Skip to the text

Sermo 5

QUOD BENIGNISSIMA VIRGO MARIA SUIS AMATORIBUS SPONSA SIT TUTISSIMA; QUODQUE OMNI EVITATA IMMUNDITIA, SPONSÆ TANTÆ CASTITATEM ET HUMILITATEM UNUMQUEMQUE DECEAT RELIGIOSUM IMITARI.

QUÆSIVI sponsam eam mihi assumere. Sap. VIII, 2.

Verba hæc de Sapientia ad litteram scripta, de sapientissima atque mundissima Virgine Dei matre convenienter accipiuntur. Sed quis audeat aut præsumat regis ac domini sui sponsam, vivente suo rege ac domino, sibimet desponsare? Et tamen in historia solennitatis præsentis refert Anselmus, quemadmodum benignissima Virgo dixerit clerico:1 Si propter me carnalem sponsam dimiseris, me in cœlis sponsam habebis.

Itaque inter spirituale et carnale connubium ista est distinctio, quod in spirituali connubio unus et idem sponsus plures habere potest et habet sponsas ac conjuges; similiter una et eadem sponsa plures habere potest et habet sponsos. Christus namque triplicem dicitur sponsam habere, utpote: universalem, quæ est Ecclesia ipsa catholica; particularem, quæ est anima virtuosa, seu quæcumque particularis Ecclesia; et singularem, quæ est Virgo dignissima. Tot autem sunt Christi particulares sponsæ, quot particulares Ecclesiæ devotæque animæ. Denique dominus Papa vocatur universalis Ecclesiæ sponsus; episcopi quoque particularium suarum sunt sponsi Ecclesiarum. Conformiter æterna Sapientia, omnium eam sincere amantium sponsa asseritur. In connubio demum carnali, una unius est, et unus unius: carnalia etenim instar spiritualium bonorum communicari non queunt.

Sed explanandum nunc est, qualiter Virgo piissima devotorum amatorum suorum sit sponsa. Itaque, sicut carnalis connubii causa est consensus per verba de præsenti expressus, sic spiritualis matrimonii seu desponsationis causa est unio caritativa cum jugis adhæsionis proposito: quia qui Deo aut divinis per caritatem conjungitur, ei perpetuo adhærere intendit; et hoc ejus propositum, est tanquam mentale verbum. Quicumque autem Deo caritate unitur, omnibus ad Deum spectantibus, hoc est in triumphanti ac militanti Ecclesia consistentibus, eadem caritate conjungitur. Dum ergo devotus Virginis gloriosæ amator ei amorose afficitur ac semper cohærere proponit, ei quodammodo desponsatur, ut sint duo in spiritu uno, sicut in carnali connubio sunt duo in carne una. Præterea, sicut carnalis matrimonii tria sunt bona, videlicet fides, proles et sacramentum; sic proportionabiliter in spiritualibus nuptiis triplex est bonum, utpote: fides, quæ est fidelitas inter sponsum et sponsam; fidelitas (inquam) vitandi omnem carnalem et fœdum amorem, omnem concupiscentiam vitiosam, et quidquid spirituali amori puræque unioni contrarium est, omnem scilicet culpam mortalem. Secundum bonum est proles, hoc est, germen virtutis, actio caritatis, fecundatio spiritualis, et omne meritorium opus: quæ omnia ex spirituali unione caritatis procedunt ac generantur, utpote ex mutua sponsi ac sponsæ dilectione interna. Tertium est, sacramentum seu sacrum signum. Nam unio ista caritativa per gratiam in hac via, signum est futuræ unionis plenæ dilectionis in gloria.

Desponset sibi igitur quilibet nostrum Virginem benedictam, per ferventem ad eam affectionem ac inseparabilis adhæsionis propositum; et ipsam dignissimam ac dignantissimam sponsam brachiis caritatis spiritualiter ac sincerissime amplexemur, ac nostris præcordiis intime imprimamus ac constringamus; ejus flagremus amore, servemus ei fidelitatem, quatenus ejus intuitu et amore, omnem vitiosum et adulterinum detestemur affectum, omne abhorreamus peccatum, spiritualis connubii destructivum. Nulla in corde nostro resideat aut perduret cogitatio prava, ne illud Jeremiæ quarto Dominus nobis dicat:23 Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?4 Qui et per Michæam pravis cordibus comminatur: Væ qui cogitatis inutile; et apud Isaiam hortatur: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.56 Imo de conceptione cogitationum illicitarum intra nos assidue pœniteamus, juxta illud Psalmistæ: Quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.7 Hinc per Zachariam præcipit Deus: Malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Nullus ergo alium curiose observet, quum scriptum sit: Qui observator est malorum, opprimitur ab eis. Et rursus ait Scriptura: Stultitia hominis, auscultare per ostium.8 Quo verbo reprehenduntur qui callide aut secrete advertunt quid alii inter se conferant.

Nullus quoque injuriam sibi illatam recogitet, aut ulcisci proponat, quum in Levitico præceperit Deus:9 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Quod quum Judæis quoque præceptum sit, et cunctis injungatur fidelibus: quanto magis nobis religiosis observandum est istud? Et væ multis qui non implent hoc ipsum, imo modicissimam sibi illatam injuriam in verbo aut signo, imprimunt cordi, scribunt in chartula et reponunt, quatenus suo tempore accusent hinc fratrem. Mirum, et utique valde mirum ac deplangendum, quod non audimus, non advertimus, non horremus cœleste illud tonitruum quo tonat Judex supernus voce magnitudinis suæ: Quum stabitis (inquiens) ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem; quod si non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.10 O quanta est surditas interioris auditus, quam grandis duritia cordis ejus quem non alterant et emendant, si oppositum egit, hæc verba! Cogitemus ergo semper utilia, sancta, salubria et divina.11 Benedicamus Dominum in omni tempore; semper laus ejus in corde nostro. Sic igitur sponsæ cœlesti, virgini benedictæ Mariæ Christiferæ, mundum semper servemus nostri habitaculum intellectus.

Insuper superiorem animæ appetitum, utpote voluntatem, ab omni illicito purgemus affectu, ut prorsus nil diligamus, nil cupiamus, nisi vel summum et incommutabile bonum, vel alia propter illud, in quantum videlicet ad illud obtinendum nobis necessaria aut expedientia sunt. Nulla voluntati insit malitia, sed benevolentia, pietas, caritas, justitia, zelus sanctus ac dulcedo regnent et abundent in ea. Inferiorem quoque appetitum, videlicet sensitivum, rationi habeamus subjectum, ut passionibus dominemur: non ira, indignatione, impatientia, concupiscentia, torpore, tristitia, voluptate vincamur, sed imperemus his omnibus, dicamusque huic cogitationi, affectioni et passioni, Vade, et vadat; et alteri, Veni, et veniat;12 et servo nostro, scilicet corpori, Fac hoc, et faciat. Sicque sit anima nostra in manibus nostris semper, dum actibus virium ejus ad libitum imperamus;13 et corpora nostra exhibeamus hostiam sanctam, viventem, Deo placentem, atque per hæc sit rationabile obsequium nostrum.14

Præterea ex spirituali nostro cum gloriosissima cœli Regina connubio fecundemur et prolificemus, hoc est, ex intima dilectione ad eam, procedamus in omnem actum ei placentem: qui etenim aliquem diligit, libenter agit quod illi placet. Ideo si cœlestem hanc sponsam diligimus, ejus intuitu et amore faciamus quæ ei sunt placita.

Porro, quamvis ipsa universis fuerit plena virtutibus, specialiter tamen commendantur ac splendent in ea tres virtutes, quæ sunt castitas, humilitas et caritas: per quas etiam præcipue aptabatur ad hoc ut fieret Genitrix Dei. Castitas namque disposuit et aptavit eam ad hoc inchoative, humilitas inductive, caritas consummative; castitas de longinquo, humilitas de propinquo, caritas de proximo: magis etenim placuit Deo ex humilitate quam castitate.

Hinc in his tribus virtutibus nos ad summæ Virginis honorem exercere debemus potissimum. Nam et ad castitatem ex voto solenni adstringimur: propter quod sensualitatis edomationi nos invigilare oportet, et omnem carnis tentationem, concupiscentiam, stimulum mox arcere, exstinguere, eradicare, periculosas familiaritates, indecentes contactus, et quidquid sensualitatem actuat seu inflammat, vitare. Quod si manus nostra aut pes nos scandalizat, id est aliquis tam dilectus ut manus aut pes, mox eum abscindere, et occasiones peccandi debemus abjicere.15 Sic ergo, ut purissimæ Virgini complaceamus, omni carnalitati, fœditati, impuritati renuntiemus, atque quotidie magis ac magis mundi, casti ac spirituales esse condigne nitamur: similitudo namque est causa amoris ac ratio complacendi.

In humilitate quoque indesinenter crescere enitamur, et quantum in nobis est, ab omnibus despici, derideri, affligi optemus. Humilitatis obsequia ejusque exercitia amplectamur et exsequamur; honore invicem præveniamus;16 et quanto quis major videtur, tanto plus humiliet se in cunctis.17 Consideremus quid desit nobis, quantum a patribus nostris deficiamus; et si quid boni in nobis est, inde nequaquam intumescat infelix cor nostrum, sed Deo, omnis boni datori ditissimo, illud cum omni gratiarum actione et humilitate attribuamus, pensantes illud Apostoli:18 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

Postremo, in caritate, omnium matre ac fine virtutum, specialissime ac indefesse perfici satagamus; quidquid divinæ ac fraternæ dilectionis inflammativum est, consideremus, apprehendamus ac prosequamur. Ex effectibus et beneficiis Dei, ad ejus admirationem, honorificentiam ac timorem assidue accendamur, in universis et singulis sapientiam, omnipotentiam bonitatemque Creatoris inspicientes: quia ut Salomon loquitur, Omnia fecit Deus ut timeatur.19 Circa proximos autem et confratres habeamus nos maxime caritative corde, signo, obsequio, opere, facientes ipsis quod ab ipsis nobis fieri cupimus;2021 et quod nobis fieri ab ipsis odimus, eis nunquam faciamus; sicque suavissimæ Virginis cultores et sponsi esse ac permanere conemur. Ad laudem et gloriam superincomprehensibilis Trinitatis.

Footnotes

  1. Cf. p. 54 A'. ↩

  2. Prov. XI, 27. ↩

  3. Zach. VII, 10. ↩

  4. Jer. IV, 14. ↩

  5. Is. I, 16. ↩

  6. Mich. II, 1. ↩

  7. Ps. IV, 5. ↩

  8. Eccli. XXI, 27. ↩

  9. Lev. XIX, 18. ↩

  10. Marc. XI, 25, 26. ↩

  11. Ps. XXXIII, 2. ↩

  12. Matth. VIII, 9. ↩

  13. Ps. CXVIII, 109. ↩

  14. Rom. XII, 1. ↩

  15. Matth. xviii, 8. ↩

  16. Rom. xii, 10. ↩

  17. Eccl. iii, 20. ↩

  18. I Cor. iv, 7. ↩

  19. Eccle. iii, 14. ↩

  20. Tob. iv, 16. ↩

  21. Matth. vii, 12; ↩

Chapter 25 of 161