Sermo 4
Ad religiosos
QUID IN APPARITIONE DOMINI NOS ÆDIFICET; ET QUOMODO PIETATE, HUMILITATE AC MAGNANIMITATE DOMINUM IMITEMUR.
QUI sedes super Cherubim, appare.1 Ps. LXXIX, 2.
Ad hoc incarnatus et natus est Dei Filius propter homines, ut appareret hominibus, et agnosceretur ab eis. Ideo quoque voluit ab eis agnosci, ut diligeretur et coleretur ab ipsis. Atque omnium horum finis est, ut ad claram et beatificam ejus perveniant visionem, in qua ostendet eis se ipsum sicuti est in sua deitatis essentia et humanitate glorificata.2
Porro in Christi apparitione ac præsenti solennitate multa sunt nobis consideranda. Primum est, ineffabilis pietas Salvatoris, qui ex misericordia sua immensa tres beatissimos Magos tam gratiosissime prævenit, et eos ad sui perduxit adspectum, et hoc per splendidæ stellæ ducatum. Secundum est, summa Christi humilitas, qui appariturus his inclytis ac sapientibus viris, in tam vili tugurio, in tanta inopia, in tanta solitudine voluit inveniri ab eis. Siquidem pro regali palatio habuit stabulum; pro lecto eburneo, durum præsepium; pro militari ac curiali frequentia, erat ei illa in hora, vel sola Virgo dignissima, vel cum illa Joseph solummodo. Tertium est, omnipotentia Christi, qui licet sic appareret his electissimis Magis, divina tamen virtute ita eorum illuminavit immutavitque corda, quod non scandalizabantur in aliquo præfatorum, nec hæsitabant diffidentia, formidando ne forte essent decepti, omnibus regiæ magnificentiæ tam contrariis ibi inventis; sed certissime agnoverunt, infantulum illum in tanta pauperitate et humilitate eis apparentem, esse regem quæsitum, Deique Filium. Quod item ex stellæ motu, situ et aliis proprietatibus ejus noverunt, ex instructione quoque a sacerdotibus ac magistris Judæorum accepta.3
In tribus ergo prætactis Dominum Jesum, secundum quod decet et possibile est, imitemur. Primo, sequendo pietatem ipsius, proximos nostros pie præveniendo, obsequiis, beneficiis, misericordiis præoccupando, injuriatoribus ignoscendo, viscera misericordiæ ad afflictos, desolatos, tentatos, infirmos omnesque indigentes ac pereuntes semper affectuose gerendo; pro infidelium conversione, fidelium reformatione, universorum salute orantes, pro existentibus quoque in purgatorii pœnis orando, celebrando, et omni modo quo possumus, succurrentes. Monachi quippe est sua, deinde et aliorum deflere peccata; et quo minus prædicando, eo plus deprecando, Ecclesiæ subvenire. Denique quicumque est talis et taliter agit, specialissimam ac affluentissimam Dei gratiam promeretur ac adipiscitur. Et sicut ipse se habet ad proximos, ad vivos ac mortuos, ita ad ipsum se habet Deus in vita hac, munera gratiæ influendo, sicque in futuro se ad eum habebit, dona gloriæ tribuendo, juxta quod ait Salvator:4 Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis;5 et rursus, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.6
Secundo sectemur præfatam Christi humilitatem, ne cupiamus aut laboremus coram hominibus sublimiter apparere, aut eis inaniter complacere; nec propter humanum honorem sive favorem nos exornemus. Cujus contrarium agunt nonnulli, qui quando in choro psallunt, orant aut celebrant, nec aliquem opinantur adesse extraneum, omnia indevote agunt ac tepide; si vero honesti adsint extranei, fortiter cantant, vocibus non parcentes, et orando ac celebrando majorem assumunt vivacitatem ac religionem. His atque similibus majorem incutit pudorem, reverentiam et timorem humanus oculus, quam cuncta ex alto conspiciens Deus. Propter quod sicut ad Deum se habent irreverenter, ita ad eos Deus habebit se aspernanter. Si nos movet adstantia hominum aut quæcumque dignitas eorumdem, nonne in infinitum magis movere, excitare, accendere debet nos omnipotentis et omnia intuentis ac judicantis Dei præsentia, cujus comparatione omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei?7
Tertio Christum sequamur in omnipotentia ejus divina, ut qui ex nobis ipsis insufficientes sumus cogitare meritorie aliquid, et sine ipso nil possumus;89 sic proficiamus in charismatibus Spiritus Sancti, ut omnia valeamus in Deo nos confortante. Siquidem Christo testante, Omnia possibilia sunt credenti.10 Et Paulus: Omnia (inquit) possum in eo qui me confortat.11 Tanta sapientia conemur desuper adimpleri, tanta caritate accendi, ut eorum quos alloquimur valeamus corda illuminare, immutare, accendere. Propterea sic humiles simus, ut nihilo minus magnanimi consistamus. Humilitas namque et magnanimitas simul stant, et etiam circa idem objectum potest se quis humiliter magnanimiterque habere: humiliter quidem, ex consideratione propriæ insufficientiæ et defectuositatis; magnanimiter vero, ex intuitu et confidentia divini auxilii. Sic gloriosi hi Magi humiles erant, coram infantulo in tanta eis inopia apparente devotissime procidentes; magnanimi vero, imperterrito corde interrogantes, Ubi est qui natus est rex Judæorum? non obstante quod Romani jam præceperant neminem sine eorum licentia regem vocari, quod item in Judæa adhuc regnaret Herodes. Est autem magnanimitas valde præclara ac nobilis virtus, quæ ut Philosophus ait, est circa magnos honores: non quod magnanimus quærat aut magno habeat quoscumque humanos honores, sed quia intendit facere opera magno honore condigna, utpote sublimiter virtuosa.
Denique virtus hæc et proprietates ejus præcipue spectant ad religiosos, non obstante quod ad eosdem potissimum quoque pertineant humilitas et proprietates ipsius. Ut enim quarto Ethicorum ait Philosophus, et S. Thomas in secunda secundæ allegat, magnanimus habet lentum motum seu tardum incessum, vocem gravem et stabilem locutionem. Corporales etenim motus variantur secundum variam apprehensionem affectionemque animæ; velocitas quoque motus contingit ex hoc quod homo circa multa intentus est, et ea explere festinat. Quum ergo magnanimus tendat ad maxima, quæ sunt pauca et attentione egent præcipua, ideo tardum habet motum. Reprehensibilis est itaque in religiosis puerilis discursus, et cum saltatione ac præcipitatione quadam incessus, omnisque festinantia hujusmodi importuna. Porro acuitas velocitasque sermonis, secundum Philosophum, competit his qui de omnibus cito contendunt. Magnanimus autem non nisi de magnis se intromittit: ideo gravi utitur voce et stabili locutione. Insuper magnanimus dicitur aliorum aspernativus: non quod eos despiciat in quantum sunt homines, sed in quantum sunt defectuosi et peccatores ac viles: juxta quem sensum ait de viro justo Propheta, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.12 Verumtamen magnanimus alios veneratur in quantum dona Dei in eis relucent. Unde et Psalmista præallegatis verbis subjungit:13 Timentes autem Dominum glorificat.
Simus ergo et nos in loquendo non præcipites, sed maturi; non contentiosi, sed placidi. Verba etenim sapientis, statera ponderabuntur.14 Et Ecclesiastes ait: Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo;15 in multis enim sermonibus invenitur stultitia. Nec eos qui temporaliter prosperantur atque ad libitum vivunt, appretiemur: imo ut tales aspernemur, certi quod vita eorum insania sit; et oremus pro eis. Ideo namque Psalmista hortatur:16 Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Unde et magnanimus nullum in tantum appretiatur, ut propter eum indecens aliquid operari dignetur.
Insuper magnanimus dicitur beneficii sibi impensi immemor esse, non quod ejus obliviscatur, sed quia majora cupit rependere: in omni enim actu virtutum conatur excellere. Rursus, otiosus et tardus vocatur, quia non de parvis et sibi impertinentibus ac indecentibus, sed solum de magnis et dignis se intromittit. Nec familiariter potest convivere nisi amicis: adulationem namque et simulationem contemnit; omnibus tamen convivit congruenter, sicut oportet et decet.
His proprietatibus adornati erant hi præelecti, nobiles ac gloriosissimi Magi. In quibus et eos sectemur, ut sancto zelo unusquisque conetur alium in omni humilitate, mansuetudine, patientia, caritate, pietate, fervore, diligentia, laboriositate, perseverantia, ceterisque virtutibus superare. Nec de vilibus nos intromittamus aut indecentibus et impertinentibus rebus; sed toto conatu simus intenti circa permaxima, ut scilicet Deo altissimo debitam reverentiam impendamus, eique jugiter magis magisque placere, uniri, cohærere queamus: atque in tantum circa hoc occupemur, ut de vanis, vilibus ac puerilibus rebus nequaquam curemus, nec talia attendamus.
Footnotes
Chapter 98 of 161