Sermo 2
UNDE EX SCRIPTURIS CLARUM SIT, CHRISTUM SIVE MESSIAM VENISSE; QUI FUERINT MAGI, QUAMQUE COGNITIONEM DE CHRISTO HABUERINT.
QUUM natus esset Jesus in Bethlehem Judæ in diebus Herodis, etc.1 Matth.
Circa evangelium præsens multa sunt consideranda, quibus christiana fides valde corroboratur, et ipsi Christifideles moraliter ac saluberrime instruuntur. Primo ergo pensandum est, quod Christus Dominus natus describitur in diebus Herodis regis : cujus duplex est ratio. Prima, secundum Chrysostomum, ut ostendatur quod tempus adventus et nativitatis Christi a Daniele propheta prænuntiatum ac determinatum, sit tunc completum, quando Dominus Jesus Christus de Virgine natus est. Quum enim sanctus propheta Daniel oraret ferventer pro liberatione filiorum Israel a Babylonica captivitate, apparuit ei archangelus Gabriel, annuntians orationem ejus exauditam. Insuper multa revelavit eidem de Christo, et de perfecta liberatione generis humani per Christi adventum ac passionem, de finalique reprobatione ac derelictione Judæorum ob Christi negationem et occisionem. Et inter cetera exposuit Danieli determinatum tempus infra quod et in quo Christus esset venturus, dicendo : Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, ut consummetur prævaricatio, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum, hoc est Christus.2 De quo ibidem subjungitur : Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est, utpote Judæi increduli, qui dixerunt, Non habemus regem nisi Cæsarem. Porro, præinducta prophetia intelligitur de hebdomadibus annorum, non dierum : ita quod una hebdomas continet septem annos, ut omnes doctores tam christiani quam Hebræi fatentur. Sicque præfatæ hebdomades continent circa quadringentos annos. Et fuit hoc tempus impletum, regnante isto Herode et Christo sub eo adveniente, prout doctores super Danielem exponunt et probant : quod et ibi diffuse atque clarissime demonstravi. Ex hoc itaque probatur veritas fidei christianæ, quod scilicet Christus venit;3 et reprobatur Judæorum admiranda, rudis pertinaxque perfidia, dicentium Christum nondum venisse.
Secunda ratio hujus est, ut prophetia beatissimi Jacob patriarchæ ostendatur in
A Christo impleta. Sic enim ait : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Tempore autem hujus Herodis ablatum est sceptrum de Juda, hoc est regia seu præsidentialis potestas a progenie Judæ filii Jacob; et dux, id est princeps de ejus prosapia, quoniam Herodes iste fuit natione Idumæus, gentilis, fuitque primus rex alienigena qui regnavit super Judæos : ita quod tunc et deinde usque in præsens et usque in fine sæculi, ablatum est sceptrum de Juda, quia ex tunc non habuerunt Judæi regem aut principem ortum de Juda eis temporaliter imperantem, sed alienis principibus fuerunt semper et sunt subjecti. Certum est itaque, Christum sub Herodis præsidentia advenisse. Qui Christus est exspectatio gentium, prout de eo Aggæus ait : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Quamvis etenim tempore Babylonicæ captivitatis fuerit regia dignitas ablata a Juda, et dux de ejus genealogia ad tempus [ablatus], nihilo minus post reditum a captivitate illa, iterum præfuerunt populo Israel quidam de tribu Juda, puta Zorobabel, et alii quidam, ac Machabæi, qui erant de tribu Juda et Levi. Tandemque Joannes Hyrcanus natus ex semine Simonis Machabæi, imposuit sibi regium diadema. Tempore vero hujus Herodis Ascalonitæ et Idumæi, omnino ablatum est sceptrum a Juda. Ex quo rursus probamus catholicæ fidei veritatem, et Judæorum perfidam falsitatem.
Secundo circa istud evangelium videndum est de his tribus Magis, qui et unde fuerunt, et qualiter moti sunt venire in terram Judæorum ad quærendum adorandumque Christum. Et de hoc in expositione evangelii aliquid breviter tactum est. Refert demum S. Joannes Chrysostomus (quod tamen ipse non asserit, sicut nec reprobat), fuisse gentem quamdam in principio orientis juxta Oceanum, quæ ex doctrina Seth didicit futuram fuisse hanc stellam. Propter quod elegerunt ex se duodecim viros sapientes atque cœlestium mysteriorum amatores, qui nominabantur Magusæi, quoniam in silentio Deum glorificabant: qui et observabant ortum stellæ istius; quumque aliquis illorum duodecim moriebatur, alius loco ejus substituebatur. Quum itaque quodam tempore essent in monte altissimo, quem vocabant montem Victorialem, apparuit eis stella super montem illum descendens, habens in se formam pueri parvuli bajulantis crucem in humeris. Quæ locuta est eis ut tenderent in Judæam ad quærendum Dominum Christum. Quibus per biennium itinerantibus, nec cibus nec potus defecit in peris eorum stellam istam sequentium. Verumtamen communius dicitur, credibiliusque putatur, quod Magi isti fuerunt de Perside: quod in Scholastica historia legitur; et Chrysostomus id testatur. Hoc etiam legi in quadam epistola cujusdam sancti ac sapientissimi viri, qui nobilissimus Arabum fuit, et contra quemdam Sarracenum scripsit doctorem. Dicunt etiam quidam, quod Magi isti in Arabia regnaverunt minori. Iterum in historia translationis trium regum istorum asseritur, quod B. Helena regina, mater Constantini Magni imperatoris, cum grandi labore invenit et collegit corpora horum Magorum in diversis locis ante recondita, portavitque ea Constantinopolim civitatem. Inde translata fuerunt Mediolanum, atque ab illo loco in Coloniam sunt delata.
Præterea quæritur, quomodo Magi isti in tam brevi tempore, utpote infra tredecim dies, usque in Bethlehem potuerunt venire ab oriente. Ad quod respondet Remigius, quod divina virtute id factum sit. Porro S. Hieronymus dicit, quod super dromedarios venerant, qui sunt velocissima animalia, tantum currentia uno die ut equus infra tres dies: unde dromedarius dicitur a δρόμος, quod est cursus, et ἄρης, quod est virtus, quasi vim habens currendi. Quum itaque Magis istis præelectis stella hæc radiosa apparuisset in aere, non multum remote ab eis, statim Deo intus docente, vel, secundum Augustinum, angelo eos de stella hac edocente, intellexerunt stellam istam Christi Filii Dei nativitatem significare. Idcirco cum omni festinatione ac devotione iter ad regnum Judæorum arripuerunt.
Hoc quoque sciendum, quod quidam dixerunt viros istos ideo dictos Magos, quia ante fuerunt malefici. Magus enim uno modo est idem quod maleficus. Unde in Exodo malefici Pharaonis, magi vocantur. Sicque, ut fertur, Chrysostomus dicit eos fuisse primo magos, postea tamen conversos:45 quibus Christus suam manifestavit nativitatem, ut per hoc peccatoribus veniæ spem præberet. Verumtamen super Matthæum scribit Chrysostomus, quod fuerunt viri orientales de Perside, et quod apud Persas magi, non malefici, sed sapientes vocantur. Ideo miror si alibi illud dicat Chrysostomus, nisi forsan recitative: nec enim ita tenendum videtur.
Tertio circa evangelium istud considerandum est, cur Christus ab oriente potius quam ab occidente adducere voluit primitias gentium, id est primos istos viros gentiles, ad cognoscendum adorandumque se. Respondetur, quod hujus rei variæ possunt causæ præstari. Prima, quoniam Christus in Prophetis Oriens appellatur. Recte ergo ab oriente adducuntur, qui Christum Orientem adorare venerunt.6 Secunda, quia ab orientali plaga mundi sol oritur. Recte ergo ab oriente venerunt, qui Christum Solem justitiæ, a quo omnis lux gratiæ ac virtutum exoritur, adorare adducti sunt. Tertia, quoniam oriens est principalis pars terræ, et in eo primi parentes sunt conditi.
Quarto circa hodiernum evangelium pensanda est magna illuminatio seu sapientia horum Magorum: quia sicut in expositione prætactum est, tria cognoverunt de Christo, videlicet ejus divinitatem, regiam dignitatem, ac mortalitatem.7 Christus namque in unitate personæ est Deus et homo. Idcirco ad declarandum majestatem ipsius cœlestem, stellam decuit apparere: stella enim cœleste est corpus. Et quamvis hæc stella non fuit de natura cœlestium corporum (imo a stellis in cœlo fixis atque planetis differebat in multis), tamen in apparatu stellis cœlestibus exstitit similis. Hinc Augustinus exclamat: O infantia Christi, cui et astra subduntur! Qualis et quantæ sublimitatis ac gloriæ puer est iste, ad cujus pannos excubant angeli et sidera obsequuntur, trepidant reges, et sectatores sapientiæ genua flectunt? O beatum tugurium! Hieronymus quoque: Cœlum, inquit, fuit stabulum illud, ubi non lucerna luxit, sed stella. O cœleste palatium, in quo habitavit non rex gemmatus, sed Deus incorporatus, cui fuit pro molli strato durum præsepe! Item Hilarius libro de Trinitate: Parit Virgo, sed partus a Deo est; infans vagit, sed laudantes Deum angeli audiuntur; panni sordent, sed Deus adoratur: sicque divinæ potestatis non amittitur dignitas, dum carnis prædicatur humilitas. Ecce qualiter in Christo puero non tantum fuerunt humilia et infirma, sed etiam deitatis sublimia et excelsa.
Quinto circa evangelium præsens perpenditur magna Magorum constantia, et fides eorum certissima:8 quoniam sicut in expositione textus præhabitum est, non obstante Romanorum edicto, nec præsenti adhuc tunc Herodis imperio, confidentissime professi sunt Magi isti alium verumque regem Judæorum, et se ad eum adorandum venisse; nec aliquo modo dubitaverunt de Christi regia dignitate divinaque majestate, quamvis eum in tam vili invenissent tugurio. Quanta est ergo perversitas hominum, Christum hoc tempore, aut non aut remisse quærentium, nec ei plene credentium, post tam innumerabilia præclarissima a Christo et sanctis Apostolis ceterisque perfectis Christianis peracta miracula, post Prophetarum vaticinia tam copiose ac evidenter impleta, post tam liberalissima supernarum charismata gratiarum sanctis Christifidelibus apertissime condonata? — Postremo et alia multa circa hoc evangelium sunt pensanda: de quibus in sequenti tangetur sermone.
Itaque et nos horum sanctorum sequamur fidem, sapientiam, devotionem, liberalitatem constantiamque Magorum, ut firmissimi stemus in fide, et Christi humanitatem ac deitatem, humilitatem et majestatem, sapientialiter contemplemur ac honoremus, diligamusque eum non solum ut Deum et creatorem, sed etiam ut fratrem ac salvatorem; atque promptissimi simus ad omne ipsius obsequium, universam acediam abjicientes. Liberaliter quoque, intuitu et amore Christi, succurramus membris ipsius, puta pauperibus, de quibus loquitur ipse: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.9 Simus item constantes in omni eventu, et semper maneamus stabiliti in Deo; nec propter hominum minas, timorem aut impetum, nec propter eorum blandimenta, favorem aut dona, a Deo, a veritate, a justitia recedamus: quum Deus sit omnibus incomparabiliter præferendus; et qui eum sinceriter diligit, perfecteque timet, et jugiter intuetur, pro nulla re ab ipso averti se patitur, nec pro propriæ vitæ conservatione, imo alia cuncta pro nihilo ducit. Sed quia hoc totum implere, non est infirmitatis humanæ, sed gratiæ opus divinæ, Deum indesinenter precemur pro virtute et gratia adimplendi hoc omne, et sanctos hos Magos humiliter invocemus, devote honoremus, ac fervide diligamus.
Footnotes
Chapter 96 of 161