Skip to the text

In die

EPIPHANIÆ DOMINI

ENARRATIO IN LECTIONEM PROPHETICAM LOCO EPISTOLÆ

SURGE, ILLUMINARE, JERUSALEM, ETC. IS. LX, 1-6.

QUOD beatissimus Isaias propheta in lectione quæ hodie loco epistolæ legitur, prophetavit, hodierna die in tribus Magis cœpit impleri : ideo lectio ista merito in præsenti legitur festo. Ecclesiam itaque alloquens Isaias, ait :

Surge ab amore terrenorum ad contemplationem ac dilectionem Dei ac æternorum, illuminare, id est, lumen gratiæ ac virtutum desuper suscipe a Sole justitiæ, o Jerusalem, id est Ecclesia militans, quæ in civitate sancta Jerusalem sumpsit exordium. Cur autem per Jerusalem designetur Ecclesia, dictum est sæpe. Jerusalem namque interpretatur visio pacis, et Ecclesia militans jam per fidem contemplatur pacem Dei cœlestisque patriæ, quæ omnem sensum exsuperat.1 Quia venit lumen tuum, id est, Christus per Incarnationis mysterium descendit in mundum, visitavitque te Oriens ex alto, qui est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum.23 Et gloria Domini, id est gloriosa operatio Christi, doctrina et sapientia ejus, excellentia quoque miraculorum ipsius, super te orta est, id est, tibi apparuit atque resplenduit : de qua Joannes asserit, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.4 Quia ecce tenebræ ignorantiæ et peccati operient terram, id est corda gentilium, terrenorum, non credentium, et caligo perfidiæ seu cæcitas mentis operiet populos Judæorum, qui pro majori parte in Christi adventu credere contempserunt : et usque in præsentem diem velamen super cor eorum positum est, secundum Apostolum.5 Itaque extra Ecclesiam non est lux gratiæ, sed tenebræ et caligo. Super te autem orietur Dominus, id est, Christus tibi innotescet, et mentem tuam illuminabit. Electis namque Judæis ac gentilibus Christus Apostolorum prædicatione et Spiritus Sancti operatione, splendorem sapientiæ salutaris infudit. Et gloria ejus de qua dictum est, « gloria Domini super te orta est », in te videbitur, id est, agnoscetur. Vel, « gloria », id est majestas, « ejus, in te videbitur », id est, a te per fidem et sapientiæ donum contemplabitur : quemadmodum ait Apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes.6

Et ambulabunt gentes in lumine tuo, id est, gentiles ad fidem conversi vivent, et ad cœlestem patriam gradientur, in doctrina, in præceptis atque consiliis Christi, qui ait : Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.7 Unde per Isaiam Deus Pater loquitur Christo :8 Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Et reges, id est principes sæculares, credentes ambulabunt in splendore ortus tui, id est in claritate gratiæ ac sapientiæ Christi, qui ortus seu natus est tibi, juxta illud:9 Puer natus est nobis.

Leva in circuitu oculos tuos, id est, undique circumspice, et interiores exterioresque oculos aperi, et vide, id est, considera quod subditur: Omnes isti, videlicet ex Judaismo ac gentilitate conversi, congregati sunt per fidem et caritatem in ecclesiastica unitate. De quibus ait Salvator: Non pro eis (puta Apostolis) rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes sint unum.10 Venerunt tibi, id est, per fidem et gratiam incorporati sunt tibi. De quibus sanctus Simeon dixit: Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum;11 lumen ad revelationem (id est illuminationem) gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Filii tui spirituales de longe venient, id est, a regione dissimilitudinis, et ab aversione peccati, atque ab omnibus finibus mundi accedent ad fidem ac evangelicam legem: sicut in

Evangelio ait Christus, Prædicabitur Evangelium in universo mundo;12 et, Multi ab oriente et occidente venient.13 Gentibus quoque conversis scripsit Apostolus:14 Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine ejus. Et filiæ tuæ in Christo renatæ, de latere surgent, id est, de propinquo ad fidem accedent, ut stent erectæ in Domino, quæ damnabiliter jacuerant in peccato. Per quod datur intelligi, quod multi ex utroque hominum sexu de longinquis propinquisque locis convertentur ad Christum.

Propter quod Christus ait Apostolis: Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria, et usque ad fines terræ.1516 Aliqui textus habent, Filiæ tuæ lac sugent, vel, De latere sugent: quod redit in idem, hoc est, consolatione Spiritus Sancti, gratia innocentiæ, et doctrina Apostolorum recreabuntur. De hoc lacte dicit Petrus: Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite.17 Præterea per filios possunt intelligi fideles perfectiores; per filias vero, pusilli et imperfecti: sicque per lac intelligitur doctrina facilior et observantia levior. Talibus namque ait Apostolus: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi.18 Tales equidem solidum nequeunt cibum sumere perfectorum, de quo Apostolus: Sapientiam (inquit) loquimur inter perfectos.1920

Tunc videbis impleri quæ dicta sunt, et afflues divitiis gratiæ ac virtutum, spiritualique gaudio, quibus primitiva Ecclesia maxime abundavit; et mirabitur de repentina ac copiosa hominum conversione, et dilatabitur cor tuum, caritate et jucunditate ipsum spiritualiter aperientibus, ita ut capax sit gratiæ amplioris et gloriæ æternalis. Unde ad Corinthios scribit Apostolus: Os nostrum patet ad vos, cor nostrum dilatatum est.21 Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, id est habitatores insularum quæ mari cinguntur, ut Cyprus, Sicilia, Anglia, etc., quæ in Ecclesia colliguntur per fidem; fortitudo gentium, hoc est brachium sæculare, seu Romanum imperium, aut cetera hominum multitudo in insulis non manens, venerit tibi per fidei ac Baptismi susceptionem. Ineffabiliter quippe gaudebat primitiva Ecclesia de conversione innumerabilium millium hominum ubique terrarum: quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.22

Inundatio camelorum operiet te. Consuetudo est Prophetis, obscure ac metaphorice loqui, et per nomina bestiarum homines bestiales significare: ita et nunc per camelos signantur gentiles, qui vitiorum onere gravabantur. Talium autem « inundatio », id est copiosa multitudo, operuit Ecclesiam, quia innumerabiles tales conversi sunt. Ideo subditur: dromedarii, hoc est homines dromedariorum mores habentes, ad vitia celerrime olim currentes, Madian et Epha, id est regionum sic dictarum habitatores. Isti operuerunt Ecclesiam, id est, eam copiose ingressi sunt. Omnes de Saba, id est quidam ex omnibus habitatoribus regionis sic appellatæ, venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Hoc cœptum est adimpleri in tribus Magis, qui venerunt ab oriente, adoraveruntque Christum, aurum, thus et myrrham offerentes eidem, sicut in Psalmo prædictum est :23

A Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent.24 Porro Saba est provincia magna, aromatibus plena : de qua fuit regina Saba, quæ venit a finibus terræ Jerusalem, ut sapientiam audiret Salomonis.25

Footnotes

  1. Philipp. IV, 7. ↩

  2. Joann. 1, 9. ↩

  3. Luc. 1, 78. ↩

  4. Joann. i, 14. ↩

  5. II Cor. III, 15. ↩

  6. Ibid. 18. ↩

  7. Joann. VIII, 12. ↩

  8. Is. XLIX, 6. ↩

  9. Is. ix, 6. ↩

  10. Joann. xvii, 20, 21. ↩

  11. Luc. ii, 30-32. ↩

  12. Matth. xxiv, 14. ↩

  13. Matth. viii, 11. ↩

  14. Ephes. ii, 13. ↩

  15. Act. i, 8. ↩

  16. * ultimum ↩

  17. 1 Petr. ii, 2. ↩

  18. Hebr. v, 14. ↩

  19. I Cor. iii, 1, 2. ↩

  20. I Cor. ii, 6. ↩

  21. II Cor. vi, 11. ↩

  22. Ps. xviii, 5. ↩

  23. Matth. II, 1, 11. ↩

  24. Ps. LXXI, 10. ↩

  25. III Reg. X, 1. ↩

Chapter 93 of 161