Enarratio in evangelium
AMBULANS JESUS JUXTA MARE GALILÆÆ, VIDIT DUOS FRATRES, ETC. Matth. IV, 18-22.
HODIERNO in evangelio describitur vocatio B. Andreæ apostoli ad apostolatum Christi : idcirco evangelium istud hodie legitur. Itaque Matthæus asserit :
Ambulans Jesus juxta mare Galilææ, quod alio nomine in Evangelio appellatur stagnum Genesareth :1 eratque lacus magnus, secundum Hieronymum; sed dicitur mare juxta consuetudinem idiomatis Hebræorum, qui quamlibet magnam congregationem aquarum nominant mare, quoniam Genesis primo habetur :2 Congregationes aquarum appellavit Deus maria. Vidit duos fratres, videlicet Simonem, qui vocatur alio nomine Petrus, id est firmus, et etiam Cephas, quod interpretatur caput seu principalis :3 quæ nomina Christus ipsi imposuit;4 et Andream fratrem ejus, mittentes rete suum in mare præfatum, ut caperent pisces. Erant enim piscatores : quod futuro eorum officio congruebat, nam piscatores hominum erant futuri. Et ait illis : Venite post me, non solum corporis gressu, sed etiam imitatione virtutum et perfectionis intuitu, exteriora omnia relinquendo et vos ipsos abnegando, ut evangelicæ perfectionis apicem apprehendatis; et faciam vos fieri, id est, per gratiam apostolatus efficiam vos piscatores hominum, id est collectores diversorum hominum intra unam Ecclesiam, per extensionem doctrinæ vestræ super eos, quemadmodum pisces diversi colliguntur per rete intra unam naviculam. Per rete ergo significatur verbum prædicationis, qua homines de vitiorum profundo et fluctibus seu inquietudinibus hujus sæculi extrahuntur, atque in portu et pace constituuntur Ecclesiæ. Nam per mare significatur mundus perturbationibus ac vitiorum profluviis plenus; per piscatorem, prædicator et doctor verbi cœlestis; per piscationem, conversio peccatorum.
Juxta hanc similitudinem, per Jeremiam loquitur Deus :5 Ecce ego mittam piscatores multos et piscabuntur eos. At illi continuo relictis retibus et ceteris quæ habebant, secundum quod alibi loquitur beatissimus Petrus ad Christum : Ecce nos reliquimus omnia;6 secuti sunt eum mente et corpore.
Denique triplex fuit Apostolorum istorum vocatio. Una ad simplicem ejus notitiam : quam vocationem describit Joannes, prout in sermone plenius referetur. Secunda vocatio fuit ad quamdam Christi familiaritatem. Tertia fuit ad apostolatum, quæ præsenti describitur loco.
Et procedens inde, id est, Jesus parum procedens per littus maris prædicti, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi filium et Joannem evangelistam fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes, id est, reparantes et meliorantes, retia sua : nam pauperes erant; et vocavit eos ad gratiam apostolatus, et forte per eadem verba, aut consimilia, per quæ Petrum et Andream vocavit, dicendo : « Venite post me », etc. Illi autem statim relictis retibus et patre suo, secuti sunt eum, corporis gressu et mentis affectu. Nec hoc fuit indiscretionis, quod isti Apostoli tam cito Christum secuti sunt, ut infidelis Porphyrius arguit. Christus enim Deus et homo quos foris humanitatis suæ verbo vocavit, intus per deitatis suæ gratiam illos traxit : idcirco in ista tam celeri secutione datur nobis exemplum obedientiæ promptæ, ac documentum relinquendi vana, terrena, carnalia.
Footnotes
Chapter 6 of 161