Skip to the text

Sermo 5

QUANTA PACE QUANTAQUE TRANQUILLITATE, EXEMPLO S. ANDREÆ, CONTEMPTUS, IRRISIONES AFFLICTIONESQUE RELIGIOSUM HOMINEM DECEAT SUSTINERE.

MIRABANTUR omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus. Luc. IV, 22.

Verba hæc de Christo ad litteram scripta, de glorioso et sancto Andrea apostolo convenienter suscipiuntur. Et quamvis universi sermones ipsius, seu quibus edocuit populum, seu quibus confutavit Ægeam proconsulem, fuerint adeo gratiosi, quod universa plebs christifidelis eos audiens, inde fuerit admirata; specialissime tamen verba quæ protulit quum duceretur ad mortem, cruce sibi parata eminus visa, prorsus gratiosissima erant: super quibus sicut fideles ibi præsentes tunc mirabantur, ita et nos et universi Christifideles inde miramur. Quæ ergo erant verba gratiæ quæ tunc de ejus procedebant ore? Certe quum ab impio judice morti esset adjudicatus, atque ad locum martyrii duceretur, viso crucis patibulo sibi erecto, non contremuit, nec vultu expalluit, sed gavisus ex intimo corde salutavit crucem, dicendo: Salve, crux quæ in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam ex margaritis ornata; antequam te ascenderet Dominus, timorem terrenum habuisti, nunc vero amorem cœlestem obtinens, pro voto susciperis. Securus ergo et gaudens venio ad te, ita ut et tu exsultans suscipias me, discipulum ejus qui pro me pependit in te, quia amator tuus semper fui, et desideravi te amplecti, etc.1 Quis horum gratiositatem verborum satis miretur ac laudet?

Ecce quomodo in sancto isto Apostolo gratia vicit et sibi subjecit naturam, quomodo amor divinus, spiritualis, infusus, in eo prorsus exstinxit omnem privatum amorem, omnem carnalem ac mundanum affectum. Omnium terribilium terribilissimum est mors, secundum Philosophum, ita quod sicut omnia naturaliter appetunt esse et vivere, sic naturaliter refugiunt corrumpi et mori. Nihilo minus admirabilis Sanctus iste sic gratiarum charismatibus fuit repletus, sic ab improbo sui amore radicitus expurgatus, sic divina dilectione succensus, quod mortem, imo et mortem crucis, quasi omnium appetibilium appetibilissimum apprehendit, appetiit, atque amplexus est. Et hoc quare? Utique multiplici consideratione.

Primo, ut crucis sustinendo martyrium, Christo salvatori ac domino suo aliqualem pro posse rependeret vicem: quatenus sicut pro ipso in cruce occubuit Christus, sic ipse pro Christo in cruce occumberet, quamvis dispar valde exstiterit causa. Nos itaque in hoc ipso imitemur beatum istum Apostolum, si non magna adversa et mortis tolerando pericula, saltem minora quæque obviantia, dura et aspera æquanimiter sustinendo Christi intuitu et amore, quatenus ejus tribulationibus ac tormentis vicem pro viribus aliquantulam exhibeamus. Unde sive pro culpis nostris juste corripiamur et castigemur, sive absque demeritis nostris a præsidente aut fratribus caritative atque salubriter exerceamur, totum cum omni tranquillitate et gratiarum actione feramus, memores quæ, quanta et qualia pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit Christus. Quod si corpore infirmemur, aut in victu, veste, strato, aut consimilibus, aliqualis occurrat defectus, non protinus instar carnalium mundanorumque hominum passionemur, obloquamur, aut murmuremus: imo vocationem nostram pensantes, in qua ad paupertatem nos obligavimus, quæ et quanta pertulerit Christus, in quanta paupertate hic vixerit recolentes, in talibus gloriemur.

Denique, quamvis ad omnem Christifidelem pertineant patientia ac benevolentia, istæ ad religiosos tamen spectant potissime, quia civiliter mortui sunt, et abnegaverunt se ipsos, nec sui sunt juris, imo propriam voluntatem Deo in manu sui vicarii obtulerunt: idcirco tanquam jam mortui semetipsis, de injuriis et adversis non amplius debent contristari, conqueri aut turbari, quam si jam penitus essent a vita sublati. Jam enim, ut tactum est, non sunt sui, sed superiorum suorum, quibus se commiserunt: propter quod et judicium de se et occurrentibus ac contingentibus sibi, debent illis committere, atque in talibus potius agi quam agere. Verumtamen istud ad perfectionem non sufficit, utpote mala illata occurrentiaque adversa tam tranquille sufferre, sed oportet insuper pro malis bona rependere, atque in bono vincere malum, ut tua mansuetudine alterius iram refrenes et cures, et irascenti injuriantique tibi beneficia præstes. Porro si præsidens quasi pro te zelans, illatam tibi injuriam voluerit in fratre tibi injuriante ulcisci, eum acriter corripiendo ac debite corrigendo, ad tuam jam pertinet bonitatem, idque a te requirit perfectio, ut non solum indulgeas fratri totum, sed præsidentem quoque exores, aut quantum in te est cupias, quatenus si bono fieri modo possit, præsidens fratri parcat. Sed heu, quam longe sunt ista a nobis, imo quam vehementer horum contraria insunt nobis! Facillime namque offendimur, difficulter placamur; offensi parumper, mox superiori conquerimur, justitiam petimus, et eum qui forefecit, desideramus acriter reprehendi, ac debite vel etiam ultra debitum corrigi; et quod pejus est, vindicamus pro posse nos ipsos, ac pro duro reddimus duriora. Quales ergo in Dei præsentia sumus? Quales reputamur ab eo? Quid judicabit de nobis? Cur non advertimus quod ait apostolus Paulus, Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? itemque, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum? Heu, quantum amor improbus et privatus, passionum tumultus, vitiorum confusio adhuc regnant in nobis!

Insuper unusquisque advertat ac impleat quod ait Salvator in Apocalypsi: Memor esto unde excideris, et pœnitentiam age; alioqui venio tibi cito. Hoc autem implemus, si in solo Deo nos diligamus, omnia scilicet appetendo et amplectendo quæ ad complacendum Deo sunt nobis accommoda, ut sunt patientia in adversis, castigatio corporis, humilitas cordis, atque occupatio in bonis assidua.

Secundo, sanctus et præclarus Andreas apostolus tam gaudenter accessit et amplexus est crucem, in quantum per mortem in ea, patuit sibi compendiosissimum iter ad regnum cœlorum, felicitatisque in-

Rom. XII, 21.

I Cor. III, 3.

Rom. XII, 21.

Apoc. II, 5, 16. crementum copiosissimum fuerat adepturus. Conformiter et nos in cruciformi Christi imitatione, in contemptu, irrisione et afflictione, intime gloriemur, eo quod tantus inde nobis proveniat fructus: quia per talia purgamur a culpis præteritis, implemur gratiæ ac virtutum augmentis, a diversis præservamur peccatis, a futuris quoque pœnis eripimur, atque ad regnum cœleste compendiosius pervenimus, sed et gloriosius coronamur in eo. Propter quod ait Christus: Gaudete in illa hora et exsultate, etc.2

Consideremus, o fratres, beatissimi Andreæ mansuetudinem, patientiam, caritatem;3 quam compassivus fuerat proximis, quantum pro salute illius Nicolai in vitiis inveterati, se ipsum, orando, plorando, vigilando, abstinendo, afflixit, in tantum quod infra quinque dies nihil gustavit. Pensemus quoque, quam ardenter ac strenue injunctum sibi prædicationis complevit officium, quam assiduus in orationibus, contemplationibus cunctisque actibus sanctis exstitit. Atque in his pro posse, et quantum ad nostrum pertinet statum, eum indesinenter sectemur, ut misericordiæ opera, præsertim spiritualia, proximis impendamus, pro lapsis ferventer et humiliter orando, delinquentes loco et tempore congruo decenter corripiendo, consilium et doctrinam indigentibus ac petentibus impertiendo, miseris et afflictis, tentatis, infirmis, cordialiter condolendo, et quantum valemus subveniendo, salutique proximorum pro viribus instanter cooperando.

Insuper opus Dei persolvamus alacriter; Horas, psalmodias, orationes cum ingenti mentis custodia proferamus; Dei præsentiam jugiter meditemur, et coram Judice omnia intuente, custoditi semper, puri, fructuosi ac fervidi esse conemur. Levis et momentanea nobis appareat omnis tribulatio vitæ præsentis, omnisque labor permodicus, respectu futuræ felicitatis. Potissimum tamen Domino majestatis ex puro et irreflexo serviamus amore, propter ejus dignitatem, honorabilitatem ac sanctitatem immensam, non jam ex servili timore, aut mercedis affectione: quod faciendo etiam multo plus de præmio sortiemur, quam si intuitu præmii Deo obsequeremur, quoniam Deus respicit corda, et caritatis intensioni essentiale præmium correspondet. Quemadmodum rex terrenus, si tres haberet ministros, quorum unus ei serviret ex servili timore, secundus ex mercedis cupidine, tertius ex sincero amore, ipseque rex illorum agnosceret corda, non dubium quin illius tertii obsequium sibi esset gratissimum, magisque sublimaret ac præmiaret tertium illum ministrum. Idcirco in purissimo Deitatis amore incessanter crescere studeamus, pro caritatis inflammatione Deum orando, Dei amabilitatem, perfectionem et eminentiam frequenter considerando, ejus beneficia assidue recolendo, vitiorum evulsioni conantes, et maxime carnalem ac privatum amorem funditus exstirpantes, virtuosisque actibus continue insistentes.4

Footnotes

  1. Cf. p. 13 B'. ↩

  2. Matth. v, 12; ↩

  3. Luc. vi, 23. ↩

  4. Ps. vii, 10. ↩

Chapter 10 of 161