Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE PROFUNDISSIMA VIRGINIS ET MATRIS DEI HUMILITATE, ET QUA POTISSIMUM VIA HANC NOBIS VIRTUTEM ACQUIRIMUS.

HANC amavi et exquisivi a juventute mea. Sap. VIII, 2.

Excellentissima virgo Maria, cujus modo solennitas agitur, omnibus nobis est amabilis: primo, propter bonitatem ejus sibi ab Omnipotente collatam; secundo, ob suam supernaturalem et admirabilem dignitatem, qua omni puræ præeminet creaturæ; tertio, propter multiplicem utilitatem nobis ab ea provenientem. Et propter easdem causas debemus eam semper exquirere, quatenus ei indesinenter complaceamus, et habeamus eam jugiter nobis favorabilem, materne adsistentem, protectricem fidelem. Primo igitur ipsa nobis amabilis est propter suam bonitatem. Et sicut omni pura creatura ipsa est melior, ita et amabilior. Idcirco post Deum eam singulariter præamare debemus. Porro bonitas ejus est multiplex: imo tot sunt ejus bonitates quot virtutes; nec dubium quin in omni virtute præfulsit.

Nunc autem de aliquibus ejus virtutibus est tangendum; et primo de humilitate, de qua et ipsa specialiter gloriabatur in Domino: Respexit (inquiens) humilitatem ancillæ suæ. Credendum est itaque, quod post Christum, secundum quod homo est, nunquam fuit homo, imo nec angelus, tantæ humilitatis quemadmodum sacratissima atque dulcissima virgo Maria: imo sicut in ceteris virtutibus, sic in humilitate omnibus Sanctis incomparabiliter fuit perfectior, et ineffabiliter cunctis humilior. Quod ex diversis considerationibus innotescit. Prima est, quia humilitas est fundamentum virtutum. Ideo, quemadmodum Spiritus Sanctus decrevit excellentissimam virtutum structuram in beatissima Virgine ædificare, sic in ea perfectissimum, profundissimum ac validissimum humilitatis fundamentum locavit: sicut videmus, quod sapiens architectus quo altiorem, præclariorem et diuturniorem vult facere machinam, eo firmius et profundius fundamentum substituit. Secunda, quia humilitas mentem disponit ad omnium profectum virtutum ac gratiæ incrementum. Ideo, sicut Spiritus Sanctus decrevit gloriosissimam Virginem præ omnibus Sanctis implere omni charismate gratiæ perfectionibusque virtutum, sic summa et incomparabili humilitate eam ditavit. Tertia, quia quum exaltatio in gloria, correspondeat humilitati in via, juxta illud, Qui se humiliat, exaltabitur;1 propterea, quantum præ ceteris Sanctis est exaltata in cœlis, tanto præ eis humilior fuit in terris. Quarta, quoniam sicut Deus dignantissime se habuit circa eam, præsertim assumendo ex ea naturam humanam, et per hoc efficiendo eam suam matrem; sic decuit ut ipsa cum summa sui humiliatione, tantæ Dei dignationi occurreret. Quinta, quia quo aliquid est alicui primo propinquius, tanto est ei similius. Quemadmodum ergo dignissima Virgo fuit Christo præ cunctis propinquissima, sic fuit ei in humilitate aliisque virtutibus similima. Possent et aliæ variæ considerationes hujuscemodi introduci.

Porro actus interior elicitus humilitatis, est se ipsum ex contemplatione majestatis divinæ atque ex consideratione parvitatis propriæ parvi facere, dejicere ac Deo substernere, in propriam quoque nihileitatem defectibilitatemque resilire. Unde quo aliquis Dei sublimitatem, incomprehensibilitatem et infinitatem clarius contemplatur, ac propriam defectibilitatem, parvitatem et nihileitatem subtilius intuetur, eo ceteris paribus, semetipsum profundius sinceriusque humiliat. Nec dubium quin sicut incomparabilis et electissima virgo Maria fuit in fide, spe et caritate ceteris Sanctis perfectior, sic quoque in septem donis Spiritus Sancti, præsertim in dono sapientiæ donoque intellectus, fuerit cunctis sublimior;23 in sui ipsius item notitia salutari completior: propter quod vere incomparabiliter fuit humillima. Ex interiori vero humiliatione procedit humilitas in loquendo, in incedendo, omnique exteriori apparatu, vestitu ac gestu.

Si ergo tam vehementissime se humiliavit Virgo ista tam præstantissima ac sublimissima: quanto magis nos omni defectuositate repleti, qui tam graviter tamque frequenter peccavimus, et quotidie adhuc peccamus, totque periculis sumus expositi, de hoc quoque, an simus in caritate ac prædestinati, ambigui, debemus nos humiliare, despicere, subjugare; æquanimiter etiam ferre si humiliemur, despiciamur, deprimamur ab aliis, non indignari, turbari, tristari, neque ulcisci nec conqueri inde? sicut sacratissima virgo Maria, quæ adhuc in carne degens mortali, quamvis a cunctis fidelibus in admiratione et veneratione maxima haberetur, a perfidis tamen Pharisæis, Scribis, ceterisque Judæis incredulis, miro et improbo modo despiceretur, de hoc nequaquam fuit indignans; nec ex consideratione excellentiæ suæ usquam intumuit, nec illos despexit. Hæc est cordis humilitas, quæ Spiritus Sancti inhabitationem atque totius meretur gratiæ incrementum.4 Signum autem hujus interioris humilitatis, est sincera recognitio propriæ culpæ ac defectuositatis in accusatione seu correptione a præsidente aut aliunde illata: ut signum superbiæ est excusatio propriæ culpæ et infirmitatis. Idcirco dum accusaris, proclamaris, corriperis sive corrigeris, humilem, patientem, tractabilem, pœnitentem et emendantem te exhibe, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam!5 sic enim effugiet voluntarium peccatum. Et denuo ait:6 Vir sapiens non murmurabit correptus;7 qui vero illusor est aut insipiens, non audit dum corripitur. Resplendeat ergo humilitas in verbis nostris, imo et in silentio, in omni actu, incessu, et morum ostensione; nec inveniatur in aliquo nostrum quod in Ecclesiastico legitur, Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo:8 quoniam ficta humilitas non est humilitas, sed geminata iniquitas.

Insuper, cum beatissima Virgine discamus et assuescamus agnoscere, contemplari, mirari infinitam excellentiam Domini Dei nostri: quemadmodum ipse solus est verus Deus, ens æternum, independens, incircumscriptum, ens per essentiam absolute perfectum, infinite beatum, ipsumque esse separatum, superpurissimum, incomiscibile rebus, omnem essendi nobilitatem, plenitudinem, perfectionem cum interminabili eminentia simplicissime comprehendens; ipsa bonitas superessentialis, immensa, veritas sempiterna, unitas supersimplicissima, mens supersanctissima, omnipotens virtus, illimitata majestas, sapientia increata, interminata, omnium provisiva, pietas summa, justitia incomprehensibiliter plena. Hæc et consimilia per fidem illuminatam et sapientiæ donum, de Domino Deo nostro sinceriter, humiliter, affectuose, absque periculoso perscrutinio contemplantes, comparatione suæ tam infinitæ excellentiæ tamque supersplendidissimæ puritatis humiliemus, prosternamus, dejiciamus, parvificemus nos ex totis præcordiis coram eo in infinitum, et nostras (si quas forsan habemus) justitias, non aliud quam velut pannum menstruatæ putemus.9 Non justificemus nos ante Deum, non magni, sapientes aut justi simus in oculis nostris, quum dicat Apostolus:10 Noli altum sapere, id est te ipsum extollere, seu de te ipso magna sentire; sed time: et merito, quum nescias an amore sis dignus an odio.11 Ideo nos imperfecti et defectuosi, cum viro perfecto et sancto dicamus: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine.12

Præterea, proprietates nostras miseras ac deflendas, sapienter et acute, assidue ac devote pensemus, utpote: quod ex nihilo facti, ad omne malum sumus proclives, a nobis ipsis nil nisi deficere, deviare, peccare habentes, et nisi divina pietate et gratia præservemur, enormia et innumerabilia quotidie peccata illabimur; item, quod toties et tam graviter Deum offendimus quod merito terra nos dudum absorbuisset; quod bona quæ agimus, tam imperfecta et tot malis sunt mixta; quod a patrum nostrorum conversatione, ab Ordinis nostri sincera observatione tam vehementer deficimus; quod in corpore et anima tot fœditatibus, tot ærumnis et defectuositatibus sumus repleti. Hæc et his similia assidue perspicientes, humiliemus nos sub omnipotentia Judicis summi, et beatissimæ Virginis humilitatem utcumque sectemur;13 eamque die hoc sacro, imo quotidie, devotissime invocemus, ut gratiam sic agendi nobis impetrare dignetur, quatenus secundum exigentiam nostræ vocationis coram Domino ambulemus14, in omni cordis custodia jugiter timorati, in omnibus observantiis Ordinis providi, in verbis discreti, in observatione silentii stricti, alacres in divinis, in colloquio et ubique a dissolutionibus præcaventes, sicque altissimæ Virginis Filio adorando, in sanctitate et justitia jugiter servientes.15

Footnotes

  1. Ibid. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  2. Eccle. ix, 1. ↩

  3. Eccle. ix, 1. ↩

  4. Luc. i, 48. ↩

  5. Eccli. xx, 4. ↩

  6. Eccli. x, 28. ↩

  7. Prov. xiii, 1. ↩

  8. Eccli. xix, 23. ↩

  9. Is. LXIV, 6. ↩

  10. Rom. XI, 20. ↩

  11. Eccle. IX, 1. ↩

  12. Ps. CXLII, 2. ↩

  13. 1 Petr. v, 6. ↩

  14. Ephes. IV, 1. ↩

  15. Deut. IV, 9. ↩

Chapter 24 of 161