Skip to the text

Sermo 6

QUOD ADVERSA NULLA NEC ASPERA EXPAVESCAT CARITAS; ET QUOMODO DEO PROMPTISSIME AD MORTEM USQUE, IN OMNIBUS OBEDIENDUM.

NUNQUAM sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Joann. vii, 46.

De Salvatore nostro, unico Patris æterni

D Verbo, litteraliter scripta sunt verba inducta, quæ nunc de sanctissimo Andrea apostolo apte accipiuntur. Quamvis enim legamus, multos Sanctorum utriusque sexus cum grandi lætitia ad martyrium properasse, de nullo tamen scriptum est quod cum tam excessivo gaudio, tamque devoto ac gaudioso eulogio ad mortem profectus sit, ut beatus iste Andreas. Nempe, quid cruce sibi parata primitus visa dixerit, in præcedentis sermonis exordio partim præhabitum est; verbisque ibi prætactis adjecit: O bona crux, quæ decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quæsita, et tandem aliquando concupiscenti animo præparata, accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat qui per te me redemit. Quid his verbis devotius? Quid mirabilius, quid jucundius eis? Nonne præ excessu lætitiæ, se ipsum non capiens et quasi alienatus a se, probatur fuisse, qui verba hæc protulit? Atque (ut memoratum est) inter cetera est locutus, Securus et gaudens venio ad te, ita ut et tu exsultans suscipias me: quasi lignum, res certe inanimata, valeat exsultare.

Ecce, carissimi, qualiter in homine carnali et viro plene spirituali omnia exstant contraria. Nec mirum, quum amor carnalis et spiritualis dilectio sibi invicem contrarientur, nec simul queant inesse. Unde, quemadmodum animalis sive carnalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei, sed stultitia est illi;1 ita vir perfecte spiritualis non percipit ea quæ carnis sunt, sed despicit ea. Carnalis homo quærit commoda sua: abundare, deliciari, repausare, jocari, ludere, otiari, honorarique appetit. Corpus suum affligere, orationibus meditationibusque insistere, despici, corripi, obedire, subesse deponique refugit, qui in cunctis ad se ipsum inordinata reflectitur, in se ipso, non in Deo, se amans. Porro vir spiritualis, non propria commoda, sed Dei honorem, proximorum salutem, communitatis profectum, sui ipsius felicitatem verissimam et media pertingendi ad eam, quærit, amat, amplectitur: idcirco corpus suum affligere, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, laborare, pœnitere, plorare, humiliari, obedire, subesse desiderat et conatur;2 orationibus, meditationibus, contemplationibus, psalmodiis, atque consimilibus internæ devotionis exercitiis immorari lætatur; corripi quoque et castigari, despici, adversitatibus exerceri, sibi jucundum est. Per hos effectus ita contrarios inter se discernuntur atque ab invicem distinguuntur amor sui et dilectio Dei, carnalis affectio et caritas spiritualis. Præterea, quoniam S. Andreas divino amore fuit omnino succensus, ideo cum tanto tripudio ad passionem processit.

Nos ergo sciamus, tanto nos esse carnaliores quanto plus de prædictis carnalis amoris habemus effectibus, tantoque spiritualiores quanto plus de spiritualibus illis caritatis operibus in nobis exstiterit. Cur ideo immoderantiis et oblectamentis ciborum ac potuum delectamur? Cur loquacitatibus, levitatibus, risibus, otiositatibus relaxamur? Cur labor et rigor Ordinis, vigiliæ et psalmodiæ, disciplinæ, correptiones, nobis molestæ sunt, et non potius inflammamur ac delectamur in eis? Cur in injuriis, despectionibus, adversitatibus conturbamur, deprimimur, pusillanimes sumus, et non magis gaudemus?

Porro tota gloriosi hujus Apostoli vita nobis proponitur in exemplum, et ejus virtutibus vehementer instruimur. Quod enim vocatus a Christo, protinus cunctis relictis secutus est eum, ad obedientiam amorosam ac celerem nos informat.3 De quo sanctus pater Bernardus in sermone sic loquitur: In ipso conversionis suæ initio, magnum nobis B. Andreas perfectæ obedientiæ præstat exemplum, quod religiosis, qui ex voto ad obedientiam obligantur, summe est necessarium. Sapiens nummularius est, imo Sapientia ipsa, cui tenemur reddere hujus obedientiæ nummum: nec suscipiet eum, nisi integer et sine falsitate inveniatur. Si enim discutimus et dijudicamus, obedientes in uno, non autem in alio, fractus est obedientiæ nummus, nec suscipiet eum Christus. Si vero quis quasi obediat, sed simulatorie atque ad oculum, murmuret autem in abscondito, falsus est suæ obedientiæ nummus : plumbum habet, non argentum ; et sedet iniquitas super plumbi talentum. Dolose agit, sed in conspectu Dei, qui nullatenus irridetur. Propterea castificate corda vestra in obedientia caritatis, quoniam caritas sola commendat obedientiæ nummum ; sola est caritas quæ obedientiam facit gratam et Deo acceptam. Quemadmodum enim hilarem datorem, ita et amorosum ac promptum obeditorem diligit Deus. Denique, Cassiano testante, tanta fuit apud Ægyptios ac Orientales obedientia monachorum, quod signo aut verbo spiritualis patris audito, nec inchoati apicis effigiem compleverunt, neque ad requisita naturæ in multis cœnobiis absque licentia transierunt, nec opus quodcumque, quantumlibet bonum, obedientiæ præferendum credebant. In hac ergo virtute sanctum imitemur Andream; et quidquid per suum vicarium nobis præceperit Christus, ab ipsomet Christo nobis præcipi arbitremur, præsertim quum suis dicat vicariis : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.

Insuper, per hoc quod S. Andreas mox ut Christum cognoscere cœpit, fratrem suum Simonem ad Christum duxit, ut Joannes scribit, edocemur fraterna caritate fervere, et confratres nostros ad meliora monere, ædificare, et gratiæ nobis concessæ participes efficere, quemadmodum ad Colossenses loquitur Paulus :4567891011 Super omnia caritatem habete, docentes et commonentes vosmetipsos in hymnis et psalmis. Siquidem frater qui adjuvatur a fratre, quasi urbs munita ; et unicuique mandavit Deus de proximo suo, ut ei pro posse cooperetur ad bonum.12 Absit ergo a nobis vanum et infructuosum colloquium, actio scandalizans, dissolutio et cachinnus, quum teste Scriptura, vir prudens vix tacite ridebit. Porro detractio, susurratio, seminatio discordiæ, contumeliosumque verbum, non aliud quam diabolica semina reputentur a nobis, et ea tanquam venena tartarea semper vitemus, nec committentibus tanta facinora, per audientiam aut complacentiam communicemus.

Amplius, per hoc quod sanctissimus Andreas Ægeæ proconsuli tam audacter ac sapienter restitit et respondit, docemur ne alicui consentiamus in malo, nec ad vitia pertrahamur ab aliquo :13 ut nec adulatione, nec favore, nec obsequio, neque munusculo, sed neque terrore aut comminatione emolliatur cor nostrum ad male agendum, ad consentiendum illicitis, ad complacendum alicui in peccatis, sed juxta doctrinam Apostoli, unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem, quatenus cum sancto Job dicere valeamus :14 Justitia indutus sum ;15 donec deficiam, non recedam ab omni innocentia mea. Justus etenim Dominus diligit justos ;16 nec permanebunt injusti ante oculos ejus, sed justi confitebuntur nomini ejus, et habitabunt recti cum vultu ipsius.17 Quanto igitur aliquis tibi carior aut familiarior fuerit, tanto seriosius increpa eum, si videris et perceperis eum cum aliquo contendentem aut mali quid practicantem ; nec adstes ei in talibus, ut carnaliter se amantium moris est.

Postremo, per hoc quod gloriosus Andreas apostolus in omni sua passione tam constans fuit, tam fervens ac imperterritus, informamur ad fortitudinem animi, ad mentis constantiam, ad cordis stabilitatem in omni adversitate, imo in omni eventu, ut assimilemur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram :18 ita ut nec flumina vanitatum, nec venti impiarum suggestionum, nec pluvia persecutionum, a rectæ rationis judicio virtutumque medio nos queant abducere.19 Optimum quippe est gratia stabiliri cor. Propter quod admonet Paulus :20 Stabiles estote et immobiles. Salomone namque testante, Justus est quasi fundamentum æternum, impius vero tanquam tempestas.21

Quidquid ergo evenerit nobis, non perturbemur, nec iracundiæ fumo, aut impatientiæ impetu, aut tristitiæ nubilo, mentis nostræ habitaculum evertamus aut obtenebremus, ne Spiritus Sanctus deserat illud. Nam ira in sinu stulti quiescit. Impatiens quoque operatur stultitiam, et multos occidit tristitia. Absit equidem ut adeo pueriles, insipientes, defectuosi ac debiles simus, ut pacem, virtutem et gratiam cordis nostri in aliorum manu et in potestate improbitatis eorum ponamus; quatenus quum eis, suggerente diabolo, placuerit nobis inferre molestiam injuriamque infligere, mox quietem, gratiam et profectum animæ nostræ perdamus. Imo sic roboremur in Domino, sic virtutibus stabiliamur, sic vera decoremur prudentia, ut quanto gravius infestemur, tentemur seu affligamur, tanto inavertibilius Deo inhæreamus atque ad actus virtutum nos demus, cum Paulo dicentes: Quis nos separabit a caritate Dei?22 qui est super omnia benedictus.

Eccle. vii,

Prov. xiv,

Eccli. xxx,

Footnotes

  1. 1 Cor. 11,14. ↩

  2. Galat. v, 24. ↩

  3. Matth. IV, 20. ↩

  4. Matth. xxi, 23. ↩

  5. Prov. xviii, 19. ↩

  6. Coloss. iii, 14, 16. ↩

  7. Joann. i, 41, 42. ↩

  8. Luc. x, 16. ↩

  9. 11 Cor. ix, 7. ↩

  10. 1 Petr. i, 22. ↩

  11. Galat. vi, 7. ↩

  12. Eccli. xvii, 12. ↩

  13. Zach. v, 7, 8. ↩

  14. Rom. xv, 2. ↩

  15. Job xxix, 14; xxvii, 5. ↩

  16. Ps. x, 8; cXLV, 8. ↩

  17. Ps. v, 6; cXXXIX, 14. ↩

  18. Matth. vii, 24. ↩

  19. Hebr. xiii, 9. ↩

  20. 1 Cor. xv, 58. ↩

  21. Prov. x, 25. ↩

  22. Rom. viii, 35. ↩

Chapter 11 of 161