Sermo 1
QUOMODO SALOMONIS TEMPLUM CHRISTUS GLORIFICAVIT; DE PROPRIETATIBUS IGNIS, ET QUARE CHRISTUS IGNIS DICATUR.
MAGNA erit gloria domus istius novissimæ, magis quam primæ, dicit Dominus. Agg. II, 10.
Secundum doctrinam Apostoli, Dominus noster Jesus Christus est finis legis et Prophetarum:1 idcirco præcipua Prophetarum intentio fuit vaticinari de Christo et ejus mysteriis. Unde, quemadmodum in lectione jam præexposita, Malachias propheta prophetavit de Christi adventu, et oblatione ejus in templo, ita in themate præassumpto Aggæus propheta de rebus prophetavit eisdem.2
Ad cujus rei intellectum scire oportet, quod Judæi in veteri Testamento ædificaverunt Domino templa duo. Unum namque et primum templum ædificavit rex Salomon: in cujus templi ædificatione erant septuaginta millia qui onera portabant, et octoginta millia latomorum, absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, ut legitur tertio Regum.3 Secundum et ultimum templum ædificaverunt Zorobabel et alii eum adjuvantes Judæi, tempore Aggæi et Zachariæ prophetarum.4
Prophetavit itaque Aggæus, quod gloria, id est honor et excellentia, hujus secundi templi, deberet esse major quam fuit gloria templi a Salomone ædificati. Quod nullo modo potest verificari nisi per hoc quod ipsemet Christus rex Messias, in lege et Prophetis promissus, per sui ipsius personalem præsentiam honoravit templum illud secundum: quando videlicet in eo oblatus est, prout in evangelio scribitur hodierno, et postmodum singulis annis cum sua virginea Matre ac Joseph ascendit Jerosolymam, intravitque templum in solennitate paschali secundum legem, ut Lucas ait.5 Postea quoque frequenter prædicavit in templo, et multa miracula fecit in eo. Nec solum glorificatum est templum illud per hanc Christi præsentiam personalem, sed per præsentiam quoque ejus dignissimæ Genitricis et sanctorum Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ, utpote verorum illorum Israelitarum qui per prædicationem Apostolorum crediderunt in Christum, et quotidie unanimiter perdurabant in templo.6
Porro, quod auctoritas ista Aggæi prophetæ aliter verificari non possit nisi modo prætacto, facile est probare ex scripturis veteris Testamenti. Ut enim in libris Regum et in libris Paralipomenon patet, templum Salomonis pulcherrimum ac pretiosissimum fuit, et utique quasi incomparabiliter pretiosius ac pulchrius templo secundo. Sed et cultus Dei secundum præcepta legis Moysis, multo plus viguit in templo primo quam in templo secundo, præsertim tempore Salomonis, et Asa, et
Josaphat Ezechiæque regum. Excellentiores quoque et sanctiores viri, reges, pontifices et Prophetæ fuerunt in templo primo, nisi concedatur Christus, et ejus Genitrix atque discipuli, fuisse in templo secundo. Quæ omnia ex canonicis patent scripturis veteris Testamenti. Ex his ergo probamus Judæorum perfidiam, et nostræ fidei veritatem, utpote Christum venisse, præsertim quia præinductis verbis thematis allegati immediate præmittitur:7 Veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus. Moxque subjungitur ibi: « Magna erit gloria domus istius novissimæ ».8 Unde clarissimum est, verba illa esse intelligenda de excellentia gloriæ templi secundi pro tempore Christi, qui a cunctis doctoribus intelligitur per Desideratum cunctis gentibus. Ergo templo illo durante natus est Christus. Sed templum illud a Tito et Romanis constat esse destructum.
Præterea, sicut in lectione prophetali exposita dicitur, Christus est « quasi ignis conflans »:9 cui concordat quod ait Apostolus, Deus noster ignis consumens est.10 Per quod datur intelligi districtio divini judicii et rigor justitiæ Dei. Idcirco cum omni sollicitudine, timore ac reverentia oportet nos Deo servire. Unde verbis his, Deus noster ignis consumens est, præmisit Apostolus: Serviamus Deo cum metu et reverentia.11 Subditque causam, dicendo: Et enim Deus noster ignis consumens est. Hinc et Moyses inquit: Cave ne obliviscaris pacti Domini Dei tui, quoniam Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.12
Insuper, multæ sunt proprietates in igne, propter quas Christus convenienter ignis vocatur, sicut vocatur Leo, Petra et Agnus. Prima est, quoniam ignis inter omnia elementa est simplicior, altior, formalior atque activior. Sic Christus inter omnes Sanctos est spiritualior, sublimior, divinior ac potentior.13 Ascendit etenim super omnes cœlos, et data est ei omnis potestas in cœlo et in terra, accepitque gratiam Spiritus Sancti non ad mensuram.141516 Secunda proprietas ignis, est splendor ipsius, per quem sapientia congrue designatur. Christi autem sapientia, omnium Sanctorum sapientia major est: quia ut Deus, est Sapientia infinita, atque secundum naturam assumptam, anima ejus tanta sapientia est repleta, quod pura creatura majoris sapientiæ capax non est. Hinc dicit Apostolus, quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi. Et ipsemet Christus fatetur: Nemo novit Patrem nisi Filius.1718 Tertia, est calor: per quem, sicut prætactum est, uno modo exprimitur rigor divinæ justitiæ, puniens impios. Unde ait Apostolus: Terribilis est quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios.19 Secundo, per ignis calorem intelligitur fervor spiritualis amoris, qui maximus fuit in Christo. Qui loquitur: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis;2021 et denuo, Sic ut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Sicque Christus vocatur ignis.
Amplius, ignis habet diversas operationes, per quas Christi actiones significantur. Nam ignis naturaliter semper ascendit quando in inferiori est loco. Sic Christus suos fideles per caritatem quam eis infundit, facit omni hora ascendere, id est ad Deum se per contemplationem et dilectionem erigere, ut sursum habeant corda sua, quemadmodum Jeremias propheta hortatur: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum.22 Unde dicit Apostolus: Volo viros in omni loco orare, levantes puras manus ad Deum sine ira et disceptatione.23 Facit quoque Christus suos fideles ascendere per adspirationem ad felicitatem cœlestem ac patriam Beatorum. Propter quod Paulus hortatur: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.24 Iterum, ignis quædam dura et congelata liquefacit; aliqua etiam dissoluta ac mollia jungit atque indurat.25 Sic Christus per gratiam suam, corda lapidea in vitiis obdurata emollit, et in compunctionis ac devotionis fletum resolvit, juxta illud: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum novum ponam in medio vestri.26 Conformiter, corda per loquacitatem, risum, jocum levitatemque morum dissoluta, et per concupiscentias ac vitia carnis damnabiliter mollia, Christus per virtutum infusionem consolidat, per maturitatem atque constantiam bene constipat et siccat, ut in Deo sint fixa ac fortia, impleantque illud Apostoli: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus (puta Dei præcepta), ne forte pereffluamus.2728
Itaque, quoniam Christus ignis vocatur, merito in hoc festo ad ejus honorem portant fideles in manibus suis candelas accensas. Itaque Dominum Jesum devotissime deprecemur ut in præsenti vita nos clementer expurget, peccata nostra consumat, suo nos accendat amore, sursumque elevet in divinorum contemplatione: quatenus, sicut candelas splendentes ac ardentes in manibus bajulamus, sic intus in anima per sapientiam salutarem atque sinceram dilectionem fulgeamus ac æstuemus, et in omni virtute stabiliamur meritis et precibus Virginis gloriosæ.
Legitur quod Joannes Damascenus, doctor egregius, summus philosophus et præclarus theologus, ab infantia castissime vixit, et Virgini gloriosæ valde devotus fuit, singulariter diligens eam. Imperator quoque Græcorum valde amavit præfatum Joannem. Quidam autem sciens scribere et dictare omnino conformiter sicut Joannes, ex invidia scripsit epistolam continentem proditionem imperatoris atque imperii, quam furtive in palatio imperatoris procuravit jactari. Qua visa et lecta, imperator putavit Joannem Damascenum litteras illas scripsisse, fecitque ei manum dexteram amputari, cum qua tantum commisisset flagitium. Quo facto, Joannes Virginem gloriosam precibus querulosis invocans, pie rixabatur cum ea, dicendo: Quare, o Domina, permisisti me ita tractari? Cur manum famuli tui, cum qua tuas laudes scribere, tuique Filii corpus et sanguinem offerre consuevi, permisisti abscidi? Tunc Virgo præelecta ei apparuit, dicens: Quid agis, fidelissime puer? Qui dixit: Ubi eras, o Domina, quando hoc patiebar? Ecce ad meum, imo et ad tuum dedecus, publice suspensa est manus mihi abscisa. Et illa: Confortare, inquit, mi fili, in Domino. Tunc Virgo piissima attulit manum, et pristino loco eam restituit. Quo facto, Joannes Fratribus religiosis quibus præerat, manum ostendit sanatam, et Missam de Domina alta voce cantavit. Quibus auditis, imperator adveniens, manus et pedes Joannis deosculabatur, veniamque rogavit.
Footnotes
-
Rom. x, 4. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
III Reg. v, 15, 16. ↩
-
I Esdr. v, 1, 2. ↩
-
Luc. II, 22 et seq. ↩
-
Act. II, 46. ↩
-
Agg. II, 8. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Joann. xv, 9. ↩
-
Hebr. xii, 29. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Deut. iv, 23, 24. ↩
-
Apoc. v, 5; ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
1 Cor. x, 4; ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Ephes. iv, 10. ↩
-
Matth. xi, 27. ↩
-
Hebr. x, 27. ↩
-
Joann. xv, 13. ↩
-
Joann. iii, 34. ↩
-
Thren. iii, 41. ↩
-
1 Tim. ii, 8. ↩
-
Coloss. iii, 1, 2. ↩
-
Coloss. u, 3. ↩
-
Ezech. xxxvi, 26. ↩
-
Hebr. ii, 1. ↩
-
Hebr. ii, 1. ↩
Chapter 120 of 161