Sermo 1
DE BEATISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ PRÆELECTIONE; DEQUE HONORE, OB GRATIÆ ABUNDANTIAM IN EA RELUCENTEM, EI IMPENDENDO.
EGO mater pulchræ dilectionis. Eccli. XXIV, 24.
Hodie in Ecclesia Conceptio beatissimæ Mariæ virginis celebratur. Qualiter autem ista solennitas ortum habuerit, Anselmus in quadam scribit epistola. Quidam vero immoderanter se occupant an in originali peccato fuit sacratissima Virgo concepta;1 sed occupatione illa omissa, de excellentia, virtute, perfectione et gloria Virginis Christiferæ, aliquid breviter est tangendum: ineffabilis namque est dignitas ejus.
Primo ergo, laudabilis est ratione suæ mundissimæ virginitatis, qua non solum ab omni actu immundo, sed ab omni quoque carnali affectu, ab omni cogitatione impura fuit omnino immunis. Ideo recte vocatur « mater pulchræ dilectionis », quoniam nulla unquam fœda aut carnalis affectio fuit in ea, sed spiritualissima fuit omnis affectio ejus: nam Deum super omnia ob propriam et immensam ipsius bonitatem, cum inæstimabili dilexit ardore, et homines non nisi in Deo. Magna et præclara virtus est ipsa virginitas, per quam homo angelicam sequitur puritatem, et vitam cœlestem inchoat in hoc mundo. Itaque beatissimam Virginem assequamur, omnem carnalem et fœdum abjiciendo amorem, et solam pulchram spiritualem ac meritoriam dilectionem habendo. In libro Numerorum conscriptum est, quod filii Aaron sacerdotis cœlesti igne combusti sunt, quoniam ignem alienum in suis posuerunt thuribulis.23 Per thuribulum intelligitur cor humanum, in quo ignis divini debet ardere amoris; per ignem vero intelligitur amor, et per ignem alienum amor carnalis ac turpis. Qui ergo talem amorem in suo posuerit corde, meretur igne infernalis torqueri incendii; et nisi pœnitens resipiscat, igne illo affligetur perpetuo.
Secundo, Virgo Christifera est laudanda a sua incomparabili fecunditate. Est enim Deo Patri comparentalis, quia eumdem cum illo peperit Filium, et illum genuit a quo Spiritus Sanctus vere procedit. Genuit omnium salvatorem, fontem omnis causalitatis, creatorem machinæ mundialis. Ecce quanta est dignitas ista. Etenim philosophi causalem fecunditatem dicunt esse præcipuam in creaturis perfectionem. Quam inæstimabilis ergo est dignitas ejus quæ tam infinitæ dignitatis peperit prolem? Certe non irrationabiliter asserunt quidam magni theologi, quod ratione hujus maternæ fecunditatis, maternitatisve Dei, beatissima virgo Maria sit dignitatis quodammodo infinitæ. Cum omni ergo reverentia honoranda, nominanda et cogitanda est nobis, atque post Deum ferventissime diligenda: et si vere diligimus eam, tam incomparabili dignitati et beatitudini ejus præcordialiter congratulemur.
Tertio, est laudanda et admiranda, eo quod simul mater fuit et virgo, et concepit de Spiritu Sancto: quod ei soli concessum est, nec unquam alteri concedetur. Verumtamen quod Deum habet filium, summum est ac dignissimum omnium. Hinc beatus ait Bernardus: In Maria si laudavero virginitatem, multi utique offeruntur Deo virgines post eam; si prædicavero humilitatem in ea, inveniuntur nonnulli qui mites facti sunt et humiles corde; si multitudinem misericordiæ ejus voluero magnificare, sunt etiam mulieres ac viri misericordiæ: unum est in quo nec primam similem visa est habere neque sequentem, fecunditatem videlicet matris cum virginitatis honore.4 Optimam sibi plane partem elegit Maria, quoniam bona quidem est fecunditas conjugalis, melior castitas virginalis, optima prorsus virginea fecunditas. O si addas et cujus mater sit ipsa, nonne superoptima tibi videtur virginalis fecunditas Dei?
Quarto, commendanda, amanda ac honoranda est nobis a sua communi et maxima utilitate. Multum nocuit toti generi humano prima mulier, illa genitrix nostra Eva, quæ virum suum ad divini transgressionem præcepti trahendo, totam suam posteritatem morti ac damnationi exposuit, magna felicitate et paradisi amœnitate privavit, atque diversis subjecit miseriis, quas singuli experimur. Verumtamen plus toti profuit mundo Maria, quam nocuit Eva. Peperit namque hominibus Deum in fratrem, advocatum ac salvatorem, qui plura ac majora dona gratiæ hominibus contulit, quam Adam eis abstulerat.
Quinto, commendanda est nobis, quoniam data est nobis advocata et mater in omni tribulatione, et in necessitate refugium. Et quamvis ipsa post Deum mundissima, sanctissima præstantissimaque consistat, nullum tamen peccatorem, quantumcumque turpissimum, vitiosissimum atque vilissimum, ad se confugientem contemnit; nullum se stabiliter invocantem relinquit: omnibus materna ac dulcissima pietate exorabilem se præstare dignatur. Merito igitur Regina misericordiæ appellatur.
Sunt et alia innumerabilia ex quibus Virgo incomparabilis, unica et amantissima Dei, nobis laudabilis redditur. De quibus in aliis de ea sermonibus, Deo præstante, dicetur.
Hinc de Mariæ præconio sanctus loquitur Augustinus: Quid nos tantilli, quid actione pusilli, quid in ejus laudibus referemus, quum etsi omnium nostrum membra verterentur in linguas, eam satis laudare sufficeret nullus, imo nec omnes simul? O felix Maria, o omni laude dignissima, o genitrix gloriosa ac sublimis puerpera, cujus castis visceribus auctor cœli ac terræ committitur, quid de te dicam pauper ingenio, quum quidquid de te dixero, minor laus est quam dignitas tua meretur? Tu decus et gloria mulierum, gemma ac honorificentia virginum, sidus confessorum, lætitia martyrum, domina Apostolorum, filia verificatrixque Prophetarum, angelorum regina, jucunditas cœli, mater Dei altissimi.
Nunc itaque beatissimam Dominam nostram imitari conemur, ejus virginitatem sequamur per mentis integritatem in Deo, quæ consistit in fide, spe et caritate, per quas anima Dei fit sponsa, et ei inhæret tota. Fecunditatem Mariæ sequamur per exercitia virtuosa, virtutum operibus jugiter insistendo, quia et Christus in Evangelio protestatur: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater et soror et mater est.5 Utilitatem demum Mariæ sequamur, ut studeat unusquisque proximos suos ædificare, ad melioraque trahere;6 atque pro invicem exoremus, quatenus simul salvemur. Hinc etenim Christus præcepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.7 Apostolus quoque loquitur: Quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus.8 Nam sicut in Ecclesiastico scriptum est, Unicuique Deus mandavit de proximo suo, ut scilicet eum ædificet.9 Unde ut asserit Augustinus, Deo debemus conscientiam puram, et proximis bonam famam.
Sed, proh dolor! quia ut ait Michæas propheta, Vir fratrem suum venatur ad mortem:10 quia pro eo quod unus alium traheret ad salutem, trahit eum ad culpam, et per culpam ad æternam damnationem. O quantum Deus indignabitur ei qui alios ad peccandum inducit! Denique hæc faciunt miseri, quoniam Deum non timent. Nam ut Salomon contestatur, Qui timet Deum, nihil negligit.11 Quod de filiali ac perfecto timore est intelligendum. Per hunc namque timorem fugit homo peccatum ex Dei amore, ne ipsum inhonoret, offendat, amittat. Hinc signum probabile quod quis Deum veraciter amet, est si diligenter omne vitet peccatum, ne eum offendat. Si ergo vis scire an diligas Deum, perpende quantum et qua ratione peccata devites. Certe multi dicunt se Deum diligere, et tamen nec cessant nec metuunt eum offendere: ideo mentiuntur, et fallunt infelices se ipsos. Sed attendamus quod Deus omnipotens, judex justissimus, omnium nostrum mentes, verba et opera jugiter intuetur et pensat, atque in brevi nos judicabit. Væ eis qui ejus præsentiam non attendunt, nec ejus conspectum verentur.
Postremo, Anselmus archiepiscopus tria refert pulchra exempla, per quæ Deus ostendit festum Conceptionis Virginis benedictæ esse solenniter celebrandum. Primum est, quod dum Guillelmus dux Normannorum, vir timoratus, sibi Angliam subjugasset et statum Ecclesiæ reformasset, in ea percepit quod Dani se contra eum pararent ad bellum. Misit igitur quemdam devotum abbatem in Daniam, ad inquirendum de hoc veritatem. Quumque abbas ille rediret per mare, orta est tam vehemens tempestas in mari, quod ipse ac ceteri desperaverunt se posse mortem evadere. Quumque Deo suas animas commendarent, gloriosamque Virginem devotissime invocarent, apparuit eis vir venerandus, habitu pontificali indutus, super mare ad eos accedens, qui navi propinquus vocavit abbatem: Vis, inquiens, periculum istud evadere? Qui quum lacrimose respondisset se hoc totis affectare præcordiis, ille dixit: Scias me a Dei Genitrice directum, et si dictis meis obtemperare volueris, periculum istud evades. Promisitque abbas quod obtemperaret. Tunc ille præcepit: Diem conceptionis Virginis gloriosæ solenniter celebrabis, et celebrandum prædicabis. Quumque inquireret abbas quo die hoc ageret, et quo cantu seu officio uteretur Ecclesia, vir ille respondit: Sexto idus Decembris festum hoc celebrabis, et omne officium quod dicitur in ejus Nativitate, dicetur in ejus Conceptione, nomine Nativitatis in nomen Conceptionis mutato. His dictis ille disparuit, moxque tempestas cessavit, et abbas cum ceteris sanus evadens, quod promisit implevit, omnibus quibus potuit omnia ista notificans. Alia duo exempla in sermonibus circa evangelium conscribendis recitabuntur.
Footnotes
Chapter 20 of 161