Skip to the text

Sermo 7

DE VARIIS CONTEMPLATIONIS GRADIBUS; ET QUOMODO AD THEOLOGIÆ MYSTICÆ CONTEMPLATIONEM QUIDAM ELEVANTUR.

OMNES homines vident Deum, unusquisque intuetur procul. Job xxxvi, 25.

Quemadmodum asserit Damascenus, omnibus naturaliter insita est cognitio existendi Deum: imo sicut nihil incertius et incomprehensibilius est, quam quid sit Deus; sic nihil est certius, nil probabilius, quam Deum esse. Hoc quippe ex creaturis multipliciter innotescit. Propter quod ait apostolus Paulus: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt conspiciuntur;1 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Nempe ex ordine universi constat, esse unum primum et summum ens: et quum multa habeant esse suum ab alio, oportet unum esse quod esse suum aliunde non habeat, sed sit ens per essentiam, ens independens, æternum, perfectum. « Omnes » itaque « homines vident Deum », quia per naturalem rationem eum esse aliquo modo cognoscunt. « Unusquisque » quoque « intuetur » eum « procul », quia imperfecte et obscure ipsum in hac vita cognoscimus. Sicque procul intuemur, non ratione localis distantiæ, quum Deus ubique sit, sed ratione dissimilitudinis et deficientiæ seu imperfectionis : juxta quem modum longe est Dominus ab impiis, ipseque Dominus alta a longe cognoscit.2

Sunt autem diversi gradus videndi seu contemplandi Deum in vita præsenti.3 Primus et infimus, est per naturalem rationem, prout ex consideratione creaturarum Creator cognoscitur, sicut ex consideratione effectuum causa. Porro hic gradus cognoscendi Deum, latitudinem habet magnam. Sunt enim in eo gradus diversi, secundum quod unus per naturalem rationem plura et altiora, certius quoque ac clarius, cognovit de Deo, quam alius : sic enim philosophi Deum noverunt, hi perfectius, hi imperfectius.

Secundus gradus contemplandi Deum, est per fidem ac sapientiæ donum, quod perficit fidem. Et istud intelligendum est de fide formata, utpote per dilectionem operante : quoniam nullus dicitur proprie contemplari, nisi exsistat in caritate et gratia. Hoc autem modo contemplamur de Deo ea quæ naturalem rationem transcendunt, utpote, quod trinus est in personis, quod Unigenitus Dei naturam assumpsit humanam. Imo et ea quæ naturali ratione noscuntur de Deo, etiam per fidem vel saltem per donum sapientiæ contemplamur de eo : tamen alio altiorique modo quam naturali ratione de ipso noscuntur. Porro hic gradus contemplandi, magnæ est latitudinis : et primo in tres gradus dividitur, secundum tres gradus fidei ac sapientiæ et caritatis. Qui gradus accipiuntur penes tres status hominum Deo deservientium, scilicet incipientium, proficientium ac perfectorum. Proprie tamen, ut dictum est, contemplatio non pertinet nisi ad perfectos. Hæc quoque contemplatio pertinens proprie ad perfectos in vita præsenti, est duplex : una per affirmationem seu positionem, alia per negationem seu ablationem, prout D. Dionysius in pluribus scribit locis, præsertim in libro de Mystica theologia.

Contemplatio per affirmationem, est clara et prompta ac amorosa cognitio Dei, qua perfectiora et nobiliora quæque ei attribuuntur, seu qua ipse sub ratione talium simplici apprehensione concipitur sive conspicitur. Sic etenim contemplamur Deum ut primum ens, ut summum bonum, ut æternam et incommutabilem veritatem, ut simplicissimam unitatem, ut sapientiam exemplarem ac infinitam, ut omnipotentem, ut purum actum, ut opulentissimam vitam, ut supersanctissimam mentem, ut essentialiter pulchrum, ut interminabiliter dulcem, ut summe pium ac justum, ut infinite beatum, ut absolute perfectum, ut incomparabiliter in omni nobilitate et excellentia præfulgentem : sicque in libro de Divinis nominibus tractat de Deo Dionysius Areopagita. Necesse est namque in Deo tanquam in primo, fontali et exemplari universorum principio, omnium rerum perfectiones (omni imperfectione seclusa) ponere ac fateri; et quidquid absolute loquendo melius ac laudabilius est inesse sive haberi, quam deesse et auferri, hoc est, quidquid dicit perfectionem absolute atque simpliciter, hoc totum cum infinita plenitudine et excellentia Deo adscribere est necesse.

In hac contemplatione ab eminentioribus et perfectioribus et communioribus magis apte incipitur, quoniam talia magis Deo proprie attribuuntur, in tantum ut dicat Salvator : Nemo bonus nisi Deus; vel, ut alius refert Evangelista, Unus est bonus, Deus. Quibus verbis insinuat solum Deum proprie bonum vocari.4 Deus quoque ad Moysen loquens :5 Ego (inquit) sum qui sum; hæc dices, Qui est, misit me. Quo verbo innuit se solum proprie esse. Soli etenim Deo competit bonitas et esse cum omnimoda plenitudine atque immensa perfectione, ita quod ejus comparatione nihil creatum, bonum aut ens valeat appellari.

Propter quod sanctus Job ait:6 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Jeremias quoque asserit: Qui fecit omnia, ipse est, et Israel sceptrum hereditatis ejus;7 Dominus exercituum nomen ejus. Unde, ut asserit Damascenus, primum et proprium nomen Dei, est Esse, seu Qui est, quoniam Esse tanquam pelagus infinitum comprehendit in se quidquid inest et competit

Deo. Sanctus item Hilarius: Esse, inquit, non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas.8 Nec solum generalissima ista, videlicet esse, bonitas, veritas, unitas, tam eminenter, proprie ac singulariter competunt Deo, sed alia quoque absolutam perfectionem exprimentia, ut potentia, sapientia, scientia, pulchritudo, etc. Propter quod ad Timotheum loquitur Vas electionis: Beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem;9 et alibi: Soli sapienti Deo honor et gloria.1011 Ad quod insinuandum scriptum est: Stultus factus est omnis homo a scientia sua.12

Præterea contemplatio per negationem seu ablationem, est intuitio qua Deus conspicitur tanquam universis et singulis infinite sublimior, et prorsus incomprehensibilis, ita quod omnia verius atque subtilius negantur et auferuntur ab eo, quam adscribantur eidem. Sicque in hac contemplatione mens contemplantis unitur et infigitur Deo tanquam prorsus ignoto, quoniam videt et intelligit nihil competere Deo secundum modum quo nos comprehendere aut concipere id valemus, nec aliquid univoce dici de Creatore et creaturis, eo quod infinita sit exaltatio Creatoris super universa creata et creabilia.13 Hæc contemplatio Dei est altior et perfectior prima, quæ est per affirmationem: quia ut divinus

Dionysius docet, affirmationes sunt incompactæ (id est impropriæ) in divinis, negationes vero sunt propriæ ibi.14

Hæc quoque contemplatio per abnegationem universorum a Deo, est mystica theologia: quæ est secretissima, ardentissima ac lucidissima mentis humanæ cum Deo locutio, ejusque intuitio; et appellatur intuitio caliginis, id est divinæ et increatæ supersplendidissimæ lucis, quæ propter claritatis suæ infinitum, invisibilem incomprehensibilemque excessum nuncupatur caligo.15 Hinc Deus in Scripturis innominabilis perhibetur, quum tamen tam multa et quasi innumerabilia habeat nomina: quia videlicet nullum nomen competit ei secundum modum quo nos id intelligere possumus, sed per modum in infinitum perfectiorem et eminentiorem. Hinc quoque, quamvis in themate hujus dicatur sermonis, «Omnes homines vident Deum»;16 tamen, ut Joannes ait, Deum nemo vidit unquam;1718 atque ad Moysen protulit Deus, Non videbit me homo et vivet:19 quoniam Deum sicuti in se ipso est, nullus potest viator videre et humana sensitivaque vita tunc vivere.

Denique contemplatio ista mysticæ theologiæ per omnium ablationem a Deo, per incendium fit amoris: quoniam per ardentissimam atque purissimam Deitatis dilectionem immediate disponitur homo ad eam, quanquam et ipsum actualem amorem apprehensio quædam ordine naturali præcedat. In hac equidem contemplatione, mox ut apex affectivæ summi boni amore accenditur, vertex intellectivæ ad primæ ac summæ veritatis intuitionem erigitur, et ei ut enti incomprehensibili ac ignoto quantum ad quid est, infigitur; et crebro in divitias gloriæ rapitur, in Deitatis abyssum demergitur, in divinæ et increatæ infinitatis oceanum prorsus defluit a se ipsa, et igne amoris immensi quasi comburi ac perdi videtur: sicque obdormit et conquiescit in pace in id ipsum, in dilecto, in superclarissimo Deo, in eo qui solus per essentiam incomparabiliter in se bonus ac propter se amabilis superamabilisque consistit. Habet autem contemplatio hæc mysticæ theologiæ diversos ac varios gradus, secundum quod unus contemplator in caritate et dono sapientiæ altero est perfectior, vel prout magis aut minus se disponit ad eam, aut certe secundum quod magis aut minus gratiose ac pie prævenitur a Deo ac rapitur.

Præterea scire oportet, quia secundum divini Dionysii documenta, in contemplatione ista ab inferioribus et imperfectioribus aptius inchoatur, quia hæc corporalia ac sensibilia magis proprie de Deo negantur ac auferuntur.20 Sicque tandem ascendendo, universa etiam superiora et intelligibilia, et omnia entia et non entia auferuntur a Deo tanquam a superessentialiter superposito et interminabiliter superexaltato universorum principio: cujus immensam et incomprehensibilem lucem tanquam caliginem quum fuerit mens contemplando ingressa, omne mox nomen omnisque cognitio prorsus deficient. Sed hoc erit mente Deum videre, videre eum omnino invisibilem et incomprehensibilem esse: quemadmodum stanti circa Oceanum, cujus finem attingere visu nequit, hoc est Oceanum intueri, illud non posse totum conspicere. Et quanto mens de Deo id clarius atque profundius viderit, tanto ipsum limpidius intuebitur.

Postremo, ad hanc mysticæ theologiæ contemplationem homo dupliciter elevatur. Primo, per sui ipsius conatum seu præparationem ad eam, prout primo capitulo Mysticæ theologiæ sacer Dionysius docet, quando videlicet homo se ab exterioribus abstrahit, et mente recolligit, ad Deumque erigit, ejus bonitatem considerando, donec apex voluntatis divino accendatur amore, sicque vertex mentis per contemplationem hanc mysticam uniatur et infigatur Deo. Secundo, elevatur homo ad eam absque suo conamine ac præparatione, ex gratiosissima Dei præventione, repente et improvise, imo frequenter tam impetuose ac valide ut nequaquam queat resistere aut se inde avertere, sed instantanee mens ejus præstringitur, impletur, rapitur, absorbetur atque demergitur ac penitus superatur, et quasi prosternitur, ut felicius elevetur. Unde quinto de Consideratione ait Bernardus: Omnium maximus est, qui spreto usu rerum ac sensuum, quantum humanæ fragilitati fas est, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus avolat ad contemplanda divina. Talis in profundissima Dei misericordia prævenitur ac rapitur.

Ad hanc contemplationem mysticam, supernaturalem, flammigeram, ferventissimam, unitivam, conemur indesinenter, quia in ea consistit omnium exercitiorum et laborum actuumque nostrorum finis seu consummatio atque perfectio in præsenti. Ad quam solitarii specialiter adspirare debent ac niti, imo et omnes religiosi, ad quos contemplativa pertinet vita, quæ per beatissimum Joannem apostolum contemplatorem altissimum designatur. Ad quam contemplationem præclaram pervenit homo, non varios libros hinc inde revolvendo ac percurrendo, sed se ipsum in omnibus profunde humiliando, salubriter mortificando, fortiter superando; prompte obediendo, privatum prorsus exstirpando amorem, opusque Dei persolvendo reverenter ac semper attente, et coram Deo ubique ac semper sollicite ambulando, ac ea quæ Ordinis sunt diligentissime observando, ne in aliquo Omnipotentem offendat, imo in cunctis honoret, atque in ejus caritate omnique virtute et gratia indesinenter proficiat.21 Ad laudem et gloriam ejus.

Footnotes

  1. Rom. 1, 20. ↩

  2. Prov. xv, 29. ↩

  3. Ps. cxxxvii, 6. ↩

  4. *Marc.x,18.* *Matth.xix,17.* ↩

  5. *Exod. III, 14.* ↩

  6. Job xiv, 4. ↩

  7. Jer. li, 19. ↩

  8. Cf. t. XIX, p. 364 B, 365 B' et s. ↩

  9. 1 Tim. vi, 15, 16. ↩

  10. Rom. XVI, 27. ↩

  11. 1 Tim. i, 17; ↩

  12. Jer. x, 14; li, 17. ↩

  13. Ps. iv, 9. ↩

  14. De Cœlest. hier. c. II. ↩

  15. Prov. xxx, 4. ↩

  16. Job xxxvi, 25. ↩

  17. 1 Joann. iv, 12. ↩

  18. Joann. i, 18; ↩

  19. Exod. xxxiii, 20. ↩

  20. De Mystic. theol. c. II. ↩

  21. Mich. VI, 8. ↩

Chapter 76 of 161