Skip to the text

Sermo 2

DE CARITATE S. THOMÆ AD CHRISTUM, PROMPTAQUE EJUS RESIGNATIONE AD MORTEM; DE FRATERNA CARITATE, ET QUOD NEMINI QUIDQUAM NEGARE DEBEMUS QUOD IMPENDERE POSSIMUS.

DIXIT Thomas ad condiscipulos : Eamus et nos, et moriamur cum illo. Joann. XI, 16.

Quemadmodum evangelista refert Joannes, quando Lazarus, frater Mariæ Magdalenæ ac Marthæ, graviter ægrotabat, miserunt sorores ejus ad Jesum, dicentes :12 Domine, ecce quem amas infirmatur. Quumque Dominus Jesus vellet ire ad Bethaniam, in qua habitaverunt Maria et Martha, et Apostoli trepidarent, dicentes, Domine, jam quærebant te Judæi lapidare, et tu iterum vadis illuc?3 beatus apostolus Thomas eos exhortans ac roborans :4 « Eamus », inquit, « et nos, et moriamur cum illo ». In quibus verbis ostendit caritatem suam ad Christum magistrum ac Dominum nostrum, bonum quoque propositum suum ad moriendum simul cum Christo et pro eo. Et quamvis sanctus ille Apostolus, instante Christi passione, dum ipse ab impiis caperetur, a proposito fortitudinis suæ ceciderit, quia cum coapostolis fugit;5 tamen post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem constantissimus mansit, atque fortissimus fuit usque ad mortem. Nam Christo præcipiente, perrexit ad Indos, quum tamen ad nullam gentem tam invite ivisset sicut ad illos, quantum in se erat. Nihilo minus Domino id jubente, promptissime ivit ad eos. Quum etenim S. Thomas apud Cæsaream esset, apparuit ei Christus, dicens : Rex Indiæ misit præpositum ad quærendum hominem arte architectonica eruditum. Veni ergo, et mittam te ad illum. Cui Thomas : Domine, quovis mitte me, præterquam ad Indos. Dixitque ei Dominus : Vade securus, et ero tecum; quumque Indos converteris, ad me cum palma martyrii venies. Cui Thomas : Dominus meus es tu, et ego servus tuus; fiat voluntas tua.

Ecce in his hujus thematis verbis multa nobis proponuntur virtutum opera imitanda. Primo, ut sicut B. Thomas coapostolos hortabatur ad eundum cum Christo atque ad moriendum cum ipso, ita et quilibet nostrum, quantum potest et obligatur, proximos suos hortetur ad bona agenda, ad exercitia virtuosa, ad fervidum Dei obsequium. Quod quamvis ad superiores et prædicatores ac patres potissimum spectet, quilibet tamen Christifidelis ad hoc ipsum aliquo modo adstringitur, tam ex caritate Dei, quam ex dilectione proximi. Si enim Deum super omnia vere diligimus, restat ut eum ab omnibus honorari optemus. Idcirco proximos nostros ad Dei venerationem ac servitutem pro posse debemus inducere. Hinc in sua Apocalypsi ait Joannes : Qui audit, dicat, Veni :6 id est, qui percipit et cognoscit aliquid esse virtuose agendum, proximos suos invitet ut ambulent secum in via virtutum. Unde ad Hebræos dicitur :7 Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Porro videmus in sæculo isto, quod servi magnorum prælatorum ac principum graviter indignantur, si quis inferior prælatis principibusque eorum reverentiam debitam non impendat. Unde et impiissimus ille Malchus Domino Jesu Christo alapam dare præsumpsit, eo quod (ut sibi apparuit) Christus non satis reverenter respondit pontifici.8 Qui igitur proximos ad divinæ honorificentiam majestatis inducere non conatur orando, hortando, docendo, corripiendo, exemplariter conversando, aut aliquo modo sibi possibili ac decenti, neque de inhonoratione Altissimi, creatoris sui, cordialiter contristatur, a Dei amore se vacuum esse testatur. Ideo ait Propheta ad Dominum: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei;9 itemque, Docebo (inquit) iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.10

Secundo, ad istam exhortationem proximis impendendam adstringimur ex caritate fraterna, qua omnes homines sicut nos ipsos spiritualiter amare tenemur. Si etenim proximos nostros tanquam nos ipsos sincere diligimus, certum est quod ea sine quibus salutem consequi nequeunt, persuadebimus eis, hortando eos ad bona agenda, et ad vitia relinquenda. Hinc quippe ad fraternam correptionem omnes tenemur. Videmus quod homines ad eumdem locum proficiscentes, hortantur se invicem ad eundum; similiter, qui contra eosdem adversarios præliantur, cohortantur se mutuo ad pugnandum. Quum ergo omnes Christiani sint conviatores et commilitones, ad eamdem cœlestem patriam gradientes, et contra malignorum spirituum vitiorumque aciem bellum juge habentes, debent se invicem ad gradiendum per arctam viam salutis atque ad resistendum peccatis hortari, sicque sibi invicem ad salutem cooperari. Hinc ad Galatas dicit Apostolus: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.11 Et ad Colossenses ait: Super omnia caritatem habete, docentes et commonentes vosmetipsos.12 Væ itaque eis qui verbo aut exemplo alios trahunt ad culpam et perditionem, aut male agentibus blandiuntur, arrident, consentiunt: quia per hoc participes fiunt illorum in vitiis.

Præterea, hoc modo sanctus apostolus Thomas ferventissimus fuit exhortator hominum ad virtutes. Quum enim a rege Indiæ copiosam accepisset pecuniam pro palatio fabricando, et rex per biennium esset absens, S. Thomas toto biennio prædicationi fuit intentus, plurimosque convertit, pecuniam quoque dedit pauperibus. Imo dum adhuc esset in via ad Indiæ regem, atque in urbe quadam nuptiis interesset quas rex quidam suæ filiæ fecit, ipse Apostolus ad regis petitionem sponso ac sponsæ benedixit. Quibus paulo post Christus in somno apparuit, et Apostolum januis clausis introduxit ad illos. Dum ergo Apostolus sponsum ac sponsam ad virginitatem servandam cohortaretur, apparuerunt eisdem angeli duo, dicentes: Nos sumus angeli vobis ad custodiam deputati. Qui si Apostoli monita servaveritis bene, offeremus Deo omnia desideria vestra. Sicque sponsus et sponsa sunt conversi ac baptizati a Thoma apostolo, in virginitate manentes. Et sponsus ipse, nomine Dionysius, civitati in qua ista contigerant est episcopus ordinatus; sponsa vero sacro velamine consecrata, post longum tempus martyrium est perpessa.

Secundo, in themate præassumpto docemur ut eamus cum Christo, ipsum sequendo, et hoc dupliciter. Primo, indigentibus pro posse subveniendo, quemadmodum Christus a Maria et Martha rogatus, ivit ad eas ad suscitandum fratrem earum defunctum.13 Secundo personaliter, exemplo Christi virtuose vivendo. — Debemus igitur proximis nostris caritative succurrere obsequiosique esse, quum dicat Apostolus: Per caritatem servite invicem. Nam et naturalis lex exigit ut unusquisque faciat proximo prout sibi fieri vult ab illo.1415 Quod quam expediens sit, Salomon pandit, dicendo: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.16 Hinc loquitur et Christus: Omni petenti te, tribue.17 Si ergo proximus quærat a nobis auxilium, consilium, obsequium, quidquid rationabiliter petit, caritative et pie impertiendum est ei : caritas namque non quærit quæ sua sunt tantum, sed aliis pro posse adsistit. Hoc modo proximis suis succurrunt, qui ad opera misericordiæ corporalia ac spiritualia proni sunt : de quibus ait Salvator, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Unicuique equidem subveniendum est in his in quibus amplius indiget : ita ut qui tristis est, consoletur; qui infirmus, visitetur; qui læsus, curetur. Unde ad Thessalonicenses dicit Apostolus :18 Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Porro ad istud insinuandum, Dominus noster Jesus Christus in Cœna novissima pedes Apostolorum lavare dignatus est. Quo facto, locutus est eis :19 Scitis quid fecerim vobis, id est, quid istud quod vobis feci, significet? Vos vocatis me, Magister et Domine; et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, magister et Dominus vester, et vos debetis alter alterius lavare pedes, hoc est mutuo humiliter deservire. Itaque, sicut gloriosus princeps Apostolorum protestatur de Christo, quod pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo20, ita et quilibet nostrum (si vere est Christi minister ac membrum) debet proximis benefacere, quantum potest et ratio dictat, lexque divina requirit. Præterea, hoc modo beatus apostolus Thomas proximis copiose, spiritualiter corporaliterque subvenit, ignorantes docendo, perfidos convertendo, pauperibus eleemosynas tribuendo, infirmos quoque curando. Quum enim regem Indiæ ejusque fratrem et multum populum convertisset ad fidem, omnem plebem illius provinciæ convocavit. Quibus congregatis, debiles et infirmos fecit stare seorsum, et oravit pro eis; quumque qui docti fuerant respondissent, Amen, coruscatio de cœlo veniens, tam Apostolum quam alios per horam fere mediam sic prostravit, ut omnes se putarent ictu fulguris interiisse. Erigens autem se Apostolus, dixit : Surgite, quoniam Dominus meus sicut fulgur venit, vosque sanavit. Exsurgentes igitur omnes, Deum glorificaverunt atque Apostolum. Secundo, Christum sequi debemus personaliter, virtuose vivendo, hoc est, Christi virtutes sequendo, caritative, humiliter, timorate, patienter, mansuete, continenter, sobrie atque simpliciter conversando. Inaniter namque et ad graviorem sui damnationem christianus a Christo vocatur, qui Christi virtutes non imitatur. Hinc ad Ephesios ait Apostolus : Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.21 O quam compendiosissimum et saluberrimum documentum !

Tertio, in themate edocemur ut simus parati mori pro Christo, imo et pro proximis nostris, Christi servis et membris, et tempore opportuno. Hinc Joannes dicit : In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit;22 et nos debemus pro fratribus animas ponere. Ordo equidem exigit caritatis, ut primo et super omnia atque incomparabiliter diligamus Dominum Deum, deinde nos ipsos, tertio proximos, quarto proprium corpus seu vitam corpoream. Ideo primo debemus esse parati ad moriendum pro Deo, ut scilicet potius mori et omnia pati adversa et aspera eligamus, quam Deum per peccatum mortale offendere.

Proximos quoque magis quam proprium corpus diligere obligamur : idcirco in casu debemus esse parati corporalem ponere vitam pro illorum salute. Imo quotidie cum Christo et pro eo aliqualiter mori debemus, quum ipse dicat : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.23 Qui etenim cum omni diligentia cor suum custodit, et corpus suum castigat, salubriter mortificat se ipsum, eo modo quo ait Apostolus:24 Mortificate membra vestra quæ sunt super terram.25 Quæ mortificatio non est nisi cohibitio membrorum ab omni usu seu opere malo, ne per linguam loquamur verba illicita, nec per manus faciamus prohibita, neque per pedes curramus ad opera vitiosa, sed neque in choreis saltemus velut vituli et cameli. Nec sufficit mala vitare, sed membris bene uti oportet ad exercendum opera virtuosa. Hinc Romanis scribit Apostolus: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.26 Postremo, istud felix et sanctus apostolus Thomas implevit præclare: siquidem pro fidei veritate et Christo mortem promptissimo passus est animo, ut sequenti dicetur sermone.

Footnotes

  1. Ibid. 3. ↩

  2. Joann. XI, 1 et seq. ↩

  3. Ibid. 8. ↩

  4. Ibid. 16. ↩

  5. Matth. XXVI, 56. ↩

  6. Apoc. XXII, 17. ↩

  7. Hebr. III, 13. ↩

  8. Joann. XVIII, 22. ↩

  9. Ps. CXVIII, 139. ↩

  10. Ps. L, 15. ↩

  11. Galat. VI, 10. ↩

  12. Coloss. III, 14, 16. ↩

  13. Joann. XI, 1 et seq. ↩

  14. Matth. VII, 12. ↩

  15. Galat. V, 13. ↩

  16. Prov. XVIII, 19. ↩

  17. Luc. VI, 30. ↩

  18. 1 Cor. xiii, 5. ↩

  19. 1 Thess. v, 14. ↩

  20. Act. x, 38. ↩

  21. Ephes. iv, 1-3. ↩

  22. 1 Joann. iii, 16. ↩

  23. Luc. ix, 23. ↩

  24. Coloss. III, 5. ↩

  25. 1 Cor. ix, 27. ↩

  26. Rom. VI, 19. ↩

Chapter 32 of 161