Sermo 5
QUOD RELIGIOSUS QUISQUE ANIMAM SUAM TEMPLUM SANCTUM DOMINO EFFICIAT; ET QUIBUS IN VIRTUTIBUS RECTIUS AGAT.
ÆDIFICAVIT regi domum. III Reg. VII, 1 et s.
Ad litteram scripta sunt verba hæc de Salomone, cui vir in arte architectonica eruditissimus, Hiram nomine, missus a rege Tyri, templum construxit ac domum. Sic sapientissimus atque sanctissimus apostolus Thomas, a Christo regi Indiæ missus, eidem ædificavit spirituale palatium, et hoc duplex: unum in mente ipsius, dum eum convertit ad fidem, et ad virtutum structuram ordinemque perduxit; aliud in paradiso cœlesti, dum regem ad meritorios actus instruxit. Sic et quilibet nostrum Regi cœlorum debet in anima sua domum, thronum, templum, palatium ædificare: imo animam suam facere debet domum, thronum, templum, palatium Regis æterni, qui per Zachariam testatur: Ecce ego venio, et habitabo in medio tui. Apostolus quoque: Templum (inquit) Dei sanctum est, quod estis vos. Sed et anima justi, sedes sapientiæ appellatur.
Porro per caritatem fit anima domus, templum, thronus et palatium Creatoris Salvatorisque sui. Qui enim manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Et quamvis (Paulo testante) Christus per fidem habitet in cordibus nostris, non tamen per solam informem seu nudam fidem hoc agitur, sed per fidem formatam, utpote caritate ornatam. Domus autem in qua regia commoratur majestas, vocatur palatium, quod formosum, luminosum, nobile, amplum ac forte esse oportet, prout excellentiam decet regalem. Sive ergo ipsa anima virtutibus decorata, sive ordinata virtutum structura, domus et templum Dei vocetur, debemus Regi regum ac Domino universorum condecens in nobis habitaculum ædificare. Et quamvis virtutes infusæ sint, utpote per creationem a Deo collatæ, nihilo minus dicitur homo in se virtutum structuram seu spirituale palatium Deo ædificare, vel se ad gratiæ ac virtutum infusionem seu incrementum aptando, seu actus virtutum ordinate prosequendo et exercendo. In hoc igitur summi Regis palatio et spirituali ædificio, necesse est firmum ac profundum fundamentum locare, quod est fides, aut certe timor Dei, sive humilitas; patientia autem est pavimentum; quatuor vero parietes, sunt virtutes quatuor cardinales; caritas demum est turris. Tectum quoque est spes; ostium autem, prudentia; fenestræ, sapientia et scientia; reparatio, pœnitentia.
Sit igitur primo in nobis fides catholica, certa, clara et prorsus firmissima, ut simus tam certi de fidei veritate, quam certi sumus Deum verum falsitatis testem esse non posse. Atque in fide hac, omnia tela nequissimi ignea exstinguamus, certi de providentia ac adsistentia Dei, et angelorum ope sanctorum. Propter quod cum omni instantia, confidentia ac fervore, Dei gratiosum auxilium, angelorum quoque custodum nostrorum opem adsistentiamque invocare debemus. Quod facientes insuperabiles erimus, imo et victoriosi in omnibus. Quis enim speravit in Domino, et derelictus est? Aut quis invocavit illum, et despexit eum? Sit, inquam, in nobis fides certa et clara, quum non sit religiosorum circa communia languere, sed in cunctis virtutum actibus præfulgere, virtutumque habitus radicatos, perlucidos, immobiles possidere. Idcirco spectat ad
Zach.ii,10.
1 Cor. iii, 17.
Sap. vii, 27.
1 Joann. iv, 16.
Ephes. iii, 17.
Apoc. xix, 16.
Ephes. vi, 16.
Eccli.ii,11, 12. nos habere fidem cum rationibus credendorum ac intelligentia mentis purgatæ, ita ut sæpe contemplemur, quæ, quanta, et qualia testimonia perhibuerit Deus omnipotens et æternus fidei christianæ ab exordio primitivæ Ecclesiæ usque in præsens : quæ certe numerari nullatenus possunt. Et ipsi Patres per quos Deus fecit miracula, fuerunt in omni virtute perfecti, vere humillimi, patientissimi, mitissimi, Deitatis amore ineffabiliter inflammati, nihil terrenum, nihil carnale vel mundanum aut vanum cupientes, ab omni simulatione, duplicitate ac magica arte purissimi, soli Deo intenti.
Contemplemur item, quemadmodum per scripturas veteris Testamenti, per Prophetarum oracula, per finalem derelictionem hanc Judæorum, veritas fidei demonstratur; et qualiter in viris perfectis omnia sibi pulcherrime consonabant, incomprehensibilitas fidei, spiritualitas vitæ, admirabilitas prodigiorum; et quomodo nunc usque Deus Sanctos suos mirificat, per plura et eminentiora miracula sanctitati eorum testimonium præbens, eis defunctis, quam fecit eis adhuc in carne viventibus. Per quod pius Deus ostendit, quam cari sint ei, et quam gloriose vivant ubi vivunt, qui in tam miraculosis effectibus hic vivunt ubi defuncti sunt. Quid honoris et gloriæ largitur Omnipotens animabus quarum corpora sic honorat? Hæc contemplando accendamur ad bene agendum, atque in Deo nostro per fidei magnitudinem transgrediamur murum, id est omne virtutum obstaculum, omne diabolicæ tentationis machinamentum.1 Non timeamus a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et dæmonio meridiano:2 ubique et semper certi de omnipotentis ac superfidelissimi Creatoris præsentia, sine cujus dispositione ac permissu nil nobis potest accidere; de angelorum quoque custodia, qui cunctis hostibus nostris sunt fortiores.
Insuper, sit in nobis timor Dei filialis, sanctus, assiduus, tam perfectus ut eorum quæ Ordinis sunt nil negligamus, quemadmodum scriptum est :3 Qui timet Deum nihil negligit. Simus itaque animalia undique oculata, ut diligentes et circumspecti simus, in omnibus separantes pretiosum a vili, hoc est, virtutes a vitiis, vera a falsis, spiritualia desideria a carnalibus, ut pretiosis inhæreamus et vilia respuamus.45 Sit quoque in nobis semper profunda humilitas, ut etiam si quis dixerit nobis seu euilibet nostrum, Incurvare ut transeamus, non indignemur.6 Nec solum tranquillitatis prosperitatisque tempore, sed adversitatis, correptionis, tribulationis injuriarumque hora, humiles simus, non tumentes superbia, nec loquentes convitia, nec quempiam aspernantes; memores ejus qui inclinato capite ante præsidem stetit, et propter nos a rege iniquo alba veste illusus est et contemptus.7 Hinc abbas Pastor disseruit, quod tam indesinenter debet monachus timorem Dei et humilitatem mente revolvere, quam incessabiliter attrahit aerem ore.8
C Præterea, his spiritualis ædificii fundamentis locatis, construamus in nobis patientiæ pavimentum, ut etiam si conculcemur et cunctis subjiciamur, æquanimiter toleremus. Per patientiam, prospera et adversa virtuose suscipiamus, ut nec prosperis extollamur, neque adversis dejiciamur. Stetque inflexibilis mentis nostræ status, quia in patientia nostra possidebimus animas nostras, id est, salvas et sanas eas habebimus, seu in statu salutis ac gratiæ constitutas, quas per impatientiam perdimus, sicut in Job legitur :9 Quid perdis animam tuam in furore tuo?10 Et Judith ait : Qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt.11 Et sicut qui patiens est, multa gubernatur prudentia;12 ita qui impatiens est, exaltat stultitiam suam. Est autem patientia clypeus hominis virtuosi, quia per eam contra vitiorum læsiones se protegit. Nam sicut per impatientiam incidit homo diversa et magna peccata, ita per patientiam varia ac grandia evadit vitiorum pericula. Magna ac nobilis est patientiæ virtus: qua qui caret, raro vel nunquam erit quietus ac stabilis, sed tanquam arundo vento agitata, hinc inde concutietur.
Taliter ergo constituto in nobis patientiæ pavimento, parietes hujus spiritualis palatii erigamus in nobis, qui sunt quatuor virtutes cardinales, prudentia, justitia, fortitudo et temperantia: ut discreti simus in cunctis, et justitiam induamur, secundum illud, Sacerdotes tui induantur justitiam.13 Nec propter pericula mortis a virtutibus recedamus, cum Susanna dicentes: Melius est mihi incidere in manus hominum, quam peccare in conspectu Domini.14 Multoque minus ex minorum adversitatum timore abducamur a via justitiæ, ut hi qui ex timore displicendi hominibus aut patiendi oblocutiones seu modica damna, non erubescunt peccare.
Amplius, parietibus istis tectum, videlicet spem, superponamus, quoniam spes instar tecti ab incommodis, impulsionibus, tentationibus universis, nos tegit ac protegit. Spes etenim non confundit. Spes omnia impetrat.15 Idcirco benedictus vir qui confidit in Domino;16 et beatus homo qui sperat in Deo. Omnibus autem his, caritatem pro turri superædificemus.17 Caritas enim est virtus summa, et erigit ad superna, ac Deo nos unit. In ea secure quiescitur, et tanquam in summo manetur.
Sic ædificato palatio isto, ostium fabricemus in eo, quod est misericordia seu pietas ad omnia utilis: per quam homo ad se ipsum ingreditur (juxta illud, Miserere animæ tuæ placens Deo;1819 et item, Benefacit animæ suæ vir misericors), atque ad suos egreditur proximos, faciens eis prout sibi vult fieri, ut visitans speciem suam non peccet, ignoscens injuriantibus sibi, et condolens omni peccanti.20
Fenestræ demum quibus hæc domus illuminatur, sunt sapientia et scientia. De quibus loquitur Isaias, Divitiæ salutis, sapientia et scientia: utpote quæ sunt dona Spiritus Sancti, nec habentur nisi ab exsistente in caritate et gratia. Donum etiam intellectus, fenestra est domus istius.
Præterea, si in domo hac spirituali aliqua læsio per veniale peccatum, aut corruptio per mortale contingat, per pœnitentiam protinus reparetur, fiatque quam fuerat ante fortior. — Est autem regium istud palatium pulchriformiter decorandum, varietate picturæ ornandum, contemplationibus divinorum, ac sacris exercitiis ceterarum virtutum, potissimum actibus latriæ, devotione, orationibus, meditationibus, psalmodiis.
In iis ergo virtutibus gloriosissimum Thomam apostolum imitemur, qui quanto ante ad credendum fuit durior, tanto postmodum fuit in fide constantior. Unde et innumerabilibus coruscavit miraculis. Incarceratus quoque, et ab illustri fidelique femina Mygdonia rogatus ut ei ignosceret, eo quod ejus occasione fuit carceri traditus, consolatus est eam, dicens se omnia pati libenter. Postremo, quam ardentissimus fuerit in caritate Dei et proximi, innotescit ex hoc, quod tam longe ac late prædicando discurrit, tam infatigabiliter pro aliorum conversione et Dei honorificentia laboravit: siquidem Parthis, Medis, Persis, Indis ac aliis prædicavit, innumerabilesque convertit ad Dominum.
Footnotes
-
Ps. xvii, 30. ↩
-
Ps. xc, 5, 6. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Jer. xv, 19. ↩
-
Ezech. i, 18. ↩
-
Is. li, 23. ↩
-
Matth. xxvii, 11 et seq. ↩
-
Luc. xxiii, 11. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
Job xviii, 4. ↩
-
Judith viii, 24, 25. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Ps. cxxxi, 9. ↩
-
Dan. xiii, 23. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Jer. xvii, 7. ↩
-
Ps. lxxxiii, 13. ↩
-
Prov. xi, 17. ↩
-
Eccli. xxx, 24. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
Chapter 35 of 161