In solennitate
CONCEPTIONIS B. V. MARIÆ
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
EGO QUASI VITIS FRUCTIFICAVI SUAVITATEM ODORIS, ETC. Eccli. XXIV, 23-31.
LECTIO ista ex Ecclesiastici vicesimo quarto capitulo sumpta est, et verba lectionis istius ibi de æterna ac genita Sapientia, quæ est Verbum æternum et unigenitus Filius summi Patris, dicuntur ad litteram; sed nunc spiritualiter de Virgine beatissima exponentur: nam et alia multa quæ ibi de præfata Sapientia scripta sunt, legit et cantat Ecclesia de virgine Maria Christifera, et hoc secundum intelligentiam spiritualem. Itaque ex persona S. Mariæ in lectione hac dicitur:
Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo, ut per « suavitatem odoris » intelligatur Christus, qui secundum deitatem suam, essentialiter est suavis, et ipsa suavitas, fons et origo spiritualis odoris, interiorem olfactum suavissime recreans, vehementer alliciens et summe delectans. Christus quoque secundum suam humanitatem dici potest suavitas, propter suæ creatæ dulcedinis magnitudinem eminentem: quemadmodum de homine multum caro dicimus, quod sit amor noster. Itaque, sicut vitis fructificat, id est, fructum saporosum odoriferumque producit, videlicet uvas seu vinum; sic Virgo præelecta fructificavit, id est, produxit ac genuit Deum et hominem. — Secundo, potest exponi hoc modo: « Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris », id est suavem odorem, hoc est bonam virtuosamque famam: quia tam sancta et irreprehensibilis fuit vita Virginis gloriosæ, tantaque gratia ac dignitas collata est ei, præsertim per hoc quod mater Filii Dei effecta est, quod ex ea optima fama processit ad omnes credentes; ipsa quoque de cordibus devotorum spiritualem parit dulcedinem, dum eam sinceriter contemplantur. Rursus, « suavitatem odoris » produxit, quia per eam diffusa est fama atque notitia Dei in toto mundo. Per hoc enim quod Deus ad tantam dignitatem, gratiam beatitudinemque eam perduxit, manifestata est hominibus bonitas, misericordia, caritas et liberalitas Dei, quas excellenter ostendit in ea; sicque quasi materialiter virgo Maria fructificavit « suavitatem odoris ». Porro, in quantum per verba atque miracula, sui ipsius ac Creatoris et Filii sui dignitatem et notitiam hominibus patefecit, quasi efficienter suavitatem istam produxit. Juxta hunc modum loquendi, ait ad Corinthios Apostolus: Gratias Deo, qui per nos odorem notitiæ suæ manifestat; et rursus, Christi (inquit) bonus odor sumus.1 Sic in Canticis habetur: Curremus in odorem unguentorum tuorum.
Et flores mei sunt fructus honoris et honestatis. Flores Christiferæ Virginis sunt suæ mentis contemplationes pulcherrimæ et affectiones sanctissimæ.23 Unde in Canticis dicitur: Fulcite me floribus.4 Hi flores sunt « fructus honoris », id est honore dignissimi; « et honestatis », id est actus virtutum. Honestum namque dicitur quasi status honoris; honor vero debetur virtuti: idcirco honestas et virtus pro eodem sumuntur. Præfati autem spirituales flores Mariæ sunt « fructus », id est actus, sapientiæ et caritatis: idcirco sunt actus virtutum. Nam et sapientia dicitur virtus intellectualis, et proprie dicitur donum, quod extense loquendo etiam virtus vocatur. Flores quoque Mariæ dici possunt ejus venustissimi mores, exemplarissimæ operationes, sapientissima verba: quæ omnia ex interioribus ejus prodierunt virtutibus.
Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. Pulchra dilectio est amor spiritualis seu caritas, quæ a solo Deo per creationem infunditur; similiter sancta spes, prout est theologica virtus; filialis etiam timor a Deo est, et in quantum est unum de septem donis, est habitus supernaturalis infusus. Quomodo ergo Virgo dignissima dicitur horum mater? Non utique quasi causa effectiva ac principalis, sed potius velut causa secundaria instrumentalis, quoniam meritis suis et precibus obtinet nobis hæc bona a Deo, quum sit humani generis advocata, pietatis regina, cui Deus regnum misericordiæ dicitur commisisse. Sicque ut mater piissima, instrumentaliter et meritorie parit in multis hæc bona, videlicet: pulchram dilectionem, qua Deus et proximus sincere et spiritualiter diliguntur absque reflexione ad propria commoda; et filialem timorem, quo Dei offensa timetur et peccata vitantur, ne Deus offendatur et offendentem relinquat; et agnitionem, id est contemplationem divinorum; et sanctam spem, id est exspectationem cœlestium præmiorum. Juxta hunc sensum fertur in hymno: Maria, mater gratiæ, mater misericordiæ.
Nuncque subjungitur: In me omnis gratia vitæ et veritatis: id est, potestatem habeo impetrandi a Deo hominibus gratiam vitæ spiritualis ac virtuosæ, seu etiam vitæ gloriosæ; gratiam quoque veritatis et supernæ illustrationis, seu veritatis doctrinæ atque justitiæ. In me omnis, id est perfecta, spes vitæ gratiæ ac gloriæ, et virtutis bene vivendi ac tentationibus prævalendi. Spes ista est in Virgine sacra non subjective, sed objective: quia in ipsa secundario consistit spes nostra, ita quod per eam dona hæc adipisci confidimus.
Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, id est, qui desideratis auxilium meum, et qui mecum esse optatis, ad me confidenter confugite, meque per considerationem et dilectionem ac invocationem accedite; et a generationibus, id est operationibus seu gratiosis effectibus, meis implemini: non enim abjicio confugientes ad me. Spiritus enim meus, super mel dulcis, id est, mens mea tota pia, suavis, benigna est in se ipsa atque in eo qui bonitatem meam degustat. Et hereditas mea, id est æterna felicitas, quæ meo adjutorio obtinetur (vel, « hereditas mea », id est opulentia gratiæ mihi collata), dulcis est super mel et favum, imo super omnia corporalia bona.
Memoria mea manet in cœlo et in terra in generatione sæculorum, id est per omnes progenies in æternum: non enim recedit de cordibus devotorum. Hinc Virgo gloriosa prædixit:5 Beatam me dicent omnes generationes. Imo et Sarraceni dicunt B. Mariam præ cunctis feminis electissimam atque sanctissimam, Christique matrem, et virginem prorsus mundissimam, ut patet in Alcorano.
Qui edunt me, hoc est, bonitatem meam degustant, et meam experiuntur dulcedinem, adhuc esurient, id est, in hac vita optabunt me plenius sapere et habere; et qui bibunt me, hoc est, delectatione mea perfunduntur ac recreantur, adhuc sitient, hoc est, ferventius me optabunt, ut semper sint mecum. Nempe, ut ait Gregorius, spirituales deliciæ quo amplius degustantur, eo plus appetuntur. Qui audit me, hoc est, exhortationibus meis obtemperat, non confundetur, sed consequetur salutem, et honorabitur a judice Christo; et qui operantur in me, id est secundum virtutum exempla quæ præbui cunctis, non peccabunt, in quantum me imitantur; sed deficiendo a meis exemplis, poterunt culpam incidere. Qui elucidant me, id est, aliis dignitatem et gloriam meam insinuant, meque clare honorant, ac mea sequendo exempla ostendunt quam sancta et exemplaris fuerit conversatio mea, vitam æternam habebunt pro præmio, dummodo perseverent in bonis.
Footnotes
Chapter 19 of 161