Skip to the text

Sermo 1

QUOD VARIIS MODIS SURGENDUM EST FELICITER; ET QUAM SIT NOBIS NECESSARIUM A DEO ILLUMINARI.

SURGE, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. Is. LX, 1.

Consuetudo est Scripturarum, ut nomine loci designentur habitantes in loco. Quoniam ergo primitiva Ecclesia in Jerusalem sumpsit exordium, eo quod Christus ibi instituit in Cœna novissima Sacramentum et sacerdotium evangelicæ legis, panem et vinum convertendo in corpus suum et sanguinem, Apostolos quoque faciendo sacerdotes, quum dixit, Hoc facite in meam commemorationem (per quæ verba contulit eis potestatem consecrandi corpus et sanguinem suum);123 et quia post Christi resurrectionem et ascensionem, sancti Apostoli aliique discipuli ibidem acceperunt Spiritum Sanctum; et evangelicam legem, videlicet, Christi passionem, resurrectionem, ascensionem, et cetera ejus mysteria, ibi publice prædicare exorsi sunt : hinc non immerito per Jerusalem sanctus Isaias propheta designavit primitivam Ecclesiam. Nam et Christus in Evangelio, nomine Jerusalem expressit habitatores ejus, ingratos perfidosque Judæos, dicendo : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos?4 Hanc ergo Jerusalem, scilicet primitivam Ecclesiam, allocutus est Isaias, eam hortando ad illuminationes divinas, quas copiosissime suscepit a Spiritu Sancto. Præterea per Jerusalem significatur etiam quælibet fidelis persona virtuosaque anima, contemplans cœlestia. Exhortanda est ergo quælibet communitas seu congregatio christiana, omnis quoque fidelis anima, ut surgat et illuminetur. Primo ergo surgendum est a ruina peccati. Quicumque enim est in caritate et gratia Dei, stat mente ad Deum erectus, quoniam ei super omnia tanquam ultimo fini et summo bono adhæret. Quum autem peccat mortaliter, spiritualiter ruit a summo bono ad caduca et vana, a dæmonibus superatur et conculcatur, et propria iniquitate jacet oppressus.5 Hinc in Proverbis habetur :6 Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruunt. Et Salvator ait : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Cujus dicti causam assignat in secunda sua Canonica felicissimus princeps Apostolorum :7 Iniqui (inquiens) sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatur, hujus et servus est. Iniqui autem a peccato vincuntur. Ideo ad Romanos hortatur

Apostolus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus, videlicet corporis vestri :8 quibus ratio tenetur reluctari ac prævalere. Qui ergo in mortali jacet peccato, surgat, id est, se contra se erigat, et Deum invocet adjutorem : sicque per rationem divina lege instructam, vitia detestetur ac fugiat, Deo adhæreat, et virtutes sectetur.

Secundo surgendum est ab imperfectione ad perfectionem, ut unusquisque conetur quotidie in virtutibus crescere, atque de die in diem humilior, patientior, timoratior, ardentior fieri. Quum enim non diu permaneat homo in statu uno, qui non nititur in gratia virtutibusque proficere, protinus deficit in eisdem, et faciliter eas amittit. Unde ad Hebræos loquitur Paulus : Ad perfectiora feramur, ut non segnes efficiamur ; et alibi, Æmulamini charismata meliora. Hinc ait Bernardus : In via Dei non proficere, est deficere ; non progredi, est regredi.

Tertio surgendum est corporaliter a lecto materiali, ne quis plus quam natura requirit, indulgeat somno, nec ex carnalitate, torpore aut pigritia jaceat nimis diu in lecto, sicque tempus suum expendat infructuose, et multa bona omittat. Convenienti igitur hora vadat homo dormitum et mane surgat; ad divinum quoque pergat Officium, si occupatio sua permittat hoc. Nam ex somno superfluo multa mala sequuntur : natura gravatur, ratio offuscatur, infirmitates nascuntur, et multa bona negligit homo. Hinc Salomon ait : Usquequo, piger, dormies? Quando consurges ex somno tuo? Apostolus quoque effatur : Tempus est nos jam a somno surgere.

Quarto surgendum est a quiete actuum vitæ contemplativæ, scilicet a speculatione cœlestium, a meditationibus sacris orationibusque devotis, ad labores vitæ activæ, ut scilicet tempore opportuno unusquisque pro posse suo proximis suis consilium impendat atque auxilium, et opera misericordiæ prosequatur, prout fraterna requirit dilectio.

His modis surrexerunt tres Magi, qui hodierna die Christum quæsierunt et invenerunt : quia pristinam gentilitatem derelinquentes, ad fidem et inspectionem Christi properaverunt, non somno, non pigritiæ indulgentes, sed stellam cum fervore ac diligentia assequentes. Præterea, cum his Magis illuminari optemus ac studeamus a Christo, qui ait in Apocalypsi :

Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Lux hujus stellæ est Christi doctrina et gratia. Eum igitur jugiter invocemus, ut intellectum nostrum sua sapientia illuminare, hoc est docere, dignetur : quia ut ait Propheta, beatus homo quem erudierit Dominus et de lege sua docuerit eum. Hinc Jacobus ait apostolus : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter ; et dabitur ei.

Sed attendendum est illud Ecclesiastici : Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. Ex quo patet, quod volens illuminari a Deo et sapientiam salutarem percipere, debet in primis conservare justitiam, divina implendo præcepta. Scriptum est enim : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis; perversæ enim cogitationes separant a Deo. Porro Deus est Sol sapientiæ, et sicut videmus quod sol iste visibilis, materialis, in cœlo discurrens, illuminat omne corpus quod suæ illuminationis est capax; sic Sol sapientiæ simplex et incorporalis, omnem mentem creatam suæ illuminationis capacem, gratiose illustrat. Sed sicut domus a sole visibili non potest illuminari quamdiu fenestræ et januæ ejus permanent clausæ, sic cor hominis a Deo illuminari non valet quamdiu in voluntate manet peccandi, nec se aperit gratiæ Dei, ad illam se præparando. Propter quod Isaias asserit : Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat; sed iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.

Insuper Isaias propheta assignat causam cur debeamus præfato modo surgere, et illuminationem a Deo rogare, dicens : « quia venit lumen tuum », videlicet Christus. Jam enim est tempus gratiæ, tempus misericordiæ, tempus acceptabile, dies salutis, in quo pronissimus est Deus mise-

Apoc. xxii, 16.

Ps. xci, 12.

Jacob. i, 5.

Eccli. i, 33.

Sap. i, 4, 3.

Is. lxi, 1, 2.

Ibid. lxi, 1.

II Cor. vi, 2.

Hebr. vi, 1, 12.

I Cor. xii, 31.

Prov. vi, 9.

Rom. xiii, 11. reri, indulgere et exaudire, eo quod unigenitus Filius Dei, Christus Dominus, jam factus sit homo et crucifixus pro mundo. Unde merito suæ sanctissimæ passionis multipliciter subvenit nobis. Juxta hunc modum, isti præelecti viri, sancti tres Magi, illuminationem a Deo postulaverunt, quoniam juxta prophetiam Balaam, Christi nativitatem cum ingenti præstolabantur desiderio mentis.9 Quumque nativitatem ipsius ex revelatione divina ac stellæ apparitione novissent, mox propria relinquentes, ad Christum intuendum ac honorandum aggressi sunt iter longum. Horum ergo exemplo et nos Christum quæramus. Ipse etenim tanquam verus Deus, ubique est præsens; et eum quærere, est eum desiderare, ad ejus amorosam unionem gloriosamque visionem fideliter adspirare, dicendo: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus; sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?10 In Sacramento quoque altaris præbet se Christus nobis præsentem ex incomprehensibili sua caritate, pietate et liberalitate ad nos.

Postremo, cum omni gratiarum actione consideremus, quam copiosam atque multiplicem gratiam dederit Deus omnipotens et æternus Ecclesiæ ex gentibus congregatæ, Judæis miserrimis in sua perfidia pertinaciaque relictis, imo et omni natione non credente in Christum contempta. Sanctis etenim et electis Christianis innumerabilibus dedit virtutes heroicas, perfectionem mirabilem, ardentissimam dilectionem, vitam angelicam et cœlestem, contemplationes altissimas. Insuper contulit eis præclarissima dona gratiæ gratis datæ, spiritum prophetiæ, operationes miraculorum innumerabilium soli Deo possibilium, discretionem spirituum, genera linguarum, et alia dona diversa.11 Et sicut cœlos ornavit sideribus ac planetis, ipsumque cœlum empyreum ac triumphantem Ecclesiam variis ordinibus angelorum ac omnium Beatorum; ita decoravit Ecclesiam militantem per temporum intervalla innumerabilibus Sanctis, gloriosis Apostolis, victoriosis martyribus, confessoribus virtuosis, virginibus sacris, beatissimis anachoretis, sanctissimis eremitis, cœnobiis, collegiis et congregationibus gratiosis.

B Gratias ergo agamus caritati, pietati et beneficiis Creatoris ac Salvatoris nostri altissimi. Atque Magorum istorum, qui omnium electarum gentium typum gerebant, fidem, fervorem diligentiamque sectemur, terrena despiciendo, cœlestia et æterna bona affectuosissime expetendo, Deo quoque cum metu ac reverentia ministrando: quoniam teste Propheta, Maledicti sunt qui declinant a mandatis ipsius;12 et cum timore serviendum est ei, qui est super omnia benedictus.13

Footnotes

  1. Act. II, 1 et seq. ↩

  2. 1 Cor. XI, 24. ↩

  3. Luc. XXII, 19; ↩

  4. Matth. XXIII, 37. ↩

  5. Prov. IV, 19. ↩

  6. Joann. VIII, 34. ↩

  7. II Petr. II, 19. ↩

  8. Rom. VI, 12. ↩

  9. Num. xxiv, 17, 23. ↩

  10. Ps. xli, 2, 3. ↩

  11. I Cor. xii, 8-10. ↩

  12. Hebr. xii, 28. ↩

  13. Ps. cxviii, 21. ↩

Chapter 94 of 161