Skip to the text

Sermo 5

DE STULTA SAPIENTIA MUNDI, ET SAPIENTI STULTITIA DEI; ET QUOMODO MAGORUM FIDEM, DEVOTIONEM AC LIBERALITATEM DEBEAMUS IMITARI.

DORABUNT eum omnes reges. Ps. LXXI, 11.

Vere sicut ait Apostolus, Stultam fecit Deus sapientiam mundi hujus.12 Propter quod iterum loquitur:3 Qui vult sapiens fieri, stultus fiat, ut sit sapiens. Stultus (inquam) fiat, ea quæ mundani carnalesque homines fatua arbitrantur, amplectendo. Quemadmodum enim Deus stultam fecit sapientiam hujus mundi, ita et mundus stultam reputat sapientiam Dei, hoc est sapientiam salutarem: quæ, ut asserit Leo Papa, non in appetitu laudis et gloriæ temporalis, non in disputandi astutia, nec in abundantia fabulandi, sed in vera et spontanea humilitate, in terrenorum contemptu, in divinorum contemplatione ferventissimoque consistit amore. Quæ omnia Dominus et Salvator a nativitatis suæ exordio usque ad crucis patibulum, primo operibus, deinde et verbis edocuit, et copiosissime commendavit. Porro se ipsum sic in omnibus humiliare, terrena despicere, injurias sustinere, mundani homines quid aliud quam stultitiam reputant? In hoc itaque Deus omnipotens, cujus sapientiæ non est finis, stultam ostendit sapientiam sæculi hujus, quod unigenitum Filium suum humana natura indutum, fecit in terris in omni paupertate, in summa humilitate, in extrema patientia, in plenissima obedientia, in ferventissima caritate apparere, conversari ac pertransire;4 omnemque altitudinem sæculi ei subjecit, reges, principes, philosophos, et universos hujus mundi primates sub ipso prostravit, atque ad ejus fidem, legem, cultum et adorationem induxit: quod hoc die in beatissimis tribus Magis præfiguravit, imo et implere exorsus est. Fuerunt quippe tres viri isti magnates, famosi et sapientes in sæculo; nihilo minus Jesum infantulum in extrema paupertate, humilitate, dejectione eis apparentem, omni rejecto carnali tumore ac sæculari prudentia flexis genibus cum devotione promptissima adoraverunt, ac mysticis honoraverunt muneribus.

Videamus ergo ne forsan in nobis carnale quid inveniatur, ne quis appetitor sit laudis humanæ, aut honoris vel promotionis amator, ne quis ambitionis caligine obtenebretur, et pro eo quod omnibus viliorem se debeat æstimare, cupiat aut conetur fratribus suis præesse, et per hoc innumerabiles incidat culpas, ac reflectatur quasi in cunctis quæ agit miserrimus ad se ipsum. Nihil sæcularis prudentiæ in nobis resideat, nec disputando, subtilia disserendo, in verbis prævalendo quæramus ostentare nos ipsos, quum dicat Vas electionis: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.5 Imo quanto quis major aut doctior exstat, tanto sit in conversando devotior, et in omnibus mitior atque humilior, quum Jacobus dicat apostolus: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.6 Omnem injuriam æquanimiter tolerando, cuncta transitoria despiciendo, nos ipsos in universis humiliando, ad sola cœlestia ac divina totis præcordiis suspirando, ostendamus nos esse veros Christi discipulos, evangelicæ legis sapientia decoratos.

Præterea in solennitate hac nobili ac jucunda, multa sunt ex parte sanctorum Magorum istorum consideranda. Primum est, certitudo ac magnitudo fidei eorum. Certissima namque fide sciscitabantur, Ubi est qui natus est rex Judæorum?7 et tamen adhuc nulla Christi viderant miracula, nec veteris Testamenti de ipso prænuntiata cognoverunt oracula, nec Prophetarum vaticinia didicerunt, nisi Balaam tantum, ut creditur.8 Cujus vaticinio tam firmiter crediderunt, quod tanto tempore exspectarunt hanc stellam, ejusque apparitioni atque ducatui fidem adhibuerunt plenissimam. Quomodo igitur incredulitatem aut hæsitationem suam nunc quis poterit excusare, postquam ipsemet Christus, in primis per se ipsum, deinde per beatissimos suos Apostolos, ceterosque discipulos et viros perfectos, tam innumerabilia, præclarissima, solique omnipotenti Deo possibilia egit miracula, primitus in Judæa, deinde ubique terrarum? Et omnia de Christo prænuntiata, esse impleta apertissime manifestat finalis hæc derelictio, vastitas et captivitas Judæorum, quas Christi occisionem sequi debere Daniel sanctus evidentissime prophetavit, dicendo: Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.9 Circa quæ verba etiam Josephus, vir doctissimus et Judæorum historiographus, testatur quod Daniel prædixit Nabuchodonosor regi finalem sui populi captivitatem, videlicet Judaicæ plebis dispersionem et conculcationem hanc ultimatam.

Secundum est, infatigabilis diligentia Magorum istorum in quærendo Dominum Salvatorem. Omni namque mora postposi-

II Cor. V, 1. ta, mox ut stella eis apparuit, iter aggressi sunt, non sumptibus parcentes neque laboribus, sed continuo prosecuti sunt iter inceptum perseveranter, donec cunctis Desideratum gentibus invenerunt.10 Cur ergo nos universa Filii Dei scientes mysteria, tam remisse ac negligenter quærimus in cœlis regnantem Deum hominemque perfectum, quem tam indefesse et diligenter quæsierunt hi Magi infantulum infantilibus fasciis involutum, quum agnoscamus eum tot et tanta fecisse ac pertulisse pro nobis, atque tam inæstimabilem nobis beatitudinem præparasse?11 Usquequo torpemus ignavia, et non intramus ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum nostrorum nobis promisit ac præparavit? Scimus equidem quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis; scimus quod non habemus hic manentem civitatem, nec tamen ut dignum est, futuram inquirimus.12 Consideremus amœnitatem et gaudia supercœlestis paradisi, et ejus desiderio accendamus nos ipsos, confitentes quia peregrini et hospites sumus super terram;13 atque cum viro sancto dicamus, Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ;14 itemque: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!15 concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Non itaque effundamus cor nostrum super curiositates externas, nec ad vana ac frivola afficiamur, ne per hoc ab æternorum ac divinorum impediamur amore; sed in Deo recolligatur atque figatur tota affectio nostra, et ad ipsum universa nostra dirigatur ac tendat intentio.

Tertium est, ingens liberalitas Magorum istorum. Nam unusquisque eorum aurum, thus et myrrham obtulit Christo, non utique in modica quantitate aut animo parco, sed ut decuit, copiose, liberalique mente, præsertim quum matrem infantuli cernerent pauperem et puerum indigenem. Simus ergo et nos cordialiter liberales. Quod si dixerit quisquam: In quo esse potero liberalis, qui nil proprium habeo, nec sine licentia dare quid valeo? Respondendum est ei, ut sicut boni sæculares liberales exsistunt de exterioribus suis rebus communicando prompte ac large egenis; sic religiosi claustrales, liberales debent exsistere, dona gratiæ eis collata, suis proximis atque confratribus communicando affectu prono, caritativo ac abundanti, juxta illud principis Apostolorum:16 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Ideo quidquid consilii, quidquid auxilii, quidquid consolationis aut instructionis proximis impendere possumus, eis ferventi ac læto impendamus affectu. Hilarem namque datorem diligit Deus. Et rursus ait Scriptura:17 In omni dato hilarem fac vultum tuum. Imo ultra vires et supra quam habemus, eis benefacere cupiamus. Nec solum nostra, seu usui nostro concessa, sed insuper et nos ipsos ipsis quantum fas est impendamus, ut cum divino Apostolo dicere valeamus: Libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Qui liberalitatem suam insinuans alibi: Mihi (inquit) et his qui mecum erant, ministraverunt manus istæ.18

D Postremo alia multa in electissimis Magis istis queunt perpendi, puta: eorum humilitas, quod coram infante pauperculo taliter prociderunt; et obedientia, quoniam juxta admonitionem eis factam, per aliam viam in suam regressi sunt regionem. In quibus omnibus eos fideliter imitemur.

II Cor. IX, 7.

II Cor. XII, 15.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 20. ↩

  2. 1 Cor. 1, 20. ↩

  3. 1 Cor. III, 18. ↩

  4. Ps. CXLVI, 5. ↩

  5. Rom. xii, 16. ↩

  6. Jacob. iii, 13. ↩

  7. Matth. 11, 2. ↩

  8. Num. xxiv, 17. ↩

  9. Dan. ix, 26, 27. ↩

  10. Agg. II, 8. ↩

  11. Josue XVIII, 3. ↩

  12. Hebr. XIII, 14. ↩

  13. Hebr. XI, 13. ↩

  14. Ps. XXV, 8. ↩

  15. Ps. LXXXIII, 2, 3. ↩

  16. I Petr. IV, 10. ↩

  17. Eccl. XXXV, 11. ↩

  18. Act. XX, 34. ↩

Chapter 99 of 161