Skip to the text

Sermo 3

DE B. THOMÆ INTEGRITATE, ET DUODECIM VIRTUTUM GRADIBUS QUIBUS POPULUM INSTRUXIT; DEQUE STUPENDIS CIRCA CORPUS EJUS EXHIBITIS DIVINITUS MIRACULIS.

DIXIT Thomas: Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire?1 Respondit Jesus: Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.2 Joann. XIV, 5, 6.

In pulcherrimo ac sapientissimo illo sermone quem Dominus noster Jesus Christus post Cœnam novissimam fecit Apostolis, scripta sunt verba ista. Quum enim dixisset Christus, Vado parare vobis locum, et addidisset, Quo ego vado scitis, et viam scitis;34 sanctus apostolus Thomas dixit: « Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? » Cui respondit Salvator: « Ego sum via, veritas, et vita ». Ac si diceret: Quum ego sim via, eo ipso quo me scitis, viam scitis. In his verbis multa innuuntur quæ nobis imitanda consistunt.

Primo enim, in his insinuatur diligentia Thomæ apostoli, quod tam avide inquisivit intellectum verborum Christi ab ipso: ita et nos quum aliqua sacræ Scripturæ verba audimus aut memoramus quorum intellectum non capimus, instructionem et expositionem a sapientioribus investigare debemus. Sacra namque Scriptura est velut epistola nobis a Spiritu Sancto missa: ideo verba ejus diligentissime debemus advertere, et sensum attendere; alias parvi pendimus verba Spiritus Sancti, imo et Spiritum Sanctum inhonoramus. Si rex aut princeps terrenus destinaret alicui urbi aut personæ epistolam, nonne indignaretur et contemptum se judicaret, si urbs aut persona illa ejus epistolam parum adverteret, nec intelligere eam curaret? Quanto magis Deus majestatis immensæ indignabitur nobis, si verba Scripturæ divinæ non multum advertimus, nec intelligere ipsa satagimus? Hinc Ecclesiasticus dicit: Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.5 Et sanctus Moyses loquitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi.

Secundo, in verbis istis insinuatur humilitas beati apostoli Thomæ, quia ignorantiam suam non erubuit confiteri, sed ait:6 « Domine, nescimus quo vadis ». Sed circa hæc quæstio oritur. Videtur namque Thomas verbis Christi contradixisse. Siquidem Christus dixit: Quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad quod Thomas protinus est locutus: « Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? » Et respondendum, quod Thomas apostolus nequaquam intendebat verbis Christi magistri sui contradicere, nec putavit ea falsum aliquid continere, sed æstimavit verba sua simul cum verbis Christi posse verificari. Et ita fuit, quoniam incomplete, confuse et materialiter, non complete, determinate atque formaliter sciverunt quo tenderet Christus, et viam salutis: quia etsi Christum aliqualiter cognoverunt, non tamen perfecte et sub ratione viæ ac mediatoris. In hac igitur humilitate sequamur Apostolum, et ignorantiam ac imperitiam nostram humiliter fateamur, ne pereamus cum illis qui tanta replentur superbia ut nec suam ignorantiam velint fateri, et ea scire se jactant aut simulant quæ ignorant.

Insuper in themate præassumpto docemur duplicem esse naturam in Christo, puta: humanam, per quam sibi competit esse viam, id est reconciliatorem et mediatorem inter Deum et homines; et divinam, per quam competit sibi esse vitam et veritatem. Pater namque et Filius et Spiritus Sanctus, sicut sunt unus verus Deus, una essentia, una bonitas infinita, ita sunt substantialiter una pura et actualissima vita, unaque veritas prima, æterna et increata. Et quoniam nemo venit ad Patrem in vita præsenti per gratiam, nec in futura per gloriam, nisi per Christum, hoc est, per fidem et meritum ejus, et virtutum ejus sectando vestigia; hinc omnes impii Christiani et infideles, sunt in statu æternæ damnationis. Propterea saluberrime monet Apostolus: Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis.7 Princeps quoque Apostolorum in prima sua Canonica ait: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, hoc est humilitatis, patientiæ, mansuetudinis, caritatis ejus exempla.8

Præterea, quoniam Christi vestigia sic sequi oportet, ideo sanctus apostolus Thomas docuit populum quem convertit, duodecim gradus virtutum, per quos velut per scalam ad fontem beatitudinis Deum conscenderent. Primus gradus est, ut in Deum crederent, qui est in essentia unus et in personis trinus. Fides namque est omnium fundamentum virtutum, sine qua impossibile est Deo placere.9 Secundus gradus est, ut sacrum Baptisma susciperent. In adultis enim baptizandis fidei instructio debet Baptismi susceptionem præcedere. Propter quod dixit Apostolis Christus: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.10 Ubi ait Hieronymus: Primo doceant gentes, deinde doctos baptizent. Tertius est, ut se a fornicatione abstraherent. Hoc enim vitium adolescentes ac juvenes magis impugnat; et per vitium istud efficitur homo omnino carnalis et acediosus ac bestialis, atque in proprium corpus peccat, quod dehonestat et de membro Christi efficit membrum meretricis:11 imo se ipsum facit habitaculum dæmonis, qui per peccatum luxuriæ possidet maxime genus humanum. Quartus est, ut avaritiam devitarent. Nempe in senioribus luxuria tepescente, avaritia solet magis vigere. Imo multos conspicimus, qui quanto plus vitant luxuriam, tanto amplius se demergunt in avaritiæ insaniam vitiosam. Cujus tanta est gravitas, ut Apostolus avaritiam idolorum nominet servitutem. Sicque avari comparantur idololatris: nam sicut idololatræ idola plus colunt quam verum Deum, ita avari rebus vilibus et terrenis magis quam Deo summo inhærent. Ex avaritia quoque nascuntur fraus, rapina, mendacium, furtum, testimonium falsum, perversum judicium, et innumerabilia mala, imo et latrocinium.

Quintus, ut gulam restringerent: quia gula non animam tantum, sed corpus quoque occidit, gravat; somnolentiam, pigritiam, concupiscentiam, luxuriam causat. Ideo ait Salvator: Videte ne corda vestra graventur crapula, vel ebrietate, aut curis hujus sæculi. Et Petrus apostolus: Sobrii (inquit) estote, et vigilate. Sextus est, ut in pœnitentia permanerent, peccata jugiter detestando, et de præteritis, opportunis horis, dolendo:1213141516 semper enim displicere debet homini quod peccavit. Contra quod faciunt, qui mala sua præterita cum risu recitant atque lætitia, quum tamen dicat Bernardus, quod nihil sic displicet Deo sicut exsultatio in peccatis. Septimus, ut in his ac ceteris bonis perseverarent. Sola namque perseverantia coronatur, Christo dicente: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Octavus, ut hospitalitatem amarent. Hoc namque est unum de operibus misericordiæ. Unde et princeps Apostolorum in prima sua epistola cohoratur: Hospitales invicem sine murmuratione. Nonus, ut voluntatem Dei in agendis quærerent. Decimus, ut eam quærerent etiam in non faciendis, ut scilicet ea agerent quæ complacent Deo, et illa vitarent quæ displicent ei. Unde ad Romanos dicitur: Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Dei namque voluntas, prima regula est omnis justitiæ ac virtutum. Undecimus, ut amicos et inimicos diligerent: hoc enim necessarium est ad salutem, quum Christus præcipiat, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Duodecimus, ut in his observandis curam haberent pervigilem.

Præterea, quum B. Thomas innumerabiles homines in inferiori India, Perside ac Media convertisset, superiorem Indiam est ingressus, atque innumeris ibi coruscavit miraculis, et copiosissimam plebem convertit. Quumque uxorem Carisii cognati regis, et regis conjugem convertisset, a Carisio in carcerem missus est. Deinde ligatis manibus præsentatus est regi, qui fecit Apostolum nudis pedibus super ferreas laminas stare ardentes. Moxque per omnipotentiam Dei, fons ibi erupit laminas illas infrigidans. Tunc rex fecit Apostolum in ardentem jactari fornacem, de qua B. Thomas die sequenti exivit illæsus. Quumque rex ei jussisset ut solem adoraret, flectens Apostolus genua, dixit: Ecce adoro, sed non solem aut ejus simulacrum, sed Dominum meum Jesum Christum; in cujus nomine jubeo tibi, dæmon, qui in illo simulacro latitas, ut illud comminuas. Et statim instar ceræ est liquefactum. Tunc sacerdotes idolorum dederunt mugitum. Pontifex vero eorum elevans gladium, occidit Apostolum, dicens: Ego vindicabo injurias dei mei. Rex autem atque Carisius, videntes quod populus vellet mortem Apostoli vindicare, fugerunt. Christiani vero gloriosum corpus Apostoli cum ingenti reverentia sepelierunt.

Insuper, sicut fertur, postmodum corpus sacratissimi hujus Apostoli in urbem nomine Edessam translatum est. Sed contradicit patriarcha Joannes, qui anno Domini millesimo centesimo vicesimo, causa pallii suscipiendi per iter unius anni Constantinopolim venit; ubi audiens Romam esse caput Ecclesiæ, venit illuc tempore Calixti Papæ II. Ibi dispositionem et statum civitatis suæ, Ulna nomine, sic descripsit: Longitudo ejus quatuor dierum itinere per circuitum tenditur; latitudo murorum ejus duos simul recipit currus; altitudo altas Romanorum turres excedit.

Per medium civitatis, Phison defluit fluvius paradisi, ibique aurum optimum et gemmas pretiosissimas, quibus Indi ditantur, emittit. Extra civitatem est mons lacu profundissimo circumseptus, in cujus circuitu sunt duodecim ecclesiæ in honore duodecim Apostolorum constructæ, ubi cœnobitæ quotidie celebrant. Porro, in summitate montis est excelsa ecclesia, in qua S. Thomas quiescit. Hanc nullus intrat, nisi quum diebus octo ante festum ejus, aqua decrevit. Die itaque solennitatis ejus, patriarcha cum suffraganeis, pontificalibus indutus, ingrediens, capsam argenteam cum catenis deponit. Ibi cernitur corpus Apostoli tanquam vivens et erectum. Ante ipsum pendet lampas aurea, balsamo plena, cum catena argentea: quæ semel accensa, ab anno in annum sine diminutione luminis ac balsami reperitur, quo omnes ægri sanantur. Est autem Apostolus talis formæ qualis fuerat adhuc vivens. Facies ejus ut sidus rutilat, capilli rubei usque ad humeros descendunt, barba rufa et crispa, vestis dura et integra.17181920212223 Post Missam patriarcha hostias consecratas in patena genibus flexis offert Apostolo: qui miraculose et manum aperit, et singulis porrigit; si accedit infidelis vel peccator mortalis, manum retrahit, donec ille convertatur vel subito moriatur. Peracto officio, et corpore Apostoli reposito, populus ad propria remeat, et lacus redundans, montem ut prius circumdat. Hæc patriarcha Joannes in propria recitavit persona. Quibus auditis, Calixtus Papa cum clero et populo Romano qui aderat, manibus in cœlum extentis benedixerunt Christum, qui tanta miracula per apostolum beatissimum Thomam annuis temporibus operari dignatur.

Postremo, in Legenda sancti apostoli Thomæ habetur, quod quum in præfatis nuptiis esset, et jugiter cœlum intueretur, nec manducaret, quidam pincerna alapam dedit ei. Cui dixit Apostolus: Expedit tibi ut in hac vita pro hoc scelere castigeris, quatenus in futuro indulgentiam consequaris. Non hinc surgam donec manus quæ percussit me, huc a canibus deferatur. Quumque ad hauriendam aquam iret pincerna, leo accurrens occidit ipsum, bibitque sanguinem ejus. Lacerantibus vero canibus corpus ipsius, unus niger canis manum ejus in medium portavit convivium. Sed istud non videtur aliquibus esse credibile, quod talem Apostolus exercuerit atque obtinuerit ultionem. Ad quod mihi videtur dicendum, quod Apostolus ex divino et occulto instinctu prætacta protulit verba et talem voluit fieri ultionem: non ex impatientia aut zelo vindictæ, sed amore justitiæ, pro multorum conversione ad gloriam Creatoris. Nam viso tanto miraculo, tota obstupuit turba; rex quoque sponsum ac sponsam fecit ab Apostolo benedici; et hujus occasione facti, multi valde conversi fuerunt. Apostolus etiam percussori suo veniam impetrasse legitur in futuro: sicque in magnum bonum ejus contigit ei illa vindicta. Certum est autem ex scripturis utriusque Testamenti, quod homines sancti multa fecerunt ex occulto Spiritus Sancti instinctu, quæ secundum communem legem non essent licita, nec sine tali instinctu commendabilia viderentur aut imitanda.

Footnotes

  1. Ibid. 5. ↩

  2. Ibid. 6. ↩

  3. Joann. XIV, 2. ↩

  4. Ibid. 4. ↩

  5. Eccli. III, 31. ↩

  6. Deut. XXXII, 7. ↩

  7. Ephes. v, 1, 2. ↩

  8. 1 Petr. ii, 21. ↩

  9. Hebr. xi, 6. ↩

  10. Matth. xxviii, 19. ↩

  11. 1 Cor. vi, 18, 15. ↩

  12. Joann. xiv, 6. ↩

  13. 1 Petr. v, 8. ↩

  14. Luc. xxi, 34. ↩

  15. Ephes. v, 5; ↩

  16. Coloss. iii, 5. ↩

  17. Gen. ii, 11. ↩

  18. * Calamina ↩

  19. Matth. v, 44. ↩

  20. Rom. xii, 2. ↩

  21. 1 Petr. iv, 9. ↩

  22. 1 Petr. xxv, 35 et seq. ↩

  23. Matth. xxiv, 13. ↩

Chapter 33 of 161