Skip to the text

Sermo 1

DE IMMENSA DEI ERGA SUOS MISERICORDIA, ET CONTRA MALOS JUSTITIA INFINITA.

BEATUS quem elegisti et assumpsisti, Domine. Ps. LXIV, 5.

Ad hoc Dominus universorum, Deus omnipotens, justus, pius et sapiens, universa constituit, ut sua in eis perfectio reluceret. Porro inter perfectiones Dei, misericordia et justitia magnum et altum obtinent locum: ideo Deus (cujus sapientiæ non est numerus) voluit misericordiam atque justitiam suam in intellectualibus ac rationalibus creaturis manifestari.1 Quos ergo præordinavit ad hoc ut finaliter salvi fiant, ii vocantur electi et prædestinati; quos autem perituros prævidit, præsciti reprobique dicuntur: et illos vocat Apostolus vasa misericordiæ, istos nominat vasa iræ.2 Hoc in spiritu sanctus Propheta intelligens, locutus est Deo: « Beatus quem elegisti et assumpsisti ». Vere beatus est, quem Deus ab æterno elegit, et tempore sibi placente assumpsit, id est, per caritatem et gratiam sibi in vita præsenti conjunxit, deinde in cœlesti regno per gloriam beatificæ visionis sibi adstrinxit, aut ita unire decrevit.

Denique, de materia ista prædestinationis divinæ et præscientiæ ac reprobationis æternæ, non est coram populo multum loquendum, neque incaute aut abundantius prædicandum, quoniam vulgus non est tam altæ materiæ capax, et facile ex tali sermocinatione occasionem sumit erroris vel indecentis confabulationis. Verumtamen, quia Apostolus in præsentis festi epistola evidenter de ista scribit materia, aliquid inde tangam superficialiter et succinctim, quatenus Christiani advertant quantum Deo habeant regratiari de hoc quod præ ceteris mundi gentibus, ad fidem salutarem gratiamque Baptismi vocati sunt. Propter quod ait Hieronymus : Nihil felicius Christiano, cui regna promittuntur cœlorum. Non quod omnes Christiani salvantur, sed quia nullus homo nisi Christianus, salvatur tempore evangelicæ legis, quum Christus testetur : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.3 Et rursus ibidem asseritur : Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.4

Primo ergo videndum est hic, quid sit prædestinatio. Et ad hoc Augustinus respondet, quod prædestinatio est præordinatio rationalium et intellectualium creaturarum quarumdam ad æternam beatitudinem certitudinaliter obtinendam. Et rursus : Prædestinatio, inquit, est præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Quum enim ad supernaturalem felicitatem Deus creaverit hominem, ad quam nemo naturalibus potest pertingere viribus, sed per sola supernaturalia auxilia gratiæ Dei; hinc ii quibus Deus largitur gratiosa media pertingendi ad felicitatem æternam, dicuntur electi. Et quoniam Deus nil casualiter agit aut improvise, sed omnia sapientialiter ac providentialiter operatur : ideo isti quibus ab æterno decrevit præstare dona et virtutes certive ac finaliter veram adipiscendi salutem, vocantur electi et prædestinati et vasa misericordiæ, quia ex sola caritate, liberalitate et misericordia sua Deus hoc facit; ceteri autem vocantur præsciti et reprobi vasaque iræ, quoniam propter eorum demerita juste relinquuntur a Deo.

Nunc ergo pensemus profundius, quam beati sint electi et prædestinati, quam item miseri sint præsciti ac reprobi. Quum enim totum tempus vitæ præsentis sit tanquam momentum et indivisibile nunc, respectu futuræ æternitatis in vita sequenti, omnisque tribulatio hujus vitæ sit tanquam nihil, comparatione futuræ felicitatis et gloriæ; constat quod electi, quantumcumque duras ac diuturnas tribulationes habeant in hoc mundo, nihilo minus valde beati censendi sunt, eo quod ad æternam et ineffabilem illam beatitudinem certissime sint venturi. Ideo ait Salvator : Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me;5 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Imo quo graviora hic patiuntur, eo feliciores sunt, dummodo veram in Deo patientiam servent. Simili modo reprobi et præsciti, quantumcumque temporaliter prosperentur, delicientur ac honorentur, prorsus miseri sunt : et tanto infeliciores, quanto nunc abundantius atque diutius in propriis desideriis prosperari ac ambulare sinuntur, quum delectatio ac duratio vitæ istius, nullius momenti sint comparatione gaudii et perpetuitatis futuræ felicitatis. Unde de talibus scriptum est : Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis; semen eorum permanet coram eis, et non est super eos virga Dei; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.6

Denique, quum unusquisque homo in sæculo isto incertus sit an prædestinatus sit, an certe præscitus;7 restat ut universi et singuli semper timorati, custoditi, solliciti simus coram Judice summo, et periculi nostri immensitatem jugiter vereamur. Præsertim quum in laqueorum medio ambulemus, quos pauci evadunt : ita quod non solum multo major pars hominum, sed et multo major Christianorum, in æternum damnantur. O quanta est excæcatio hominum, quanta insipientia mortalium, quanta perversitas iniquorum, qui tam intimorate vitioseque vivunt, quasi a Deo judicandi non essent, et quasi non esset vita post vitam præsentem! Idcirco de eis beatissimus Moyses dixit : Gens absque consilio est et sine prudentia; utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent.8 Et sanctus David : Filii (inquit) hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?9 Hinc etiam Salomon loquitur :10 Usquequo stulti ea quæ sibi nociva sunt cupient ? Siquidem stulti sunt omnes Deo non adhærentes nec obedientes : quoniam bona carnalia et caduca præferunt bonis spiritualibus et supernis, imo summo, incommutabili et interminabili bono, quod est Deus sublimis et benedictus, cujus comparatione totus mundus est velut pulvis exiguus;11 prosperitatem quoque vitæ præsentis brevem, incertam ac modicam prædiligunt ac præponunt beatitudini regni cœlestis inæstimabili et æternæ. Nonne vanissimi atque stultissimi sunt ii omnes ? Et tamen tam multi sunt, ut de eis illud Ecclesiastæ dicatur :12 Stultorum infinitus est numerus.

Præterea, quum inter prædestinatos et præscitos nihil ita distinguat in sæculo isto ut caritas Dei et amor sui, quia per caritatem Dei efficitur homo membrum Christi et civis Jerusalem, et per amorem sui (qui est amor improbus ac privatus, quo homo diligit se in se, et propria delectamenta ac commoda quærit contra divina præcepta) efficitur servus ac membrum diaboli, civisque Babylonis : hinc ad veram et spiritualem dilectionem Dei ac proximorum semper nos demus, in ea permaneamus, crescamus, et consummemur; omnem vero inordinatum, carnalem et fœdum abjiciamus de cordibus nostris amorem. Amicos in Deo et inimicos propter Deum amemus; Dei honorem et gloriam fervide desideremus, ei uniri, placere æternaliterque vacare super omnia appetamus, et quidquid a Dei amore impedit aut avertit, despiciamus. Nam ut ait Apostolus, Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.13

Insuper, quum præinducta ita se habeant, attendamus quam vere et excellenter beatus fuit et est sanctus apostolus Thomas : quia non solum quoad propriam personam eminenter electus fuit et prædestinatus, sed etiam tam copiosissimum et innumerabilem populum infidelem convertit ad Christum, et sua prædicatione, virtutibus atque miraculis, ad æternam perduxit salutem. Nam (ut testatur Isidorus) gloriosissimus iste Apostolus Evangelium prædicavit Parthis et Medis ac Persis, Hyrcanis quoque et Brachmanis; et orientalem ingrediens plagam, remotioraque gentium penetrans loca, usque ad Indiam superiorem devenit, atque ibidem, sicut alibi, plurimos convertit. Ideo fructuosissima arbor fuit, et dicere potuit cum Propheta : Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei.14

Præterea admonemur in præsenti epistola, considerare quam indicibilis sit caritas, munificentia et misericordia Dei in suis electis, quia per supernaturalia gratiarum suarum charismata facit eos Filio suo naturali conformes :15 per caritatem namque et ceteras virtutes infusas, fiunt amici et adoptivi filii Dei, qui et paternaliter eos tuetur. Non ergo pusillanimes simus aut formidolosi, quoniam si Deum veraciter quærimus, si eum diligimus, si ei placere conamur, et ei pro posse in omnibus obedimus, ipse adjutor atque protector est noster. Ideo ipso juvante hostibus prævalemus, dicente Apostolo :16 Si Deus pro nobis, quis contra nos ?

Amplius, sicut hic docet Apostolus, hoc inter beneficia Dei præcipuum est, quod Deus Pater omnipotens proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.17 In quo primo apparet inæstimabilis caritas Dei ad nos, juxta illud B. Joannis : In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.18 Secundo in hoc apparet misericordia Dei Patris, quia in tantum condoluit nobis per vitia vulneratis, atque æternæ damnationis periculis expositis, quod unigenitum Filium suum misit nobis in medicum animarum, qui animarum nostrarum languoribus mederetur, et vitia nostra curavit, ab infernali quoque interitu liberavit, et ad veram perduxit salutem. Hinc ait Propheta : Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;19 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Tertio in hoc apparet summa justitia Dei, qua Deus maluit Filium suum dilectissimum tam amarissimam mortem pati, quam peccata manere inulta. Imo, ut Isaias dicit, Deus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.20 Quarto apparet in isto incomprehensibilis liberalitas Dei, quia tam magnum bonum, videlicet unicum Filium suum, præstitit nobis: quem etiam quotidie in Sacramento nobis largitur. Ex quo constat quod bona majora dare paratus sit, tanquam benignissimus atque ditissimus pater, si tamen fiducialiter, humiliter ac perseveranter oraverimus eum.

Nunc ergo indesinenter consideremus beneficia Dei, caritatem, liberalitatem et misericordiam ejus super nos: sicque in ejus roboremur amore, ut ab ipso nihil nos queat avertere; imo, ejus intuitu et amore, mortificemus salubriter nosmetipsos. Nam ut ait Apostolus, Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.21 Non ambulemus in desideriis vanis ac pravis, sed in continuo Dei timore, in arcta via salutis, in caritate, sobrietate, humilitate, ceterisque virtutibus; sic fructuosi ac gloriosi Thomæ, imo et Christi, sectemur vestigia: quoniam qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.22 Hoc est quod ad Corinthios dicit Apostolus: Semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes, ut vita Christi manifestetur in carne nostra mortali.23 Unde in eadem ait epistola: Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est.24

Hoc modo beatissimus Thomas apostolus mortificavit se ipsum; et Christo, non sibimet, vixit, sed innumerabiles pro Deo persecutiones patientissime tulit, infatigabiliter laboravit, ignotas et remotissimas ingrediendo provincias, in quibus varias ac pessimas invenit abusiones, quas exstirpavit ab eis: quarum una hæc fuit, quod marito alicujus mulieris defuncto, uxor ejus bene vestita, ornata, viva sepeliebatur cum eo. Unde in Itinerario S. Clementis narratur, quemadmodum S. Thomas exsistens in India, misit principi Apostolorum, sacratissimo Petro, epistolam de hoc ipso.

Footnotes

  1. Ps. cXLvi, 5. ↩

  2. Rom. ix, 22, 23. ↩

  3. Joann. III, 5. ↩

  4. Ibid. 18. ↩

  5. Matth. v, 11, 12. ↩

  6. Job xxi, 7-9, 13. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. Deut. xxxii, 28, 29. ↩

  9. Ps. iv, 3. ↩

  10. Prov. i, 22. ↩

  11. Is. xl, 15. ↩

  12. Eccle. i, 15. ↩

  13. Rom. viii, 28. ↩

  14. Ps. li, 10. ↩

  15. Rom. viii, 29. ↩

  16. Ibid. 31. ↩

  17. Ibid. 32. ↩

  18. 1 Joann. iv, 9. ↩

  19. Ps. cii, 2-4. ↩

  20. Is. liii, 6. ↩

  21. Galat. v, 24. ↩

  22. I Joann. II, 6. ↩

  23. II Cor. IV, 10, 11. ↩

  24. II Cor. V, 15. ↩

Chapter 30 of 161