Enarratio in evangelium
QUUM NATUS ESSET JESUS IN BETHLEHEM JUDÆ, ETC.1 Matth. II, 1-12.
MATTHÆUS sanctus evangelista in hodiernæ festivitatis evangelio recitat qualiter Christus in hoc die a tribus Magis inventus est et adoratus, et per oblationes magnificas honoratus. Itaque ait :
Quum natus esset Jesus ex Virgine gloriosa in Bethlehem Judæ, id est pertinente ad tribum Judæ patriarchæ: quod dicitur ad differentiam alterius Bethlehem, quæ est in Galilæa, atque ad tribum Zabulon pertinebat, ut in libro Josue legitur.2 In diebus Herodis regis Ascalonitæ, cujus filius dictus Herodes Antipas, decollavit Joannem, et Christum in passione derisit.34 Ecce. Dum in Scripturis dicitur Ecce, insinuatur magnum et notabile esse quod dicitur. Magi, id est viri sapientes, ab oriente, id est a Perside seu regno Persarum, secundum Chrysostomum, quæ regio est in orientali plaga respectu Judææ, venerunt cum grandi comitatu, utpote reges (illis namque temporibus sapientes regnare solebant, quales etiam erant tres amici
Job, qui in libro Tobiæ, et a S. Ambrosio in libro de Officiis, reges vocantur), Jerosolymam, dicentes:5 Ubi est qui natus est rex Judæorum? Ecce quam certa et secura, imo quam audax et admiranda interrogatio! Jam enim Romani, qui tunc monarchiam tenebant, præceperant ut sub periculo mortis, nemo aliquem regem vocaret sine eorum consensu. Fuit item præceptum, et his Magis non ignotum, quod qui rege vivente, alium pronuntiat regem, punitur in sanguine. Qualiter ergo hi Magi audebant, regnante super Judæos Herode, in ejus præsentia absque Romanorum licentia regem alium profiteri? Certe istam audaciam Christus eorum cordibus præstitit. Dicit quippe Chrysostomus, quod non curabant de sui sanguinis effusione: alias taliter loqui non ausi fuissent. Nondum viderant Christum, et jam parati erant mori pro Christo. Porro verbo, facto et oblationibus Magi isti confessi sunt quod Christus sit verus homo, verus rex, verusque Deus: verbo quidem, quia dicendo, « Ubi est qui natus est? » humanitatem ejus fatentur; quumque adjungunt, « rex Judæorum », regiam ejus potestatem agnoscunt; atque addendo, « venimus adorare eum », deitatem ejus testantur. Qualiter autem facto et oblationibus idem confessi sunt, infra dicetur.
Denique causam suæ interrogationis aperiunt, dicendo: Vidimus enim stellam ejus, id est stellam suæ nativitatis testem ac indicem, in oriente, id est regione nostra orientali, in qua stella ante nos stetit, et exinde nos duxit, nos præcedendo in aere; et venimus adorare eum adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur. Magi isti, secundum doctores, ex semine Balaam nati sunt, et ex ejus vaticinio fidem habuerunt stellæ eis apparituræ, quæ indicaret verum regem Judæorum, Deum et hominem, esse natum. Sic enim in Numeris legimus Balaam prophetasse: Orietur stella ex Jacob, id est causa Christi nati ex semine Jacob, videlicet ad manifestandum ipsius nativitatem;6 et exsurget homo de Israel. Hujus itaque stellæ apparitionem affectuose præstolabantur ac observabant. Quumque in hora nativitatis Christi vidissent coram se quamdam novam ac radiantissimam stellam, mox Deo inspirante intellexerunt hanc esse stellam diutissime expectatam: propter quod statim surgentes, paratis parandis, secuti sunt ejus ducatum. At vero Magis Judæam ingressis, stella ad tempus disparuit, quoniam Magi ad humanum recurrentes præsidium, utpote ad informationem Jerosolymitarum, divinum meruerunt ducatum amittere, ut aliqui dicunt. Et ita ingressi fuissent vel ingredi proposuissent Jerusalem antequam stella eis disparuit, nec ejus ducatum fuissent secuti assidue. Quod non est verisimile, quoniam avidissima et devotissima mente stellam hanc sequebantur. Unde ea denuo visa, gavisi sunt vehementer. Probabilius igitur reor, quod stella Deo sic ordinante ad tempus disparuit: quo facto, Magi opinati sunt regium puerum in civitate regali Jerusalem esse quærendum. Voluit equidem Deus ut introirent Jerusalem, ad majorem suæ fidei confirmationem, et Judæorum commonitionem, si crederent, vel confusionem, si non crederent.
Audiens autem Herodes rex verba Magorum, turbatus est, non solum turbatione admirationis, propter rei novitatem ac magnitudinem, sed etiam turbatione pravæ affectionis, ita ut horror, suspicio, malignitas, introierunt cor ejus: quia quum esset ambitiosus ac alienigena, timuit regno privari, et tanquam alienigena, a populo Judæorum, cui proprius rex natus esset, repelli. In quo impletum est illud
Job : Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur.7 Et omnis Jerosolyma cum illo, id est, habitatores Jerusalem turbati sunt cum Herode, vel quia volebant ei applaudere, vel quia timebant prælia concitari ab Herode contra regem natum. Ex quo patet, quam periculosa et nociva sit præsidentia impiorum, quia ut in Ecclesiastico legitur : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus;8 et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Et congregans Herodes omnes principes sacerdotum, id est eos qui sibi invicem in pontificatu succedere consueverunt (tamen eodem tempore non præfuit nisi unus princeps sacerdotum), et Scribas populi, id est doctores et legisperitos Judæorum, scitabatur, id est inquirebat, ab eis ubi Christus nasceretur, id est, ubi Prophetæ eum nasciturum prædixerunt. Ex quo evidens est, quod per regem Judæorum Herodes intellexit non quemlibet regem eorum, sed regem Messiam, verum et summum regem Judæis promissum. Erat quippe proselytus, id est ad Judaismum conversus. Sed imperfecte in lege instructus fuit, putans Christum in primo suo adventu temporaliter regnaturum. Quod nunc usque obtenebrati putant Judæi, quum tamen sancti Prophetæ primum Christi adventum in paupertate et humilitate futurum prædixerint, juxta illud Isaiæ : Inglorius erit inter viros adspectus ejus;9 Zacharias quoque, Ipse pauper et ascendens super asinam.10
At illi dixerunt ei : In Bethlehem Judæ. Sic enim scriptum est per Prophetam Michæam : Et tu, Bethlehem terra Juda, id est pertinens ad Judæam atque ad tribum Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, id est inter principales urbes Juda :11 quia etsi parva fuerit quantitate, magna tamen fuit dignitate ob Christi nativitatem in ea. Propter quod subditur : Ex te enim exiet dux, id est, Christus procedet et orietur ex te. Nam ex habitatoribus Bethlehem, scilicet Booz, Jesse, Isai,12
A David, natus est Christus. De quo Danieli Gabriel angelus ait :13 Ab exitu sermonis usque ad Christum ducem. Qui regat spirituali regimine populum meum Israel. Unde angelus : Regnabit (inquit) in domo Jacob in æternum.14 Christus quippe per se ipsum, deinde per Apostolos, rexit spiritualiter plurimos Judæorum, quos docuit et ad veram salutem direxit.
Tunc Herodes clam vocatis Magis ad se, quia propositum suum Judæis indicare non voluit : non enim confidebat in eis, et verebatur ne sibi resisterent, adhærendo regi proprio et supremo, ex eorum semine nato; diligenter didicit ab eis tempus stellæ quæ apparuit eis, id est determinatum diem in quo eis stella ista primo apparuit : quatenus cognita nati regis ætate, melius eum agnosceret ad occidendum. Et mittens, id est, ire suadens, illos in Bethlehem, dixit : Ite, id est, super dromedarios vestros (secundum Hieronymum) tendite, et interrogate a civibus Bethlehem diligenter de puero ubi sit, et de apparatu ipsius; et quum inveneritis eum, renuntiate mihi in qua domo sit puer, redeundo ad me, vel per certum nuntium insinuando hoc mihi, ut et ego veniens ad Bethlehem, adorem eum. Hoc simulatorie dixit, ut per falsam obsequii promissionem induceret Magos ad renuntiandum sibi de puero. Talis namque consuetudo est pessimorum, ut dum aliquem in occulto plus lædere cupiunt, humilitatem ei et amicitias fingant. Unde tunc amplius metuendum ac præcavendum est a nocumento, dum adversarius magis arridet. Porro, non puto quod Herodes voluerit puerum in præsentia Magorum accedere sive occidere, sed eis ad sua reversis.
Qui quum audissent regem, videlicet verba Herodis, abierunt a Jerusalem ad Bethlehem, cum ardenti affectu præ desiderio regis nati. Et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos. Quemadmodum enim Deo disponente, circa Jerusalem disparuit, sic Deo volente, post recessum a Jerusalem rursus apparuit Magis, præcessitque eos in aere, mota ab angelo. Usque dum veniens staret supra ubi erat puer, id est, supra diversorium in quo Christus natus fuit, vel supra caput ipsius, puta in domo seu stabulo : quasi diceret, Ecce Desideratus cunctis gentibus quem quæritis.15 Videntes autem stellam statim quum egrederentur Jerusalem, gavisi sunt gaudio magno valde, id est vehementissime, et ultra humanum modum ineffabiliter, tanquam dupliciter certificati de inventione proxima pueri, sicut et ante de stellæ disparitione contristati fuerant valde.
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et forsan in gremio ejus. Joseph autem, secundum quosdam, Deo sic ordinante, tunc abfuit, ne a Magis pater pueri putaretur. Et procidentes humiliter cum maxima reverentia coram puero super genua sua, vel proni in terram, adoraverunt eum adoratione latriæ, tanquam verum Deum et Regem cœlorum. Viderunt etenim procul dubio non solum intellectualibus, sed corporalibus quoque oculis, aliquid supernaturale in puero isto, videlicet quemdam divinum splendorem in vultu ipsius. Intus quoque instruxit eos Spiritus Sanctus, quis, qualis et quantus esset hic puer, omnemque exteriorem paupertatem et vilitatem circa eum apparentem, non esse humanæ necessitatis, sed divinæ dispensationis, in signum quod puer iste non temporalem prosperitatem, opulentiamque terrenam, sed veram, cœlestem ac sempiternam felicitatem in se credentibus largiretur. Idcirco scandalizati et moti non sunt ex stabuli vilitate, ex matris inopia, ex pueri solitudine : imo quo exteriora videbantur abjectiora, eo interiora intellexerunt esse diviniora.
Et apertis thesauris suis, id est repositoriis divitiarum quas secum detulerant, obtulerunt ei munera, videlicet aurum, thus et myrrham, ita ut unusquisque eorum tria hæc obtulit. De horum munerum causis et significationibus atque mysteriis, in sermone dicetur. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, id est, tempore suæ dormitionis in aliquo hospitio Bethlehem admoniti ab angelo, vel a puero nato, secundum quosdam, ita quod imaginaria visione eis apparuit, ut ad Herodem non reverterentur, quia dolose eis fuit locutus, et puero mortem machinabatur. Porro responsum proprie datur interroganti. Sicque Magi interrogasse videntur forsitan a Maria, an ad Herodem redire deberent; vel responsum istud datum est non verbali inquisitioni, sed operationi eorum, quoniam suo obsequio meruerunt sic admoneri ac instrui, ita quod illa admonitio fuerat correspondens devotioni obsequioque ipsorum. Per aliam viam reversi sunt in regionem suam, ignorante Herode : quod tamen postmodum percepit.
Footnotes
Chapter 95 of 161