Sermo 4
Ad religiosos
DE PERFECTA PROPRIÆ CARNIS ABNEGATIONE, DEQUE VERAM RELIGIONEM CONSTITUENTIBUS.
EAMUS et nos, et moriamur cum illo. Joann. XI, 16.
Hæc verba locutus est sacratissimus Thomas apostolus ad coapostolos, trepidantibus illis ire cum Christo, quando resuscitaturus fuerat Lazarum. Quum enim dixisset ad eos, Eamus in Judæam iterum, responderunt:1 Rabbi, jam quærebant te2
D Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? Quibus locutus est Thomas: « Eamus et nos, et moriamur cum illo », videlicet Christo. In quibus verbis, fervor dilectionis Thomæ ad Salvatorem, et fortitudo animi ejus, patescunt. Sit ergo in nobis tantus caritatis ardor, et tanta animi fortitudo, ut simus parati mori pro Domino Jesu Christo: quia ut princeps Apostolorum fatetur, Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
Denique Joannes ait : In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Si ergo exemplo Jesu Christi, debemus pro fratribus seu proximis nostris nostras animas ponere, quoniam Christus hoc fecit : quanto magis parati esse debemus ad ponendum animas nostras pro ipsomet Christo? Verum, quoniam tempore isto, istud nemo requirit a nobis, est aliud genus mortis seu mortificationis, quo pro Christo quotidie mori debemus, de quo in Evangelio Dominus, Lucæ nono, ait : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. De quo cecinit Sanctus qui loquitur Deo : Quoniam propter te mortificamur tota die; et Paulus : Semper (inquit) mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
Quæ est ergo mortificatio ista quæ vocatur quotidianum martyrium? Et respondendum, quod mortificatio ista in duobus consistit. Primo, in hoc quod corpus quotidie salubriter castigetur, et ejus concupiscentiæ exstinguantur, spirituique subdatur, ac variis tribulationibus exerceatur, seu pœnis gravibus propter justitiam afficiatur. De qua mortificatione ait Vas electionis : Castigo corpus meum et in servitutem redigo ; itemque, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Secundo, consistit in hoc quod homo plene abneget ac relinquat se ipsum, propriam voluntatem penitus deserendo, seque ab omni amore privato funditus expurgando, ita ut jam nequaquam secundum proprias et naturales affectiones inclinationesque vivat, sed juxta Christi consilia et præcepta, juxta caritatis divinæ exigentiam, juxta evangelicæ legis perfectionem seu beneplacitum Dei in omnibus conversetur, ut cum Apostolo dicere queat : Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus; et denuo, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Sic se abnegare, superare, relinquere, merito mortificatio appellatur : quoniam ita se abnegans et privatum amorem exstinguens, omnia illa amorose amplectitur, fortiter agit, patienterque sustinet, quæ naturæ humanæ secundum se ipsam consideratæ, molesta, pœnalia sive contraria sunt. Talis quippe corpus suum in omnibus domat, paupertate, fame, siti, jejuniis, abstinentiis, vigiliis, disciplinis, nuditate, frigore afflictioneque lætatur, atque in his Christi vestigia assequi gloriatur. Insuper adversarios diligit, pro injuriantibus orat, maledicentibus benedicit, odientibus ac malefacientibus benefacit. Cupit contemni, irrideri, humiliari, subesse ac obedire. Et breviter, quod novit Deo placere et sibi accommodum esse ad complacendum approximandumque ei, ad honorandum eum, ad obtinendum beatificam fruitionem ipsius, hoc cupit, hoc amat et amplexatur : in his quasi in omnibus divitiis gloriatur. Hoc namque est privatum amorem expellere, seque in Deo diligere, omnia illa appetere quæ ad complacendum et uniendum se Deo expediunt. Hoc modo felix et sanctus apostolus Thomas se abnegavit, et omnem a se privatum evulsit amorem. Qui quum a Christo mitteretur ad conversionem Indorum, tunc usque valde ferocium, dixit : Deus meus es tu, et ego servus tuus; fiat voluntas tua.
Nos ergo in hac saluberrima atque vivifica mortificatione, tantum imitemur Apostolum, et cum eo exhortemur nos invicem, dicentes : Eamus et nos, et moriamur cum illo. « Eamus » (inquam) de virtute in virtutem, de imperfectione ad perfectionem, de via ad patriam. « Eamus » post Christum, ejus sequendo vestigia; « et moriamur cum illo », mortificantes nos ipsos quotidie, juxta prætacta. Delicias et honores carnis ac sæculi despiciamus, pro-
Galat. II, 20.
Ibid. VI, 14.
Matth. V, 44.
Ps. CXVIII, 14.
Joann. XI, 16.
Ps. LXXXIII, 8.
I Petr. II, 21.
I Joann. III, 16.
Luc. IX, 23.
Ps. XLIII, 22.
II Cor. IV, 10, 11.
I Cor. IX, 27.
Coloss. III, 5. spera mundi vilipendamus. Quidquid mundus, id est, carnales mundanique homines appretiantur, sit nobis ut crux sive tormentum. Ridere, jocari, libertatibus vanitatibusque resolvi, carnaliter repausari, juxta proprium libitum vivere, tanquam venena infernalia fugiamus ac aspernemur. Ad istam mortificationem, ad privati amoris eradicationem, omnia corporalia exercitia nostra, et universos labores, et quidquid religiose agimus ac servamus, ordinare debemus. Pro impetranda perfectione hac ipsa, infatigabiliter et affectuosissime viscera misericordiæ Dei nostri expostulemus. Et si ita non agimus, similes sumus stulto agricolæ, qui equos et aratrum habet, nec utitur eis; vel arat quidem et seminat, sed ex negligentia sua agrum a nocivis herbis non purgat, propter quod nec percipit fructus, sed laborat inaniter.
Ecce vigilias noctis protrahimus, jejunamus, psallendo, cantando et alia Ordinis exercitia faciendo laboramus ac fatigamur, et tamen intus parum aut nihil proficimus, ab amore privato, omnium vitiorum radice, non expurgamur. Cujus indicium est, quod ad improbos motus passionum, ad iram, impatientiam, concupiscentiam, contentiones, murmurationes, indignationes, sumus tam proni, manemusque miseri in fæcibus nostris. Non transfundimur de vase in vas: ideo gustus noster manet in nobis. Hinc exercitia et labores nostri parum aut nihil complacent Deo, modicumque meremur, neque in caritatis sinceritate atque ardore proficimus, nec in sapientiæ dono perficimur. Unde nec contemplationis luce perfundimur, sed imaginationibus ac phantasticis apprehensionibus, vanis cogitationibus et distractionibus obruitur et impletur anima nostra etiam in divinis. O quantum placerent Deo actus et labores nostri, si præfato modo essemus mortificati, privato amore mundati, et mentaliter reformati! Quantis gratiarum charismatibus impleremur, quam splendifluis contemplationibus illuminaremur, quam cari et familiares essemus Domino Deo nostro!
Nunc ergo, carissimi fratres, præteritas negligentias deploremus, et quod hactenus tam parum profecimus deplangentes, accingamus nos ad meliora et viciniora saluti obtinenda ac exercenda, ad eundum de imperfecto ad perfectum, atque ad moriendum cum Christo. Discamus frangere nosmetipsos, erubescamus passionibus superari;3 verecundemur ad iram, impatientiam, pusillanimitatem, tristitiam, concupiscentiam provocari; Christi amarissimam passionem, mansuetudinem, patientiam, caritatem, constantiam ceterasque virtutes ita quotidie intueamur ac revolvamus, ut conformemur eisdem. Postremo, ad hoc indefesse nitamur, ut mens nostra instar vitri perlucidi, et tanquam politissimus lapis ac lignum planissimum, ab omni tortuositate passionum, ab omni curvitate et obliquitate culparum, ab omni demersione negligentiarum suarum penitus sanetur, sinceraque fiat, recta et imperturbabilis perseveret: ut sic Deo intime uniatur et proxime sit conjuncta, stans in contactu Solis justitiæ, a quo radio sapientiæ perfundatur, stillicidiis gratiæ locupletetur, et omni roboretur virtute.
Footnotes
Chapter 34 of 161