Skip to the text

Sermo 3

QUAM NOCEAT SUBDITIS PRÆLATUS AUT PRINCEPS IMPIUS; QUÆ MAGORUM FUERINT DONA, QUOMODO SPIRITUALITER OFFERANTUR; ET QUANTUM DIFFERAT AB ALIIS QUÆ APPARUIT STELLA.

APERTIS thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus, et myrrham. Matth. II, 11.

Præter prætacta in sermone præhabito, adhuc in evangelio hodierno consideranda est tam Herodis quam Judæorum miranda perversitas, et negligentia maxima. Nam quamvis Herodes iste miserrimus, fuit ad legem Judæorum conversus, et libros Prophetarum credidit esse divinos atque veraces; tamen cogitavit ac nitebatur Christum occidere, quasi divinum posset mutare decretum, et ea quæ de Christo prophetata fuerant impedire. Ita peccatum mentem excæcat, et omne pervertit rationis judicium, ut non attendat quod Salomon protestatur: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.1 In hoc quoque patuit maxima negligentia Judæorum, quod alienigenis, scilicet Magis istis, Christum tam laboriose, tam affectuose, tam confidenter certitudinaliterque quærentibus2, eumque natum esse, per insigne miraculum, hoc est per stellæ apparitionem ac ducatum, probantibus, ipsi ad Christum quærendum moti non sunt: imo quem prophetali testimonio in Bethlehem fuisse nasciturum docebant, in Bethlehem non quærebant, quum tamen Christum esse natum, non solum a Magis, sed a justo quoque Simeone et beatissima Anna vidua aliisque audierint.3 Cujus una exstitit causa, quia regem suum Herodem carnali et mundano timore verebantur offendere.

Præterea aliud quoque circa evangelium istud pensandum occurrit, quod valde periculosa atque nociva est præsidentia impiorum: quia communiter trahunt subditos ad peccata, sive per prospera et blandimenta ac dona, sive per comminationes et aspera. Subditi quoque proni sunt conformare se voluntati illorum ut placeant illis. Hinc Jeremias dicit: Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.4 Et Salomon ait: Rex impius omnes ministros habet impios.5 Itaque qui bonum habent prælatum aut principem, grati sint Deo, et principi ac prælato obediant reverenter.6 Qui vero principem aut prælatum habent injustum, patientiam habeant, et pro suis peccatis sustineant talem: obediant nihilo minus ei in his quæ ad ipsius spectant officium, et in quantum Dei vicarius est, ipsum ex corde honorent; in illicitis vero et inhonestis eum non imitentur, neque ei obediant. Hinc enim Petrus ait: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.7 Porro teste S. Bernardo, Herodis crudelitatem atque malitiam sequitur, qui aliquem innocentem, bonum aut justum conatur a bonis operibus impedire, et qui alios scandalizare non metuit; item qui justis ac salubribus superiorum suorum ordinationibus renituntur, et obedire contemnunt. Similiter, principibus sacerdotum et Scribis Judæorum, qui Magos de loco nativitatis Christi docuerunt, nec tamen quæsierunt eumdem, conformes sunt prælati, doctores et prædicatores qui quod aliis prædicant, non observant nec operantur. Quibus clamat Apostolus: Qui alium doces, te ipsum non doces?8 Quibus et Christus terribiliter est dicturus :9 Ex ore tuo te judico, serve nequam.

Præterea, circa Magorum oblationes seu munera est pensandum, quod unusquisque eorum obtulit Christo aurum, thus, et myrrham. Cujus multiplex ratio assignatur. Prima, quoniam Persæ et Arabes his rebus abundant, et eas personis excellentibus consueverunt offerre. Secunda ratio, est spiritualis ac mystica, quia ut dictum est, Magi hi cognoverunt Christi deitatem, regiam dignitatem, ac mortalitatem. Ideo obtulerunt ei aurum tanquam regi, thus tanquam Deo, myrrham tanquam mortali : nam thus in Dei sacrificio ac divino Officio habetur in usu;10 per myrrham vero mortuorum corpora condiuntur, ut a putrefactione, fœtore ac vermibus præserventur.11 Tertia ratio est, quia videbant Matris Christi paupertatem, pueri teneritudinem, stabuli fœditatem. Aurum itaque obtulerunt ad relevandum inopiam Matris Christi, thus ad expulsionem fœtoris, myrrham ad consolidationem membrorum infantis.

Insuper munera ista debemus et nos spiritualiter Christo offerre. Aurum quidem ei offert, qui ejus amore cuncta relinquit et religionem ingreditur, aut alias vitam pauperem ducit spontanee.12 Similiter qui bona temporalia sibi concessa, pauperibus propter Deum misericorditer impertitur, aurum Domino offert. Qui autem hoc agit ex ferventi amore, offert et thus. Myrrham etiam offert, qui operibus pietatis et caritatis castigationem adjungit proprii corporis, ut cum Apostolo dicere queat : Castigo corpus meum et in servitutem redigo.

Insuper per aurum designatur sapientia salutaris, quæ est primum et summum donum inter septem dona Spiritus Sancti, seu fervens dilectio Dei. Unde in Apocalypsi Dominus loquitur : Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, id est fervidam caritatem, quæ non pecunia, sed oratione assidua a Spiritu Sancto impetratur. Debemus ergo Deo offerre hoc aurum, id est divinorum contemplationem, et summi boni ferventem amorem; omnia quoque quæ foris ad Dei reverentiam agimus, ex magno divini amoris operari affectu. Certe hæc contemplatio Dei ex fide et dono sapientiæ oriens, et ardens dilectio Dei, amplius placent Deo quam omnia dona exteriora.

Porro per thus figuratur bonæ famæ suavitas, exemplaris atque pacifica vita, seu affectuosa et dulcis oratio. Ait namque Apostolus : Christi bonus odor sumus in omni loco.13 Et Psalmista loquitur Deo : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.14 Debemus ergo Deo thus istud offerre, id est, inter homines ad Dei honorem exemplariter ac pacifice conversari, sicut docet Apostolus : In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt; itemque, Omnia (inquit) decenter et secundum ordinem fiant in vobis. Propter quod alia hortatur scriptura : Curam habe de bono nomine.15 Et Salomon loquitur : Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ.16 Debet etiam conversatio nostra esse pacifica, ut impleamus et illud quod ait Psalmista : Cum iis qui oderunt pacem, eram pacificus.17 Quod impleri non valet, nisi homo veraciter humilis patiensque fuerit. Nam teste Salomone, Inter superbos semper sunt jurgia; et, Qui impatiens est, exaltat stultitiam suam;18 et alibi, Vir iracundus incendit litem.19 Porro, quam magnum sit coram Deo pacifice conversari, pandit Christus : Beati (inquiens) pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.20

Debemus etiam Deo affectuosam et dulcem orationem offerre. Oratio namque est desiderii interpres ac nuntius. Idcirco cujus affectio ad Deum et ad gratiosa dona ipsius remissa aut nulla est, infructuosam et frigidam vel potius nullam fundit orationem. Debet ergo oratio nostra ex ardenti manare affectu, ut Deo complacere super omnia peroptemus, atque in ejus gratia ac spirituali profectu crescere fervide satagamus. Tepido namque loquitur Deus in Apocalypsi : Utinam frigidus esses aut calidus; nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo.21 Væ itaque eis qui toto corde in temporalibus cupiunt ac laborant ditari; de profectu vero virtutum et complacentia Dei, novissima eorum est cura. Ad hoc demum quod homo cum spirituali dulcedine oret, oportet eum distractiones cordis tempore orationis vitare, et animo recollecto cum actuali attentione orare. Et certe quam necessaria sit nobis oratio assidua et devota, Christus in Evangelio docet, dicendo:22 Oportet semper orare et non deficere. Itaque cum spirituali dulcedine gaudioque interno oremus, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Qui orat Deum in oblectatione, exaudietur.23 Et cogitationes inutiles ac curas sæculares orationis tempore excludamus, quoniam Salomone testante, Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti.24 Etenim muscæ morientes, sunt cogitationes vanæ et impertinentes, quæ perdunt, tollunt, impediunt suavitatem unguenti, id est dulcedinem orationis, quæ medicina est animæ, per quam vulnera vitiorum curantur.

Insuper per myrrham, quæ valde amara est, carnis mortificatio seu castigatio designatur. Oportet equidem corpus subjicere animæ, sensualitatemque rationi. Nam Paulo protestante apostolo, Caro concupiscit adversus spiritum.25 Idcirco beatissimus princeps Apostolorum affectuosissime nos hortatur, dicendo: Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.26 Itaque per pœnitentiæ opera unusquisque corpus suum castiget et Deo servire compellat, ne rebelle sit rationi. Oportet ergo caste et sobrie vivere, et semper in Dei timore persistere, ne ea quærantur quæ carnem et sensualitatem oblectant, sed quæ mentem in Deo confortant, ut sunt sanctæ cogitationes, virtuosæ affectiones, verba salubria, opera bona.

Amplius agnoscendum, quod stella quæ Magis apparuit, ab aliis stellis differebat in multis. Primo, quantum ad suam naturam atque materiam. Non enim erat de natura et materia cœlestium corporum, sed elementarium. Secundo, quantum ad tempus. Nam aliæ stellæ factæ fuerunt in exordio mundi;27 ista ministerio angelico in hora nativitatis Christi. Tertio, quantum ad locum. Nam aliæ sunt in cœlo; ista fuit in aere. Quarto, quantum ad motum. Nam aliæ circulariter, uniformiter moventur; ista hinc inde gyrabat secundum exigentiam viæ Magorum. Quinto, quoad quantitatem. Nam minima stella cœli major est tota terra; ista vero forte trium aut circiter fuit pedum. Sexto, quoad claritatem: nam ista ceteris videbatur splendidior. Septimo, quantum ad officium. Nam aliæ influentiam habent in inferiora; ista perduxit Magos, et Christi nativitatem monstravit. Octavo, in duratione: quoniam aliæ stellæ sunt incorruptibiles; ista suo peracto obsequio, in pristinam est redacta materiam.

Postremo, multiplex ponitur stella quam Magi viderunt. Est enim stella supersubstantialis, videlicet Christus: qui in Apocalypsi dicit, Ego sum stella splendida et matutina.28 Alia est stella rationalis, videlicet Virgo beata: de qua cantatur, Ave, maris stella. Has duas stellas viderunt Magi in stabulo. Tertia est stella intellectualis, utpote angelus. Unde de angelis ait Dominus ad sanctum Job: Ubi eras quum me laudarent astra matutina?29 Hanc stellam, secundum quosdam, Magi viderunt, dum stellam materialem videre cœperunt, et dum in somno admoniti sunt per aliam viam reverti. Quarta est stella spiritualis, puta lux gratiæ seu fidei rectæ, quam Magi intuiti sunt in proprio corde. Quinta est stella materialis, quam corporaliter conspexerunt in oriente. Itaque et nos cum beatissimis et præelectis iis Magis supersubstantialem stellam, scilicet Christum, quæramus, intueamur et imitemur. Nam qui dicit se in Christo manere, id est christianum exsistere, seu Christum pro capite, Domino ac magistro habere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.30 Sed ut ad hanc Christi virtuosam imitationem et contemplationem pertingere valeamus, stellam rationalem, virginem Mariam gloriosam, inspiciamus et exoremus, ut stellam spiritualem, videlicet splendorem gratiæ, claritatem sapientiæ, lucem virtutum, nobis impetrare atque in nobis conservare dignetur.

Footnotes

  1. Prov. xxi, 30. ↩

  2. Luc. xii, 25-38. ↩

  3. Mich. v, 2. ↩

  4. Jer. x, 21. ↩

  5. Prov. xxix, 12; ↩

  6. Eccl. x, 2. ↩

  7. 1 Petr. ii, 18. ↩

  8. Rom. u, 21. ↩

  9. Luc. xix, 22. ↩

  10. Coloss. IV, 5. ↩

  11. I Cor. XIV, 40. ↩

  12. Prov. XIII, 10. ↩

  13. II Cor. II, 15, 14. ↩

  14. Ps. cxl, 2. ↩

  15. Eccli. XLI, 15. ↩

  16. Prov. XXII, 1. ↩

  17. Ps. CXIX, 7. ↩

  18. Prov. XIV, 29. ↩

  19. Eccli. XXVIII, 11. ↩

  20. Matth. V, 9. ↩

  21. Apoc. III, 15, 16. ↩

  22. Luc. xviii, 1. ↩

  23. Eccli. xxxv, 20. ↩

  24. Eccle. x, 1. ↩

  25. Galat. v, 17. ↩

  26. 1 Petr. II, 11. ↩

  27. Gen. I, 16. ↩

  28. Apoc. xxii, 16. ↩

  29. Job xxxviii, 4, 7. ↩

  30. 1 Joann. II, 6. ↩

Chapter 97 of 161