Skip to the text

Enarratio in evangelium

LIBER GENERATIONIS JESU CHRISTI, ETC. Matth. I, 1-16.

BEATUS evangelista Matthæus, in evangelio hodierno, docet Christum Dei Filium esse veraciter incarnatum, et ex semine David progenitum : et quia ex virgine Maria immediate id factum est, idcirco in ejus solennitate legitur evangelium istud, quando aliud evangelium aptius non occurrit. Ait ergo Evangelista :

Liber generationis Jesu Christi, id est, liber hic evangelicus a Matthæo descriptus, a Christi generatione intitulatur. Consueverunt namque Hebræi libros a se editos denominare ab eo de quo in principio libri tractatur : quemadmodum primus Moysis liber dicitur Genesis, quia de mundi creatione sumit initium. Itaque iste est « liber generationis Jesu Christi », id est, humanam ac temporalem ejus generationem describens, de cujus deitate et divina atque æterna generatione plenius scripsit Joannes. Filii David, filii Abraham, id est, qui Christus secundum suam humanitatem est filius David regis et Abrahæ patriarchæ, quia ex eorum semine natus est, non tamen immediate ex eis, sed ex Virgine matre.1 Si quæratur, cur Evangelista Christum nominavit specialiter filium horum duorum, respondet Hieronymus quia ad hos duos tantum de Christo facta est divina promissio. Ad David etenim dictum est : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.2 Ad Abraham vero : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Sed obviare videtur, quod hæc eadem promissio legitur Isaac facta, et postea in eodem libro etiam filio ejus Jacob. Præterea, Jacob patriarcha manifeste legitur prædixisse filio suo Judæ, quod de ejus semine nasciturus fuerat Christus :345 Non auferetur (inquiens) sceptrum de Juda. Arbitror ergo idcirco Christum potissime dictum filium David et Abrahæ, quoniam hi duo in multis præ ceteris eminentes fuerunt, et principales valdeque sancti :6 nam David eximius fuit propheta et rex, et Abraham maximus patriarcha.

Abraham genuit Isaac supernaturaliter, de principali et prima conjuge sua Sara, quando nonagenaria fuit, ita quod tunc duplex habuit fecunditatis impedimentum :7 siquidem naturaliter sterilis fuit, et tunc ratione senii fuit ad prolificationem inepta, sed virtute divina fecunda effecta est. Isaac autem genuit Jacob, qui fuit vir simplex atque in tabernaculis habitans :8 qui angelos sanctos frequenter vidit, interdum in visione nocturna, interdum in plena vigilia, et ab angelo sancto nominatus est Israel : quæ omnia patent in Genesi. Porro quam præclarissimus propheta exstiterit, quamque sanctissimum vitæ habuerit finem, liber Geneseos satis probat.9 Jacob autem genuit Judam et fratres ejus, undecim Patriarchas. Et quamvis Judas fuit quartus filius Jacob (nam ante eum nati sunt Ruben, Simeon, Levi), hic tamen præponitur et nominatim exprimitur, quia de ejus semine prodiit Christus.10 Unde et Deus in veteri Testamento, in multis honoravit tribum Juda : quia et reges ex Juda sunt orti, et cultus Dei magis permansit in regno Judæ quam in regno tribuum decem. Judas quoque inter fratres suos fuit fortissimus, ut primo Paralipomenon habetur;11 sed et quam prudens ac eloquens fuerit, patet in Genesi. Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar nuru sua, cui quum Judas dare nollet suum filium in maritum, ut suscitaret semen fratribus suis maritis Thamar absque prole defunctis, illa prolem habere desiderans, mutato habitu, sedit in via qua noverat Judam venturum :12 qui æstimans esse scortum, concubuit cum ea, atque ad unum concubitum illa concepit geminos jam præfatos.

Phares autem genuit Esron; Esron autem genuit Aram; Aram autem genuit Aminadab; Aminadab autem genuit Naasson. Hic Phares cum patre suo Juda Ægyptum ingressus est, in qua genuit Esron; Esron quoque in Ægypto genuit Aram, et ille Aminadab. Sed et Aminadab in Ægypto genuit Naasson, quorum uterque egressus est Ægyptum cum Moyse. Dicunt quoque Hebræi, quod mari Rubro diviso, et Moyse illud ingresso, quum ceteræ tribus eum sequi metuerent, Aminadab cum tribu Juda, in qua principalior erat, primo secutus est Moysen : quo viso, aliæ tribus secutæ sunt. Atque per hoc dicunt tribum Juda promeruisse regnum et principatum. Potius tamen tenendum est, quod tribus hæc sine merito suo ad regnum electa est et promota propter reverentiam Christi, qui de ea incarnari et nasci elegit. Naasson autem genuit Salmon. Iste Naasson fuit princeps tribus Juda, sororque ejus Elisabeth fuit uxor Aaron sacerdotis.13 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Salmon iste cum Josue terram promissionis intravit. Rahab autem hæc est quæ nuntios Josue suscepit, abscondit, et per fenestram domus suæ dimisit : idcirco cum parentibus et propinquis suis ab occisione præservata est a filiis Israel. Relicta quoque gentilitate, cum suis ad Judaismum conversa fuit, virtuoseque vixit : unde ob suas virtutes a Salmon viro nobili et Hebræo in conjugem est assumpta.

Booz autem genuit Obed ex Ruth. Ista est Ruth Moabitis, cujus historia in libro ejus nomine intitulato descripta est : et quia ad Judaismum conversa fuit, et virtuose se habuit, non fuit illicitum eam a viro Judæo sumi uxorem. Booz quoque fuit vir pius, justus ac opulentus : qui cur Ruth pauperem sumpserit conjugem, patet in libro Ruth. Obed autem genuit Jesse, qui (ut primo Regum habetur) in diebus Saul fuit vir grandævus, et inter filios Israel magnus.14151617 Et fuit trinomius : nam dictus est Jesse, et Isai, et etiam Naas. Jesse autem genuit David regem, qui fuit junior inter octo filios Jesse :181920 fuitque David primus rex de tribu Juda. Porro sapientia, sanctitas, fortitudo, prosperitas, excellentia beatissimi David, primo et secundo Regum libris describuntur : imo et primo Paralipomenon multa inde adduntur, præsertim quam fervens fuerit in cultu divino.21 David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ, id est ex Bethsabee, quæ fuit uxor Uriæ Hethæi, viri justi.2223 Accepit autem eam David in conjugem antequam ex ea genuit Salomonem.24 Porro, sapientia et devotio Salomonis, et qualiter postmodum per mulieres depravatum est cor ejus, tertio Regum scribuntur.25 Reliquit quoque Salomon post se filium stultum, de quo subditur : Salomon autem genuit Roboam, propter cujus stultam responsionem decem tribus recesserunt ab ejus et posterorum suorum imperio.2627 Roboam autem genuit Abiam, qui magnam unam victoriam habuit contra Jeroboam, decem tribuum regem, ut secundo Paralipomenon scribitur.28 Abias autem genuit Asa; Asa autem genuit Josaphat. Isti duo reges, scilicet Asa et Josaphat, gloriosi fuerunt et inclyti, virtuosi et magni :29 quibus maximas victorias atque divitias Deus concessit, prout secundo Paralipomenon plene describitur. Josaphat autem genuit Joram, virum pravissimum, qui omnes fratres suos occidit, nec increpationibus Eliæ correctus fuit, et morte miserrima periit.30

Joram autem genuit Oziam. Quarto Regum habetur, quod Joram genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joas, de quo natus est Amasias, qui genuit Oziam (qui alio nomine vocatus est Azarias), sub quo beatissimus Isaias orsus est prophetare.313233 Tres ergo reges hoc loco omissi sunt, scilicet Ochozias, Joas et Amasias. Cujus ratio una est, secundum Hieronymum, Hilarium et Chrysostomum, quoniam Joram accepit filiam Jezabel, feminæ gentilis ac pessimæ, conjugem: ideo filii ejus de iniquo et maledicto semine nati, usque ad quartam generationem tolluntur, ne in sanctæ nativitatis ordine collocentur. Aliam rationem ponit Hieronymus. Nam Matthæi evangelistæ propositum fuit, tres quaterdenas generationum, id est ter quatuordecim generationes, in Christi genealogia disponere, et hoc, in diverso temporum statu, ita ut a David usque ad transmigrationem Babylonis esset una quaterdena. Quoniam ergo decem et septem generationes inter David et transmigrationem illam fuerunt, hi tres reges convenientius quam alii, ob causam præfatam, fuerant omittendi. Joram genuit immediate Ochoziam, mediate vero Oziam: qui Ozias quum sibi usurpasset officium sacerdotum thurificando in templo, lepra a Deo percussus est, et usque ad mortem mansit leprosus; quem constat justum fuisse, et de sua præsumptione pœnituisse, plagam quoque paternæ correctionis Dei patienter tulisse.

Ozias autem genuit Joathan, qui patre suo propter lepram habitante seorsum, rexit palatium.34 Et fuit vir justus:35 imo Hieronymus super Isaiam, asserit eum fuisse justissimum. Joathan autem genuit Achaz, cujus idololatria, perversitas, infortunia, quarto Regum et secundo Paralipomenon describuntur. Achaz autem genuit Ezechiam36, qui tantæ perfectionis et gloriæ fuit, ut quarto Regum de eo dicatur, quod nec ante eum, nec post eum in regibus illis aliquis ei similis fuerit.3738 Cujus sanctitas, magnificentia, et mirabilia quæ propter eum Deus peregit, quarto Regum habentur descripta.39 Ezechias autem genuit Manassen, cujus gravissima scelera quarto Regum et secundo Paralipomenon scripta sunt.40 Postmodum vero a rege Assyriorum captus, incarceratus et catenatus, egit pœnitentiam valde. Manasses autem genuit Amon, qui patris sui facinora sequens, pœnitentiam ejus sequi neglexit.

Amon autem genuit Josiam, virum sanctissimum, qui in pueritia sua, quum esset octo annorum, cœpit quærere Dominum:4142 sub quo Jeremias orsus est vaticinari.43 De cujus Josiæ laudibus scriptum est in Ecclesiastico: Memoria Josiæ in compositione odoris facta, opus pigmentarii;44 in omni ore quasi mel indulcabitur, et ut musica in convivio vini.

Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis, id est, imminente captivitate, perductione seu translatione Judæorum in Chaldæam, cujus Babylon fuit metropolis.45 Et post transmigrationem Babylonis, id est, Judæis in Babylonem transductis, Jechonias genuit Salathiel. Iste Jechonias, secundum Hieronymum, fuit filius Jechoniæ prioris, filii Josiæ; et ambo pravi fuerunt. Salathiel vero, secundum Chrysostomum, fuit vir virtuosus. Salathiel autem genuit Zorobabel, qui fuit vir sanctus, ut in Ecclesiastico et in Aggæo innuitur;4647 de quo etiam in apocryphis Esdræ multa narrantur. Zorobabel autem genuit Abiud. Primo Paralipomenon legitur Zorobabel genuisse Mosollam et alios quosdam, inter quos non ponitur Abiud. Ad quod respondetur, quod unus illorum alio nomine appellatus est Abiud, vel non omnes filii ejus ibi ponuntur.48 De reliquis generationibus quæ sequuntur, usque ad Joseph, nihil habetur in scriptura canonica veteris Testamenti. Aliqui tamen Judæi diligenter scripserunt genealogias patrum suorum, præsertim ex semine David, de quo Christum noverant nasciturum:4950 ideo sancti David posteritatem diligentius conscripserunt.51

Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Erat autem Joseph veraciter vir Mariæ, quoniam inter eos matrimonium verum fuit, quamvis non fuerit per carnalem copulam consummatum. Natus itaque est Jesus secundum suam humanitatem ex Maria, quia ex purissimis ejus sanguinibus corpus ejus operatione Spiritus Sancti formatum est: qui Jesus vocatur et est Christus, id est Deus et homo in una persona duplicique natura.

Textum evangelii hujus super Matthæum multo diffusius pleniusque exposui, et dubitationes ipsum concernentes dissolvi.

Footnotes

  1. Luc. I, 26 et seq. ↩

  2. Ps. cxxxI, 11. ↩

  3. Ps. xxvIII, 14. ↩

  4. Ps. xxVI, 4. ↩

  5. Gen. xxII, 18. ↩

  6. Gen. xLIX, 10. ↩

  7. Gen. xvII, 17. ↩

  8. Gen. xxv, 27; xxvIII, 12; xxxI, 11; xxxII, 24, 28. ↩

  9. Gen. xLVIII, xLIX. ↩

  10. Gen. xxIX, xxx. ↩

  11. 1 Par. v, 2. ↩

  12. Gen. xxxvIII, 11-30. ↩

  13. Exod. VI, 23. Josue II, 1 et seq. ↩

  14. Gen. II, 3. ↩

  15. Exod. VI, 25. ↩

  16. Ruth IV. ↩

  17. I Reg. XVII, 12. ↩

  18. Is. XI, 1; Ruth IV, 17, 22; ↩

  19. II Reg. XVII, 25. ↩

  20. I Reg. XVII, 10-13. ↩

  21. I Par. XIII et seq. ↩

  22. II Reg. XI, 3. ↩

  23. II Reg. XII, 24. ↩

  24. III Reg. XIII, XI. ↩

  25. Eccl. XLVII, 27. ↩

  26. III Reg. XII, 13 et seq. ↩

  27. III Reg. XIV, 21. ↩

  28. II Par. XIII. ↩

  29. II Par. XIV-XX. ↩

  30. II Par. XXI. ↩

  31. Is. XII, 21. ↩

  32. Is. XI, 2. ↩

  33. IV Reg. VIII, 24. ↩

  34. IV Reg. xv, 5. ↩

  35. II Par. xxvi, 16-21. ↩

  36. Is. I, 1. ↩

  37. IV Reg. XVI; ↩

  38. II Par. XXVIII. ↩

  39. IV Reg. XVIII, 5. ↩

  40. IV Reg. XVIII-XX. ↩

  41. II Par. XXXIV, 3. ↩

  42. II Par. XXXIII, 11-13. ↩

  43. Jer. I, 2. ↩

  44. Eccli. XLIX, 1, 2. ↩

  45. IV Reg. XXIII, 30 et seq. ↩

  46. Agg. II, 24. ↩

  47. Eccli. XLIX, 13; ↩

  48. III Esdr. IV, V. I Par. III, 19, 20. ↩

  49. II Par. XXI; ↩

  50. II Par. XXXIII. ↩

  51. Ibid. 22, 23. ↩

Chapter 21 of 161