursus, Gratis accepistis, gratis date. Unde et in Apocalypsi loquitur: Qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Invitat nos quoque sæpissime, prout ex sacri decursu Evangelii innotescit. Nam et evangelicam suam prædicationem ab invitatione ad pœnitentiam salutarem incepit: Pœnitentiam (inquiens) agite; appropinquabit enim regnum cœlorum. Et denuo ait: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, etc. Et rursum: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Itemque: Petite, et accipietis; quærite, et invenietis, etc. Invitat nos etiam liberalissime, quia ad maxima bona; et paratissimus est ad præstandum, ad exaudiendum, ad locupletandum, dummodo rite et sicut oportet petamus, atque ad suscipiendum nos præparemus. Idcirco fatetur: Omnis qui petit, accipit, etc.; et rursus, Qui credit in me, sicut ait Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ; sed et iterum: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, etc.

Matth. iv, 17. Joann. viii, 12. Ibid. vi, 37.

Luc. xi, 9; Joann. xvi, 24.

Luc. xi, 10. Joann. vii, 38. Ibid. iv, 13, 14.

Ecce quam munificentissimus invitator et dator, qui et se ipsum nobis quotidie in Sacramento largitur, et suis fidelibus Spiritum Sanctum infundere et conferre dignatur. Cur ergo ejus invitationibus tantis ac talibus non protinus assentimus? Cur ad ipsum plene converti differimus? Cur ad proficiendum in omni virtute et gratia ejus pigri et negligentes consistimus, nec ei incessanter magis ac magis propinquare, intimiusque uniri, ardentius cohærere, ac magis contemplationi esse intenti enitimur?

Gen. xviii, 2-5. Ibid. xix, 1-3.

In Genesi refertur quemadmodum tres angeli sancti a patriarcha Abraham invitati, mox propter ejus sanctitatem et reverentiam acquieverunt. Invitati vero angeli duo ex illis a Lot, quamvis viro justo, tamen præfato Abraham inferiori, se reddiderunt difficiles, primo dicentes: Nequaquam, sed in platea manebimus. Si itaque angeli gloriosi Abrahæ invitanti, ob ejus sanctitatem et honorabilitatem protinus consenserunt: quæ est ista ingratitudo, improbitas, imo perversitas et insipientia nostra, quod Deo majestatis immensæ nos invitanti, parere tardamus? Nempe in tantum et tamdiu tardamus, quantum et quamdiu in nostris negligentiis, pigritiis, loquacitatibus, carnalitatibus passionibusque manemus. Invitat enim nos Dominus ad indesinentem profectum, ad quotidianum gratiæ incrementum, ad infatigabilem in via salutis processum; et nihilo minus incustoditi, remissi, intimorati, carnales, garruli, atque tam passionati ut pudor sit dicere, remanemus: non formidantes cœleste illud tonitruum quod Dominus majestatis voce magnitudinis suæ per Filium tonitrui tonat, dicendo: Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; et rursus, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Porro, pœnitentiam agere, est præterita vitia deplorare, et ea non iterare. Quæ est ergo pœnitentia nostra, qui quamvis quotidie confiteamur, tamen quotidie in easdem culpas relabimur, nec efficacem timorem diligentiamque condignam ad eas vitandas apponimus, nec ad religiosæ conversationis idoneum properamus augmentum? quasi ignoremus quod ait Scriptura: Nisi in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua; et item, Qui timet Deum, nihil negligit; et, Maledictus qui opus Dei facit negligenter.

Apoc. iii, 16. Luc. xiii, 5.

Eccli. xxvii, 4. Eccle. vii, 19. Jer. xlviii, 10.

Consideremus ergo et imitemur beatissimum Andream apostolum, qui ad unicam Christi invitationem statim obtemperans, secutus est eum, prout evangelii hodierni pandit historia; qui etiam ante hanc suam invitationem, quum a præclarissimo Christi præcursore audisset de Salvatore, Ecce Agnus Dei, mox secutus est Jesum, dicens: Rabbi, ubi habitas? Sequamur igitur Jesum. Jesum quippe in tantum nunc sequimur, in quantum universa peccata, non solum mortalia, sed venialia quoque, omni cum diligentia declinamus, virtutibusque studemus, atque in luce sapientiæ ac divini amoris ardore proficimus, ambulamus ac stabilimur.

Secundo, in verbis thematis præinducti tangitur eorum qui invitantur a Domino virtuosa proprietas, quum dicitur, « omnes qui laboratis et onerati estis ». Nunc enim fit mentio de invitatione bonorum ad spiritualem consolationem, internam refectionem, confortationem gratiosam atque cœlestem : ad quæ omnia non nisi laborantes et onerati vocantur et invitantur. Qui ergo sunt isti laboratores et onerati, qui ad tanta bona etiam in præsenti percipienda, divinitus invitantur? Qui (inquam) sunt isti, nisi qui contra aciem vitiorum, contra invisibilium hostium impugnationes, contra concupiscentias carnis et omnium immoderantias passionum, contra sæculi vanitates efficaciter et assidue præliantur? quibus hic summus et unicus labor est, ne Dominum Deum suum per humanæ fragilitatis distractiones, per inordinatas affectiones, per verba aut opera, per levitates, otiositates aut omissiones, aliquo modo offendant, quotidianasque culpas per orationes, lamenta, jejunia, disciplinas, ac cetera satisfactoria exercitia expiare solliciti sunt, satagunt et conantur : qui juxta exigentiam suæ vocationis, qui juxta suæ professionis tenorem, Deo digne vivere enituntur, in divinis strenue se habentes, in omni observantia regulari diligentes ac agiles, sicque inclyte adimplentes quod beatus hortatur Apostolus : Labora sicut bonus miles Christi; et rursus, Tu (inquit) vigila, in omnibus labora, etc.5 Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit;6 quum et Christus testetur :7 Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.8 Hi salubriter violenti, sunt veri religiosi, qui frangunt, abnegant mortificantque se ipsos, tollentes crucem suam quotidie, et Christum sequentes ;9 qui in se ipsis experimentaliter sentiunt, aliisque exemplariter monstrant quam veraciter scriptum sit : Homo ad laborem nascitur;10 et item, Militia est vita hominis super terram.11 Denique ad virtuosos religiosorum spectat labores, etiam corporalem a præsidente injunctum sive ab Ordine institutum laborem, alacri corde et spirituali intentione explere.

His modis gloriosus Andreas apostolus laboravit oneratusque fuit, qui et ante apostolatum laboribus manuum suarum quotidianum sibi victum procurans, etiam in observantia Mosaicæ legis fervidus exstitit, sed et supererogationis exercitiis sacris fuit intentus : quia et antequam vocaretur a Christo ad apostolatus fastigium, beatissimi Præcursoris fuit discipulus. Post divisionem vero Apostolorum, prædicationis officium in locis diversis adimplevit infatigabiliter ac fructuosissime, multas pro Christo tribulationes patientissime ferens. Idcirco a Christo suavissime meruit refici, affluentissime consolari, mirabiliter confortari, ita quod omnia fecit ac pertulit cum jucunditate.

C Studeamus ergo et nos ejus felicia vestigia sequi, atque in præinductis laboribus exerceri, jugumque Domini indefesse super nos ferre, ut sic ad prætactam quotidie pertingamus refectionem, quæ est tertium in themate tactum. Sicut enim corpus suas sibi necessarias habet refectiones, ita et anima : quam Deus multipliciter reficit in præsenti. Primo videlicet, gratiam ac virtutes in ea augendo. Secundo, ad actus virtuosos eam valide excitando. Tertio, caritatis flammam accendendo in ea, ita ut virtutum operibus promptissima insistat lætitia, juxta quod scriptum est :12 Viam mandatorum tuorum cucurri, etc. Quarto, ad divinorum contemplationem eam irradiando ac erigendo, ex qua omnia ista carnalia ac terrena ei vertuntur in tædia, ita ut dicat :13 Heu mihi, quia, etc.;14 et denuo, Sitivit anima mea, etc. Quinto, spiritualibus gaudiis, secretis suavitatibus, intimis consolationibus multoties perfundendo : pro quibus oravit qui ait, Sicut adipe, etc.15 Quas idem quoque expertus :16 Quam magna (inquit) multitudo dulcedinis tuæ, Domine!17 et iterum, Secundum multitudinem dolorum meorum, etc. Cui consonans Paulus, disseruit:18 Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra; et item, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.19 His spiritualibus alimoniis refectus, spiritus devoti religiosi pro nihilo ducit religionis labores: imo et tribulationum afflictiones, correptiones et correctiones cum ingenti hilaritate amplectitur, et gratulans canit, In via testimoniorum tuorum, etc.;20 experitur quoque feliciter, quam verissime dixerit Christus: Jugum meum suave est, etc.21

Postremo, his refectionibus non mediocriter indigemus, ne torpore aut tædio obruamur, ne ad vana et vilia effundamur solatia, ne carnis oblectamenta quæramus. Idcirco ut eas adipisci mereamur, in præmemoratis laboribus quotidie ac indefectibiliter exerceamur, et gloriosi hujus Apostoli sectemur exempla, eum in omni mansuetudine, patientia, sobrietate, constantia, caritate sequentes.

Footnotes

  1. Job xxxvi, 22. ↩

  2. Is. xxxiii, 22. ↩

  3. Jer. xxxi, 31. ↩

  4. I Joann. IV, 19. ↩

  5. II Tim. II, 3. ↩

  6. II Tim. IV, 5. ↩

  7. II Tim. II, 5. ↩

  8. Matth. XI, 12. ↩

  9. Luc. IX, 23. ↩

  10. Job V, 7. ↩

  11. Job VII, 1. ↩

  12. Ps. CXVIII, 32. ↩

  13. Ps. CXIX, 5. ↩

  14. Ps. XLI, 3; LXII, 2. ↩

  15. Ps. LXII, 6. ↩

  16. Ps. XXX, 20. ↩

  17. Ps. XCIII, 19. ↩

  18. II Cor. 1, 3, 4. ↩

  19. Ibid. 5. ↩

  20. Ps. cxviii, 14. ↩

  21. Matth. xi, 30. ↩

Chapter 9 of 161