Skip to the text

In festo

PURIFICATIONIS B. V. MARIÆ

ENARRATIO IN LECTIONEM PROPHETICAM LOCO EPISTOLÆ

ECCE EGO MITTAM ANGELUM MEUM, ET PRÆPARABIT VIAM ANTE FACIEM MEAM, ETC. Malach. III, 1-4.

CONVENIENTER legitur lectio ista prophetica hodie loco epistolæ, quoniam quod in ea legitur prophetatum de Christi præsentatione in templum, est hodie adimpletum. Itaque in Malachia scriptum est :

Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Istud de Joanne Baptista esse prædictum, Christus testatur : Hic est (inquiens) de quo scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.1 Unde secundum formam verborum qua Christus scripturam istam allegat, verba ista dicuntur ex Dei Patris persona, ut sit sensus : « Ecce ego mitto angelum meum », id est Joannem Baptistam, de quo Joannes evangelista : Fuit homo missus a Deo. Dicitur autem Joannes Baptista angelus, ratione officii, quia Christi præcursor, præco et nuntius fuit, et quia angelicæ fuit vitæ.2 « Ante faciem tuam », o Christe, id est ante manifestam prædicationem et innotescentiam tuam. « Qui præparabit viam tuam ante te », id est, corda Judæorum sua prædicatione disponet ad tui susceptionem. Nostra autem translatio redit in idem; sed secundum eam, ista dicuntur in Christi persona, ita ut sit sensus : « Ecce ego mittam angelum meum », puta Joannem, « et præparabit viam ante faciem meam », id est, sua sermocinatione et suo baptismo aptabit Judæos ad susceptionem doctrinæ meæ atque baptismatis mei, ut per eum credant in me. Hinc de ipso fertur : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.3

Deinde Christus de se quasi de alio loquens, subjungit : Et statim post Joannis nativitatem, veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, id est Christus Rex regum et Dominus universorum; cujus adventum omnes devoti illuminatique homines a principio mundi desideraverunt, quemadmodum Christus in Evangelio ait Apostolis : Multi reges et Prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt.4 Et Angelus testamenti, quem vos vultis, id est Christus magni consilii Angelus, qui novi Testamenti est institutor seu conditor, et evangelicæ legis dator.5 Porro per « templum » intelligi potest templum illud materiale quod in Jerusalem fuit, in quo hodie Christus a sua virginea Genitrice est Deo Patri præsentatus atque oblatus;6 in quo etiam Christus post annum suum tricesimum sæpius prædicavit et miracula fecit, et quum duodecim esset annorum, in medio doctorum fuit a Matre inventus.78 Potest quoque per « templum » intelligi congregatio Judæorum qui crediderunt in Christum.

Quæ autem sequuntur, quidam exponunt de secundo Christi adventu. Convenientius tamen exponi videntur de primo ejus adventu, sicut ex ipso textus tenore et ordine elucescet. Nam subditur :

Ecce venit Christus per Incarnationis mysterium et humanitatem assumptam, dicit Dominus exercituum, id est angelicorum agminum. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? id est, quis capere sufficiens est qualiter veniet, quam magnifice, mirabiliter atque humiliter, qualis quoque et quantus sit ipse? Incarnatio etenim Salvatoris, et ejus divina majestas, a nobis comprehendi non queunt. Et quis stabit ad videndum eum? id est, excellentiam Christi nemo comprehendere poterit aut intueri. Vel hoc dicitur, quoniam comparative loquendo, pauci Judæorum crediderunt in Christum; nec eum æquanimiter adspexerunt : quibus etiam gravis erat ad videndum, ut sapiens quidam asserit.9 Hinc subditur :

Ipse enim quasi ignis conflans, id est, acute et rigorose alloquens, docens et increpans peccatores, præsertim sacerdotes, Scribas et Pharisæos. Conformiter scriptum est de Elia :10 Surrexit Elias propheta quasi ignis; et verba ejus quasi facula ardebant. Et quasi herba fullonum : quemadmodum enim fullones per herbam hujusmodi mundant splendidosque efficiunt pannos, sic Christus sua prædicatione, exemplarique vita, et gratia, multorum purgavit corda. Unde ait Apostolis :11 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Per suum quoque Baptismum multos mundavit.

Et sedebit conflans, id est, peccata consumens, et audientium corda inflammans (propter quod in Evangelio dixit : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?12), et emundans animas credentium in se, quasi argentum quod purgatur per ignem; et purgabit filios Levi, id est sacerdotes et templi ministros : quorum aliqui, quamvis pauci, per Christi prædicationem et signa fuerunt emendati ante passionem ipsius; post passionem vero et missionem Spiritus Sancti, multa turba sacerdotum obediebat fidei Christi.13 Et colabit eos quasi aurum et quasi argentum : id est, sicut argentum et aurum in fornace a commixtione immundi purgantur; sic Christus per tribulationes suos electos ab immunditia culpæ mundabit : quibus prædixit, Si me persecuti sunt, et vos persequentur.14 Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Hinc scriptum est :15 Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.16 Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Sacrificia ista intelligi possunt orationes devotæ, observantia præceptorum, et cetera quæ Deo offerunt conversi ad Christum, præsertim Sacramentum altaris, quod propter pluralitatem sacramentalium specierum, pluraliter sacramenta vocatur, quum dicimus : Purificent nos, quæsumus, sacramenta quæ sumpsimus. Ista offeruntur Deo « in justitia », id est conversatione justa, in caritate et gratia.

Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, id est oblatio sacramenti Eucharistiæ a Judæis in Christum credentibus facta : quæ primo in civitate Jerusalem a Christo noscitur instituta, atque ab ejus discipulis ibi post Spiritus Sancti missionem continuata;1718 sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui, id est, sicut olim Deo complacuerunt sacrificia patriarcharum Melchisedech, Abrahæ, sanctorumque sacerdotum et virorum justorum in lege naturæ, ut Abel, et lege scripta, ut Aaron. Imo, quantum veritas præcedit figuram et umbram, sacrificium istud evangelicæ legis cunctis sacrificiis illis præstantius et Deo acceptabilius exstat.192021 Sacrificium enim Eucharistiæ in se ipso sanctum et Deo acceptum est ; sacrificia vero legalia non erant Deo placentia nisi ex devotione offerentium ea.

Footnotes

  1. Matth. xi, 10. ↩

  2. Joann. 1, 6. ↩

  3. Joann. 1, 7. ↩

  4. Luc. x, 24. ↩

  5. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  6. Luc. ii, 22, 27. ↩

  7. Luc. ii, 46. ↩

  8. Matth. xxvi, 55; xxi, 14. ↩

  9. Sap. II, 15. ↩

  10. Eccl. XLVIII, 1. ↩

  11. Joann. XV, 3. ↩

  12. Luc. XII, 49. ↩

  13. Act. VI, 7. ↩

  14. Joann. XV, 20. ↩

  15. Act. XIV, 21. ↩

  16. Sap. III, 6. ↩

  17. Act. II, 42. ↩

  18. Matth. XXVI, 26-28; ↩

  19. Lev. IX, 24. ↩

  20. Lev. IV, 4. ↩

  21. Gen. XIV, 18; XXII, 13. ↩

Chapter 119 of 161