Sermo 2
QUOD NULLAM VIRTUTEM OBTINUERINT PATRIARCHÆ SIVE PROPHETÆ AUT QUIVIS SANCTORUM, QUA NON SPECIOSISSIMA VIRGO MARIA FUERAT DECORATA.
In semine tuo benedicentur omnes gentes. Gen. xxii, 18.
Quemadmodum circa exordium mundi in peccato hominis protoplasti humanum periit genus, juxta illud ad Romanos, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; ita a mundi principio necessarium fuit ad salutem habere aliquo modo fidem Christi venturi, salvatoris humani generis universi.1 Denique prima ætas mundi duravit ab Adam usque ad Noe atque diluvium: et in illa ætate non fuit idololatria, sed fides et cultus unius veri et summi Dei, propter recentem memoriam de mundi creatione et operibus Dei, ex quibus unitas Deitatis innotuit. Nihilo minus in illa ætate seu tempore illo, quædam gravissima viguerunt peccata, propter quæ Deus generale induxit diluvium. Sed longe post diluvium, tempore scilicet Nemrod et Nini regum Ninivæ, idololatria cœpit: quæ etiam cito valde fuit multiplicata, ita quod pauci manserunt veri Dei cultores.
Quumque idololatria undique cresceret, volens Deus tempore a se præordinato incarnari miserisque hominibus suffragari, unam ex omnibus gentem elegit, ex cujus semine fieret homo. Et primo sibi applicuit, elegit et gratiose vocavit patrem gentis illius Abraham patriarcham, quem fide, vita et loco seu habitatione a propria gente idololatra separavit; præcepitque ei ingredi et inhabitare terram promissionis2, quia in ea Christus fuerat nasciturus, cum hominibus conversaturus, et genus redempturus humanum.
Porro gens quam Deus ita elegit, fuit posteritas Abrahæ, populus Judæorum, cui loquitur Moyses: Te elegit Dominus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis terræ, quia dilexit vos Dominus.3 Et rursus: En Domini Dei tui cœlum est, et cœli cœlorum, terra et omnia quæ in eis sunt;4 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et elegit eos, amavitque semen eorum post eos.567
Præterea, quam gratiosis, magnis et multis beneficiis Deus Judæorum populum in veteri honorarit Testamento, ex quinque libris Moysis, librisque Josue, Judicum, Regum, Paralipomenon, Esdræ et Prophetarum, ac aliis scriptis ostenditur.8 Unde Propheta gloriando ait in Psalmo: Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis;910 itemque, Non fecit taliter omni nationi. Fuerunt namque in populo illo Patriarchæ, Prophetæ, et alii Sancti.11 Eduxit etiam eos ex Ægypto per signa, prodigia et miracula maxima. Pavit eos in eremo manna, atque in monte Sinai dedit eis legem per Moysen in evidentia et gloria magna.12 Deinceps induxit eos in Terram sanctam, quam patribus eorum frequenter promisit, non eis sed eorum posteris dandam.1314 Fecit quoque gloriosa prodigia tempore Josue, in divisione Jordanis, stationeque solis ac lunæ in cœlo per viginti quatuor horas, et in aliis multis. Similiter multas miraculosas victorias concessit eis tempore Judicum et sancti David ac aliorum quorumdam regum, et tempore Machabæorum.15 Sed et per quosdam sanctos Prophetas fecit præclara miracula, præsertim per Eliam et Eliseum. Dedit quoque tunc populo Judæorum reges, pontifices, templum et propriam terram. Hinc Moyses loquitur: Non est alia natio tam grandis quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Et rursus: Quæ est (inquit) gens alia sic inclyta ut habeat præcepta et cærimonias, cunctamque legem quam tibi propono? Unde et secundo Regum David ait: Quæ est gens alia in terra sicut populus tuus Israel, Domine Deus? Hinc ad populum Israeliticum dixit Moyses: Quis similis tui, popule qui salvaris in Domino?
Præterea diligentissime advertendum, quod post Christi adventum omnia ista ablata sunt populo Judæorum, et per gloriosos beatissimosque Apostolos ad populum christianum translata, imo et multo copiosius atque sublimius ei a Deo collata quam olim Israeliticæ plebi. Fueruntque interim infelices Judæi a Deo relicti, capti, propria terra, regno, pontificio, ordine sacerdotum, miraculis, Prophetis, et omni cœtu sanctorum privati. Quod est certissimum signum et clarissimum argumentum, quod rex Messias Christus venit, et vera sit fides Christianorum: præsertim quum Judæi interim non coluerint idola, imo die ac nocte orent pro sua liberatione a præsenti captivitate, nec tamen exaudiuntur. Nec queunt aliam causam rationabilem assignare, nisi quoniam Christum occiderunt, nec credere volunt quod Jesus Nazarenus sit Christus. Unde etiam ex hac consideratione, multi doctissimi Judæorum magistri facti sunt christiani.
Insuper contemplandum, quod Dominus noster Jesus Christus, Deus et homo, sanctos illos Patriarchas ex quibus incarnari decrevit, videlicet Abraham, Isaac et Jacob, multosque ex posteritate eorum, multiplici gratia, excellenti virtute, admirabili sanctitate ornavit, sicut ex Genesi et aliis libris probatur.16 Etenim quantæ obedientiæ, quantæ fidei, quantæ humilitatis, mansuetudinis, pietatis et caritatis Abraham fuerit, scriptura sacra Geneseos docet. Item docetur ibidem de Isaac, Jacob, Joseph, et aliis multis. Similiter regibus Juda qui in ordine genealogiæ Salvatoris in evangelio hodierno ponuntur, copiosam sanctitatem, gratiam et virtutem contulit Deus: inter quos David, Ezechias et Josias præfulgere videntur; deinde Josaphat, Asa, Joathan, Ozias. Salomon vero creditur pœnituisse: imo Hieronymus evidenter hoc protestatur. Verumtamen non omnibus regibus illis Christus sic fecit: imo quidam eorum fuerunt pravissimi atque idololatræ, ut Achaz, Joas, Joram, Amon; Manasses quoque ad tempus, qui tamen pœnituit valde. In hoc quoque est considerare mirabilia et incomprehensibilia judicia Dei, quod inter præfatos reges quidam optimi, sunt nati de pessimis, et econverso. Nam vitiosissimus ille Joram de sancto Josaphat natus est, et pessimus Achaz de justissimo Joathan. Filii quoque Josiæ sanctissimi, fuerunt omnes iniqui. Similiter de impiissimo Achaz natus est devotissimus Ezechias, et de sceleratissimo Amon natus est optimus ille Josias. Nullus ergo propter parentum suorum præsumat virtutes, nec propter parentum malitiam quisquam desperet: quoniam sicut per Ezechielem prophetam loquitur Deus: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii; justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.17
Præterea, quoniam Filius Dei, Christus Dominus, de Virgine sancta supernaturaliter voluit nasci, decentissimum fuit quod quibusdam præfatis Patriarchis supernaturaliter sobolem est largitus. Nam Isaac de matre naturaliter sterili natus est. Rebecca quoque Isaac uxor exstitit sterilis; et deprecatus est Isaac Deum, qui fecunditatem dedit18 Rebeccæ, in tantum quod duos filios genuit simul, videlicet Jacob et Esau. Quæ omnia in Genesi scripta noscuntur.
Denique in Sanctis illis veteris Testamenti considerare valemus, quam bonum sit Deo servire, et quam amabilis fiat homo Deo altissimo perfecte et sancte vivendo: quod patet in multis victoriis quas Deus miraculose præstitit David et Asæ ac Josaphat. Specialiter vero istud pensatur in virtuosissimo Ezechia: nam ad ejus instantiam Deus per angelum interfecit inimicos Ezechiam obsidentes, centum octoginta quinque millia hominum in exercitu Assyriorum.19 Ad Ezechiæ demum petitionem, sol rediit retro per decem lineas, per quas descenderat in horologio Achaz, ita quod dies illa exstitit prolongata per horas viginti. Unde divinus Dionysius in epistola ad S. Polycarpum asserit, diem illum quasi triplicatum fuisse: quod intelligendum est de spatio diei artificialis. Item, quum Deus per Isaiam prophetam annuntiasset Ezechiæ quod protinus moreretur, et Ezechias ob hæc uberrime fleret, et Dominum exoraret, non ex mortis timore, nec desiderio vitæ præsentis, sed quoniam nondum habuit filium, ideo formidavit Christum non esse ex semine suo nasciturum: statim antequam Isaias exivit atrium palatii Ezechiæ, Deus eidem præcepit reverti ad Ezechiam, et dicere ei quod Deus concederet ei adhuc vitam per spatium quindecim annorum.
Insuper, omnium præfatorum sanctorum Patriarcharum ac regum virtutes in virgine Maria collectim et excellenter fuerunt. Ipsa namque in fide fuit fortissima, immobilis atque certissima, quia de Spiritu Sancto scivit se concepisse, et absque dolore ac tristitia peperisse: unde in triduo mortis Christi constantissima mansit in fide, quando ceteri corruerunt a fide. Ipsa etiam obedientissima fuit Deo, sicque in cunctis virtutibus post Christum erat summe perfecta. Nec inde se extollebat, quod in matrem Dei se vidit electam: imo quo excellentior fuit, eo in omnibus se humiliavit profundius. Quantæ etiam fuerit patientiæ, hinc probatur, quod tempore passionis Filii sui carissimi, quamvis Filio patienti vehementissime compateretur, non tamen commota fuit aut impatiens contra illos qui mortem tam amarissimam suo Filio intulerunt.2021 Legitur item in Revelationibus sanctæ viduæ Brigittæ, quod quamvis virgo Maria fuerit eloquens valde, raro tamen ac parcissime loquebatur, sed taciturnitati ac sanctis meditationibus jugiter fuit intenta, et pro totius humani generis salute oravit assidue. Nihilo minus labori manuum insistebat, panem otiosa non comedens.22 Pauperibus quoque pro posse liberaliter succurrebat, implens quod Proverbiorum ultimo de ea Salomon ait: Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. In prædictis ergo virtutibus imitemur sanctos Patriarchas, potissimum Virginem summam, ut simus in fide firmati, et per sanctam obedientiam ad omne opus bonum parati, in prosperis humiles, in adversitatibus patientes, et Deo gratias exhibentes in omnibus.23 Imo, si quis in aliquibus bonis eminentiam aliquam videatur sortitus, sive in bonis naturæ, ut in pulchritudine, eloquentia, subtilitate ingenii, dulcedine morum, sive in bonis fortunæ, ut in opulentia, potentia, nobilitate, sive in donis gratiæ ac virtutum; quanto in his aut in aliquibus horum fuerit major, tanto exsistat humilior, Deoque gratior atque subjectior, sciens se nihil boni a se habere, sed Deo tanto plus gratum et obedientem oportere exsistere, quanto plura ab eo bona suscepta sunt, et item attendens quod cui plus datum est, plus requiretur ab eo; sicque districtum ac metuendum Dei expavescat judicium.
Postremo, secundum exemplum quo Virgo beatissima notificavit festum hoc de sua Conceptione esse solenniter celebrandum, refert Anselmus his verbis:24 Tempore Caroli regis Franciæ, fuit clericus ejusdem regis germanus, B. Mariam totis amans præcordiis, ejusque Horas quotidie legens devote: qui parentum suorum consilio nubere volens cum puella speciosa ac nobili, accepta a sacerdote nuptiali bealias Hungariæ nedictione, Missa completa, recordans quod die illa Horas de Domina non legisset, omnes de ecclesia egredi fecit, et sponsam domum mittens, juxta altare Horas de Domina legit. Quumque antiphonam istam, Pulchra es et decora, filia Jerusalem, diceret, subito ei apparuit Virgo Christifera inter angelos duos, dicens: Si ego tam pulchra et decora sum, quid est quod me dimittis, et sponsam aliam accipis? Nonne sum pulchrior illa? Vidisti tam pulchram? Qui respondit: O Domina mea, claritas tua omnem mundi pulchritudinem excellit, tu es super choros angelorum elevata. Quid ergo vis ut faciam? At illa respondit: Si carnalem sponsam amore mei dimiseris, me sponsam in cœlesti regno habebis; et si Conceptionis meæ festum annuatim sexto Idus Decembris solenniter celebraveris, ac celebrandum prædicaveris, mecum in regno Filii mei eris coronatus. Quibus dictis, beatissima Mater Christi disparuit. Clericus vero domum regredi renuens, extra patriam cœnobium ingressus est, et monachus factus; atque post breve tempus meritis Virginis præelectæ patriarcha Aquilegiæ effectus est, festumque Conceptionis ejusdem omni anno diligenter celebravit, et celebrandum ordinavit. Devote ergo hoc festum celebremus.
Footnotes
-
Rom. v, 12. ↩
-
Deut. x, 8-11. ↩
-
Deut. vii, 6, 8. ↩
-
Gen. vi, 1 et seq. ↩
-
Deut. x, 14, 15. ↩
-
Exod. xii. ↩
-
Ps. cxlvii, 20. ↩
-
Ps. xvi, 35. ↩
-
Ps. lxxvii, 3. ↩
-
Ps. xix et seq. ↩
-
Josue iii et seq. ↩
-
Josue xii et seq. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
Josue xiv, 14 et seq. ↩
-
Ibid. xiv et seq. ↩
-
Gen. xi, 30; ↩
-
Ezech. xviii, 20. ↩
-
Gen. xxv, 21. ↩
-
IV Reg. xix, 35. ↩
-
Gen. i, 1 et seq. ↩
-
Gen. xx, 9-11. ↩
-
Prov. xxxi, 27. ↩
-
IV Reg. xix, 20. ↩
-
Luc. xii, 48. ↩
Chapter 22 of 161