Skip to the text

Sermo 12

DE NUDO AC MISERO PUERI JESU IN HUNC MUNDUM INGRESSU, QUO RELIGIOSI AD TOLERANTIAM PAUPERTATEMQUE PROVOCANTUR.

INVENIETIS infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Luc. II, 12.

Quemadmodum in Christo est duplex natura, utpote divina altissima, et humana declivis; sic in omnibus quæ de ipso leguntur, est considerare quædam valde sublimia, et quædam valde declivia. Quod etiam in iis quæ de sua nativitate leguntur, perpenditur. Quod enim natus est de muliere egena, declive esse videtur. Sed quod de Virgine pura a Spiritu Sancto supernaturaliter fecundata, est genitus, quis satis miretur? Hoc ergo sublime est atque deificum.1 Rursus, quod in stabulo natus, panniculis involutus, atque in præsepio reclinatus est, bassum asserimus. Quod vero ejus nativitatem angelus nuntiavit pastoribus, quod puerulum illum appellavit Salvatorem et Dominum Christum, quod etiam cœlestis exercitus Deum laudans apparuit et cantavit, Gloria in altissimis Deo, ad sublimia pertinet.2 Similiter, quod templum æternitatis corruit Romæ et olei fons erupit, stellaque Magis ostensa est, et alia mirabilia quæ in illa hora contigerunt, majestati nati infantuli attestantur.

Insuper, omni consideratione dignissimum est, quod angelus paupertatem Christi sic commendavit pastoribus, eam illis pro signo agnoscendi infantem assignans: Hoc (inquiens) vobis signum, « Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio ».3 Quo monstravit, quam specialiter nobis consideranda sit Christi paupertas, imo et imitanda. Quam utique paupertatem Christus non solum in sua nativitate elegit, atque in suo sacratissimo corpusculo consecravit, sed in tota vita sua usque crucis martyrium continuavit, et verbis edocuit et exemplis, in tantum ut dixerit: Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas;4 Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Hinc de ipso vaticinatus est cum ingenti admiratione sanctificatus in utero Jeremias: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare venturus es velut vir vagus?5 Unde et Christus in Psalmo fatetur: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea;6 exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. Hinc in Evangelio protestatur: Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.7 Quo constat quam indecens et injustum sit Christianum terrenis insistere congregandis, cupiditati vacare, et thesaurizare in terris. Quod ex Evangelio aliisque scripturis copiosissime posset ostendi; in aliis quoque sermonibus ubertim probatum est.

Quæ quum ita se habeant, quam vitiosum est etiam religiosos mammonæ deservire, avaritiæ locum dare, augendis opibus indesinenter ac miserabiliter inhiare (quasi non sit vita alia post præsentem, et quasi Deus religiosorum specialem non habeat curam), atque per hæc scandalizare graviter sæculares? Nonne natura paucis minimisque contenta est? Et per quid adeo periit monastica omnis sacra religio, sicut per temporalium affluentiam rerum, ex qua, immoderantia et exquisitio ciborum ac potuum, multaque alia vitia gulam consequentia oriuntur? Verum sunt multi religiosi paupertatem professi, sic pauperes esse volentes, ut eorum quæ ad corpus pertinent, eis nil desit. Et quid dico, desit, quum nec his contententur quibus honesti sæculares contentarentur seque abundare arbitrarentur?

Consideremus, o fratres, vocationem professionemque nostram. Quid Deo voverimus, jugiter recordemur. Quam metuenda et districta sint Dei judicia, quam terribilis sit ipse in consiliis suis super filios hominum, profunde pensemus.8 Nonne ex nostra professione tenemur ad perfectionem quotidie tendere, in gratia ac virtutibus assidue et condigne proficere? Quid ergo est, quod post tanta tempora quibus in Ordine fuimus, adhuc tam remissi, imperfecti ac passionabiles invenimur, nec superponimus omnibus actibus nostris Dei timorem? Idcirco in manducando, bibendo, loquendo, repausando, atque nos ipsos in multis palpando, quotidie valde peccamus, et sæpe non minus bona omittendo quam mala agendo.

Porro, si omnes Christiani ad arctam viam pœnitentialemque vitam tenentur:9 quanto magis nos religiosi, quorum non est circa communia languere, sed antonomastice devotioni intendere, stricte ac strenue conversari, et carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, omnia tamen discrete agendo?10 Si igitur aliquid victualium aut indumentorum seu combustibilium sæpe nobis deficiat, non faciliter murmuremus, non contristemur; sed Christi paupertatem et afflictiones reminiscendo, gloriemur in Domino quod eum saltem permodice possumus imitari, quemadmodum princeps hortatur Apostolorum:11 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.

Ecce Christus, virtus et sapientia Dei Patris, sapientia plane attingens a fine in finem fortiter, et disponens cuncta suaviter, qui in se ipso et per se ipsum nihil omnino sine rationabilissimis, specialissimis ac præstantissimis causis assumpsit, fecit ac pertulit:1213 hic, inquam, Dominus Jesus Christus in frigore hiemali intenso, in stabulo tetro ac sordido nasci, pannis involvi, in præsepi locari elegit, atque in cunctis quæ duriora sunt corpori præacceptavit, ut non verbis dumtaxat, sed suis sanctissimis nos informaret exemplis, corpus affligere, concupiscentias edomare, prospera mundi despicere, cœlestia totis præcordiis affectare. Flevit, non risit, ut doceret nos vacare compunctioni, non dissolutioni; lacrimis, non risibus; maturitati, non levitati. Nihilo minus nos ingrati, miseri et cæcati, adhuc quærimus suavia carni, alimenta lauta atque superflua, curiosas pretiosasque vestes, stratum molle. Nedum ad risus, sed etiam ad cachinnos sumus proclives: illud Ecclesiastæ non pensantes, Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti;14 et rursus, Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia;15 imo quod ipsemet Christus locutus est, Væ (inquiens) vobis qui ridetis, quia plorabitis et flebitis.16 Nonne in valle lacrimarum, in loco exsilii, in carcere et corpore mortis sumus? Cur millia miserorum quotidie pereuntium non deflemus? Cur proximorum peccata non deploramus, si tamen eos sicut nos ipsos diligimus? Cur super injuriis et inhonorationibus ac offensionibus Domini Dei nostri quotidianis, innumerabilibus ac gravissimis, non contabescit cor nostrum, nec zelo zelamur pro eo, si tamen eum super omnia et plus quam nos ipsos diligimus, qui de propriis injuriis etiam modicissimis tam dire tabescimus? Ideo sanctus ait Bernardus: Ludamne amplius et illudam lacrimas ejus?

Defleamus, o fratres, nos ipsos; deploremus ruinam Ecclesiæ in omni statu, gradu ac ordine ejus. Et quo minus prædicando, eo plus deprecando, exemplariter conversando, et bonæ famæ dulcedine redolendo, aliis succurramus, Ecclesiam adjuvemus. Insuper, si sæpe hiemalium noctium affligamur frigoribus, non feramus moleste, sed rememoremur quid Christus Dei Filius pro nobis in frigida illa qua natus est nocte, et deinde diu ac sæpe perpessus sit. Cum pastoribus eum spiritualiter visitemus, et eum sequi non pigritemur. Compatiamur tenerrimo puero tanta propter nos passo, in tam duro præsepio reclinato, tantis penuriis sic affecto. Pelliceas nostras supponamus infantili ejus mollissimoque corpusculo, et vestibus nostris eum operiamus.

Postremo, per hoc quod pastoribus vigilantibus angelus sanctus apparuit, constat quod gratæ ac placitæ sint angelis sanctis nocturnæ vigiliæ quibus veri religiosi Deo intenti sunt, ejus præconiis occupati, ejus contemplationibus inhærentes, suas quoque conscientias perscrutantes, suamque vitam discutientes, veniam suorum deprecantes peccaminum, supernorum quærentes influxum charismatum, emendationem fervidam proponentes in omnibus.17 Hinc quippe dixit Propheta: Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus;18 anticipaverunt vigilias oculi mei; cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui; et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Itaque et nos omnia ista singulis noctibus, imo et frequenter in die peragamus devote, atque cum omni diligentia studeamus puritati internæ, in qua maxime complacet Deo. In psalmis et orationibus cordialiter delectemur, ubique et maxime in divinis Deo stabiliter intendamus, ut exsultent labia nostra quum cantaverimus ei.19

Ad hæc agenda, ad matutinale Officium, ad Creatoris nostri obsequium surgamus alacriter: exsiliamus de lectulo, et pigre quid agere erubescamus coram Deo et angelis sanctis custodibus nostris, quibus ubique reverentiam tenemur, et exhibere debemus. O quam vile ac miserum est, hora illa divini Officii, somnolentia opprimi, pigritiæ non reniti, carnalem repausationem amplecti! Excutiat ergo se somnolentus, et Dei præsentiam cogitet piger.20 In conspectu angelorum psallamus ferventer, et omne opus Dei diligenter agamus. Sacram quoque Christi infantiam dulciter contemplemur, et natum infantulum tam speciosum ac superdulcissimum, caritatis brachiis constringamus, et nostris pectoribus affectuosissime applicemus, atque ad christianæ infantiæ innocentiam, ad columbinam simplicitatem redeamus ac pertingamus. Ad laudem et gloriam pueri nobis nati, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus æternaliter benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. II, 7. ↩

  2. Luc. II, 9-14. ↩

  3. Luc. II, 12. ↩

  4. Matth. VIII, 20. ↩

  5. Jer. XIV, 8, 9. ↩

  6. Ps. LXXXVII, 16. ↩

  7. Luc. XIV, 33. ↩

  8. Ps. LXV, 5. ↩

  9. Matth. VII, 14. ↩

  10. Galat. V, 24. ↩

  11. 1 Petr. IV, 13. ↩

  12. Sap. VIII, 1. ↩

  13. 1 Cor. I, 24. ↩

  14. Eccle. VII, 7. ↩

  15. Ibid. 5. ↩

  16. Luc. VI, 25. ↩

  17. Luc. II, 8. ↩

  18. Ps. LXXVI, 3, 5-7. ↩

  19. Ps. LXX, 23. ↩

  20. Ps. CXXXVII, 1. ↩

Chapter 60 of 161