Skip to the text

In festo

S. JOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTÆ

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

QUI TIMET DEUM, FACIET BONA, ETC. Eccli. XV, 1-6.

In lectione hac, quæ hodie loco epistolæ legitur, edocentur virtutes, proprietates et opera viri sapientis ac justi. Et quia hæc in beatissimo Joanne excellenter fuerunt, merito lectio ista in ejus solennitate in officio legitur Missæ. Itaque in Ecclesiastico dicitur :

Qui timet Deum filiali timore, faciet bona, id est opera virtuosa ac meritoria. Talis etenim timor ex caritate procedit, et facit vitare culpam, ne Deus offendatur. Item retrahit ab omissione et negligentia.

Propter quod loquitur Salomon :1 Qui timet Deum, nihil negligit. Et qui continens est justitiæ, id est tenax ipsius, seu tenaciter eam conservans, apprehendet illam, id est, eam plenius obtinebit, et dulciter amplectetur eamdem. Hinc ait Salvator :

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.2 Virtutes namque augentur et perficiuntur. Et obviabit illi, id est, promptam se offeret suo amatori. Quod ideo dicitur, quoniam omni ad virtutes se disponenti, et quod in se est peragenti, Deus liberalissime ac piissime offert infusionem virtutum, imo et eas infundit. Itaque, « obviabit illi » quasi mater honorificata, id est, tanquam venerabilis mater caritative offert se suo amatori eam continenter quærenti, juxta illud quod scriptum est : Præoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis prior se ostendat.3

Cibabit illum pane vitæ, id est, Deus amatorem justitiæ spiritualiter nutriet verbo sacræ Scripturæ : non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, ut ait Christus ;45 et intellectus, quia sacra Scriptura optime reficit intellectum. Et aqua sapientiæ salutaris potabit illum, id est, mentem ejus reficiet gratia et consolatione Spiritus Sancti. Unde ait Salvator : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum ; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.6 Et firmabitur in illo, id est, qui taliter timet Deum, in Deo roborabitur per virtutes, firmiter adhærendo eidem ; et non flectetur, id est, a rectitudine justitiæ non divertet, sed perseverabit usque in finem, si de numero fuerit electorum : etiam si ad tempus erraverit, finaliter pœnitebit. Et continebit illum, id est, Deus conservabit eum in bonis, et non confundetur, quem Deus ita conservat, sed salvabitur cum electis ; et exaltabit illum apud proximos suos, id est, Deus honorabilem faciet eum et sublimem coram hominibus. Unde primo Regum loquitur Deus: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.7 De Apostolis quoque Psalmista loquitur Deo:8 Constitues eos principes super omnem terram.

Et in medio Ecclesiæ aperiet os ejus, id est, Deus homini taliter timorato, sapienti et justo, dabit gratiam alios instruendi, et diriget eum in illuminatione seu informatione hominum; et implebit eum spiritu sapientiæ et intellectus, id est Spiritu Sancto et donis ipsius, videlicet: dono sapientiæ, per quod contemplabitur Deum et ejus suavitatem gustabit; dono etiam intellectus, per quod ea quæ fidei sunt et rationes credendorum perspiciet. Et stola gloriæ, id est veste immortalitatis, seu felicitate æterna, induet eum post vitam præsentem, juxta illud Psalmistæ:9 Gloriam et magnum decorem impones super eum; et illud Isaiæ, Induit me Dominus vestimento salutis.10 Vel, « stola gloriæ induet eum », id est sacerdotali ornatu ac dignitate in vita hac.

Jucunditatem mentis, et exsultationem corporis sensitivæque partis (quæ exsultatio ex interioris lætitiæ redundantia oritur: unde in Psalmo, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum), thesaurizabit, id est, copiose augebit, super eum, id est in eo:11 quia copiosam ei dabit mercedem, et de eorum quos converterit gaudebit conversione, gratia et salute. Hinc ait Salvator: Thesaurizate vobis thesauros in cœlo.12 Paulus quoque apostolus his quos converterat scribens: Carissimi (inquit), gaudium meum et corona mea.13 Et nomine æterno hereditabit eum, id est, famam præclaram dabit ei perpetuo in sancta Ecclesia: nam et in vita præsenti, faciet eum famosum ac venerandum, in regno quoque cœlesti hoc plenius faciet. Vel, « nomine æterno hereditabit eum », quia faciet eum suum filium adoptivum in sempiternum. Hinc Salomon loquitur:14 Memoria justi cum laudibus; et iterum, Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt, et vivent nomina eorum in sæculum sæculi.15 Et in Apocalypsi loquitur Christus: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit.16

Footnotes

  1. Eccle. VII, 19. ↩

  2. Matth. V, 6. ↩

  3. Sap. VI, 14. ↩

  4. Deut. VIII, 3. ↩

  5. Matth. IV, 4; ↩

  6. Joann. IV, 13, 14. ↩

  7. I Reg. II, 30. ↩

  8. Ps. XLIV, 17. ↩

  9. Ps. XX, 6. ↩

  10. Is. LXI, 10. ↩

  11. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  12. Matth. VI, 20. ↩

  13. Philipp. IV, 1. ↩

  14. Prov. X, 7. ↩

  15. Eccli. XLIV, 14. ↩

  16. Apoc. II, 17. ↩

Chapter 68 of 161