Skip to the text

Sermo 3

DE OBEDIENTIA AMPLECTENDA, DEQUE DUPLICI AMORE, INORDINATO VIDELICET ET RECTO.

RELICTIS omnibus, secuti sunt Christum. Matth. IV, 20; Luc. V, 11.

In hodierno evangelio audivimus quemadmodum gloriosus Andreas apostolus, ad unam Christi vocationem, cuncta quæ habuit dereliquit, et Dominum Christum secutus est. Quanta est ergo perversitas nostra, qui quotidie invitamur, vocamur, admonemur atque jubemur a Deo peccata relinquere et Deo creatori nostro fideliter adhærere, et tamen abnuimus, et in perversitatibus nostris manemus? Ad hæc quippe invitat, vocat, hortatur nos Deus per se ipsum instinctu divino, et item per angelos sanctos inspiratione interna, per sacram quoque Scripturam, et per prælatorum ac prædicatorum et devotorum hominum informationem et allocutionem.

In primis ergo S. Andreas dedit nobis obedientiæ sanctæ ac promptæ exemplum, quatenus ejus imitatione studeamus præceptis Dei et vicariorum ipsius cito atque humiliter obedire, mandata Ecclesiæ observare, et propriæ voluntatis duritias semper abjicere. Nam et ipse Christus factus est obediens Deo Patri usque ad mortem.1 Unde et ipse in Evangelio protestatur: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.23 Hinc passione sua instante, dixit: Pater, non mea voluntas, sed tua fiat. Si ergo unigenitus Filius Dei, rex regum et dominus universorum, non venit propriam, sed Dei Patris facere voluntatem, cur nos miserrimi atque vilissimi peccatores, quotidie contra Dei et Ecclesiæ præcepta, proprias facimus voluntates, pessimas et rebelles? Denique, quam perversum, iniquum, damnabile istud sit, pandit sanctus propheta Samuel, primo Regum dicendo: Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum:4 quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Ecce inobedientes comparantur ariolis seu necromanticis atque idololatris. Fugiamus ergo de cetero inobedientiæ crimen. Insuper, quia inobedientes et omnes iniqui, contra Dei præcepta propriam voluntatem adimplent, ideo Deus justissimo prorsus judicio, post hanc vitam in eis suam implet voluntatem contra voluntatem ipsorum, puniendo eos in sempiternum variis suppliciis inferorum.

Præterea in Legenda sancti continetur Andreæ, et præcedenti sermone descriptum est, sicut in virtutibus sancti hujus Apostoli hoc singulariter præfulgebat, quod dum duceretur ad mortem, et crucis patibulum sibi paratum, a longe intueretur, nequaquam contremuit;5 sed quantum alii qui ducuntur ad mortis supplicia, vultu pallescunt, horrore concutiuntur, verbis deficiunt, et animo infirmantur, tantum felix iste Apostolus, cruce conspecta, vultu refloruit, exsultatione repletus est, verbis invaluit, et corde firmatus est. Nempe quam ignita, quam devotissima, quam affectuosissima protulit verba, præcedens continet sermo, in quo digesta sunt verba illa sanctissima.

Sed forsitan miramini, qualiter homo mortalis et vir adeo senex, potuit, viso patibulo sibi erecto, taliter exsultare et nullatenus trepidare: idcirco scitote, quod duplex est amor, ex quorum uno oritur omne malum, et ex altero omne bonum.

Est etenim amor sui, qui dicitur amor privatus, improbus, et reflexus, quo homo amat se in se, inordinate ac vitiose, ea optando et amplectendo quæ sibi secundum propriam naturam ac voluntatem utilia, delectabilia sive honesta sunt, puta temporales divitias, carnales delicias, humanos honores. Inde procedunt avaritia, luxuria, superbia, ac alia vitia: et quanto quis hoc plenior exstat amore, tanto plus appetit talia; tanto quoque intensius ac vehementius abhorret et refugit horum contraria; tanto etiam amplius indignatur, irascitur, et ultionem inferre molitur his qui illorum contraria sibi infligunt. Unde homines pravi isto amore repleti, parvam injuriam sibi illatam reputant maximam, et pro modico verbo turbantur, imo pro verbis verbera, vulnera, et nonnunquam interfectionem rependunt: sic et modicum damnum sibi illatum judicant valde magnum. Isti itaque pro Deo, pro justitia, pro fraterna caritate pati nil volunt, imo nec pro suis excessibus corripi corrigique dignantur.

Porro alius est amor spiritualis infusus, quo Deum super omnia diligit homo, et se ipsum vere in Deo, desiderando sibi ipsi ac proximis æternam salutem, et omnia illa quæ accommoda aut necessaria sunt ad illam: sicque ex isto amore procedit quod homo appetit Deo placere, uniri, inhærere, eum in omnibus honorare, corpus per jejunia, vigilias, disciplinas pœnitentialiter castigare, adversa æquanimiter ferre, imo in tribulationibus gloriari, paupertatem, continentiam obedientiamque amplecti; et quanto quis amplius crescit in hoc sancto amore, tanto ad omnia ista invenitur alacrior. Itaque caritas ista facit hominem libenter aliquid pati propter Deum, propter fidei veritatem, propter justitiam, et proximorum salutem. Quumque perfecta exstiterit, reddit hominem etiam paratissimum ad moriendum pro Deo, fide, et æquitate. Hinc S. Agatha perrexit ad carcerem tanquam ad epulas, et divus Dionysius, B. Ignatius, sanctique viri

A Polycarpus, Laurentius atque Vincentius, cum admiranda alacritate et gaudio, immanissima accesserunt ac pertulerunt supplicia. Conformiter B. Andreas apostolus hac divina dilectione plenissimus, visa cruce sibi parata, in tantum gavisus est, quod præ lætitia se ipsum vix cepit, ipsamque crucem affatus est, quasi et ipsa intelligere posset. Denique viri sancti, divinitus copiose illuminati, considerant quam ineffabiliter adversa, persecutiones, injuriæ, et ipsa pro Deo illata occisio, sibi proficiant ad salutem, ad gratiæ incrementum, ad æternæ gloriæ cumulum, ad expiationem quoque præteritorum delictorum, atque purgationis remedium a Deo salubriter provisum. Idcirco considerant illa non quasi adversa, sed tanquam maxime prospera, atque cum gaudio grandi suscipiunt ea.

Nunc igitur unusquisque nostrum examinet semetipsum, et penset quis horum duorum amorum magis dominetur in eo. Si enim faciliter indignatur, irascitur, vindicat, si jejunare, orare, corpus affligere, et pro Deo propriisque peccatis pati molestum est: quid aliud habet sentire, nisi quod improbus amor sui regnet in ipso? Ideo doleat, confiteatur, emendet. Porro, si quis in adversis et contumeliis patiens est, et ad opera virtuosa ac pœnitentialia alacer, confidat humiliter quod spirituali amore dotatus sit, et gratus sit Deo; nec tamen præsumat, neque inaniter glorietur, imo ubique et semper sit custoditus ac timoratus, sicut ait Apostolus:6 Qui stat, videat ne cadat. Insuper, ut cum B. Andrea temporalia et carnalia parvi pendamus, in adversis constantes fortesque simus, et Deo atque Ecclesiæ in omnibus obedientes: studeamus cor nostrum ab illo infelicissimo privato amore purgare, rogemusque Deum ut spirituali nos accendat dilectione, per quam vanitates et impietates mundanas, loquacitates, omnem gulam, pompam et curiositatem ac superfluitatem in vestibus ac ceteris devitemus, proximis quoque compatiamur, præsertim in peccatis jacentibus, et si quis nobis injuriam fecerit, magis tristemur de ejus peccato quam de malo nobis illato. Quod si caritative ac patienter tulerimus, non malum sed utilissimum erit nobis.

Postremo, nunc aliquid de miraculis S. Andreæ est memorandum. Omnipotens etenim Deus ipsum mirificavit in vita, in morte, et post mortem. Quum enim B. Andreas in civitate Nicæa a civibus urbis illius audisset quod extra civitatem secus viam septem dæmones essent qui homines prætereuntes necabant, præcepit dæmonibus ut in specie canum coram populo apparerent: quo facto, eisdem præcepit ut illuc pergerent ubi nulli nocere possent; et protinus evanuerunt. Quum autem Andreas apostolus ad alterius civitatis portam venisset, et juvenem quemdam a canibus illis occisum reperisset, suscitavit eumdem. Præterea, quadraginta viri simul ad Apostolum navigaverunt ut ab ipso fidei audirent doctrinam, sed omnes in mari submersi sunt. Quumque eorum corpora fuissent ad littus delata, coram Apostolo sunt portata, qui precibus suis omnes suscitavit a mortuis. Denique, Ægeas proconsul quum a loco crucifixionis S. Andreæ rediret, arreptus a dæmone, antequam domum reversus est, in via coram omnibus exspiravit. Uxor vero Ægeæ, quæ fuit S. Andreæ discipula, corpus ejus honorifice sepelivit. Fertur demum, quod de sepulcro gloriosi Andreæ manna per modum farinæ et oleum cum odore dulcissimo, longo tempore emanaverunt. Nunc vero corpus ejus dignissimum in Constantinopolim dicitur esse translatum ac conditum.

Footnotes

  1. Philipp. II, 8. ↩

  2. Luc. XXII, 42. ↩

  3. Joann. VI, 38. ↩

  4. I Reg. XV, 22, 23. ↩

  5. Cf. p. 13A' et s. ↩

  6. I Cor. x, 12. ↩

Chapter 8 of 161