Skip to the text

Enarratio in evangelium

POSTQUAM IMPLETI SUNT DIES PURGATIONIS MARIÆ, ETC. Luc. II, 22-32.

IN evangelio hodierno S. Lucas compendiose describit historiam festi præsentis, videlicet qualiter virgo Maria die hoc filium suum Dominum Jesum in templo obtulit Deo. Dicitur itaque Lucæ secundo:

Postquam impleti sunt dies purgationis Mariæ secundum legem Moysis, id est, quadraginta diebus a Christi nativitate completis: in quorum ultimo infantulus offerebatur in templo; intra quos dies mater infantis, secundum legem Mosaicam, ab ingressu templi abstinuit, et quadragesimo die templum ingrediens, purificabatur. Præcepit namque lex illa, ut mulier quæ suscepto semine masculum peperisset, immunda esset septem diebus, tam a consortio hominum quam a templi ingressu; et die octavo circumcideretur infantulus, ipsa quoque tunc munda efficeretur quoad consortium hominum; insuper post septem dies præfatos, maneret mulier adhuc triginta tribus diebus in sanguine purgationis suæ, abstinens a templi ingressu; sicque quadragesimo die infantem offerret in templo, offerendo simul munera juxta legis præceptum pro se atque pro puero. Si vero peperit filiam, duplicabantur dies prædicti, tam quoad templi ingressum, quam quoad consortium hominum.

Sed quoniam beatissima Virgo, non semine suscepto concepit ac peperit, legi præfatæ non erat adstricta;1 purgatione quoque non eguit, quæ nec in peccato concepit, nec unquam peccavit. Ideo dies isti dicuntur « dies purgationis Mariæ », non secundum exsistentiam rei, sed secundum hominum æstimationem: quemadmodum Joseph pater Christi vocabatur.

Tulerunt Jesum Maria et Joseph successive, vel alter eorum solum, et tamen pluraliter dicuntur eum tulisse, quia consuetudo est ut societas fecisse dicatur quod unus ipsius facit; in Jerusalem. Nam usque ad diem illum mansit Virgo in stabulo in quo genuit Christum. Ut sisterent eum Domino, id est, Patri æterno eum præsentarent et offerrent in templo Jerosolymitano; sicut scriptum est in lege Domini, id est in Exodo et Numeris: Quia omne masculinum adaperiens vulvam2, id est omne primogenitum, quod erumpendo ex utero, aperit34 primo vulvam parentis, sanctum Domino vocabitur, id est, offeretur ac consecrabitur Deo, quasi ad ipsum specialiter pertinens.5 Frequenter quippe Dominus per Moysen dixit: Ex quo percussi omne primogenitum Ægypti, tam in hominibus quam jumentis, sanctificavi mihi omne quod primo aperit vulvam in Israel, tam in hominibus quam in pecoribus.6 Unde sanctificatio illa non fuit nisi deputatio primogenitorum ad aliquod divinum, videlicet ad hoc quod in eis repræsentabatur ac recolebatur occisio primogenitorum Ægypti, et per consequens omnipotentia atque justitia Dei.

Primogenita autem diversimode Deo consecrabantur. Si enim fuerunt de tribu Levi, et maculam non habebant, Deo jugiter ministrabant in templo, quando fuerunt convenientis ætatis secundum legem.7 Si vero de aliis tribubus Israel erant, quinque siclis redimebantur. Si autem fuerunt primogenita pecoris, et animalia munda, Deo offerebantur, nec redimebantur, et in usum sacerdotum venerunt. Quod si immunda8 fuerunt, redimebantur, aut in aliud commutabantur, ut primogenitum asini in primogenitum ovis;910 vel occidebantur, ut primogenitum canis. Quoniam itaque Christus de tribu exstitit Juda, quinque siclis redimebatur. Et ut darent, id est, etiam ideo tulerunt Jesum ad templum, ut offerrent pro ipso et Matre ejus, hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, id est in Levitico, utpote par turturum aut duos pullos columbarum. Et offerebatur unus turtur Deo in holocaustum (vocaturque holocaustum, sacrificium quod ad divinæ majestatis honorem totum concremabatur), alius pro peccato, qui cessit in usum sacerdotis orantis pro muliere quæ taliter purgabatur. Hæc quoque fuit oblatio pauperum: nam agnum divites offerebant.11 Verumtamen Evangelista non exprimit determinate quid horum obtulerunt Maria et Joseph, an scilicet par turturum, an duos pullos columbarum, quoniam redit in idem quidquid horum obtulisse dicantur, quia per horum utrumque designatur eorum inopia. Consequenter describitur qualiter in præsentatione et oblatione præfata Christus a testibus fide dignissimis testimonium habuit. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, qui inter sacerdotes templi famosus exstitit, et grandævus; et dignus fuit « homo » vocari, quoniam rationabiliter (id est sapienter virtuoseque) vixit, sicut subjungitur: et homo iste justus fuit et timoratus. Fuit enim « justus » prout justitia est virtus specialis, reddendo unicuique quod est suum. Fuit etiam « justus » justitia quæ est virtus communis, utpote omni virtute ornatus, præcipue caritativus, quia communem omnium desideravit salutem, non privata et propria commoda. Fuit et « timoratus » timore casto ac filiali, qui veretur et fugit Dei offensam. Et quamvis cunctis polleret virtutibus, his tamen duabus singulariter fulsit: idcirco de eis nominatim laudatur. Exspectans consolationem Israel, hoc est

Christi adventum, et Israeliticæ plebis liberationem per illum, videlicet redemptionem a servitute peccati, a jugo diaboli, a pœna inferni. Et Spiritus Sanctus erat in eo per gratiam eminentem, per caritatem ardentem, per illuminationem quoque prophetalem, ut infra dicetur. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum, id est non passurum, se mortem, nisi prius videret oculis corporalibus atque mentalibus Christum Domini, id est Jesum Christum, qui secundum naturam suam humanam, a Deo Patre, imo tota superbeatissima Trinitate, unctus est spirituali unctione, videlicet plenitudine gratiæ ac virtutum, juxta illud, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, etc.; vel, Christum Dominum, quoniam ipse est omnium Dominus, utpote verus Deus, qui etiam secundum suam humanitatem omni prælatus est creaturæ. Porro Simeon iste, sicut et ceteri Patriarchæ ac Prophetæ, Christi adventum vehementer desideravit, instanter ac devotissime oravit pro Christi adventu. Idcirco responsum et revelationem accepit a Spiritu Sancto, quod antequam moreretur, Christus nasceretur, et videretur ab eo.

Et venit in Spiritu, id est ex Spiritus Sancti instinctu, in templum. Nam revelante Spiritu Sancto agnovit instare horam qua Christum videret, sicut sibi promissum fuit. Et quum inducerent puerum Jesum parentes ejus in templum, videlicet Maria vera ipsius mater, quæ tunc puerum tulit, et Joseph pater putativus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, offerendo videlicet par turturum aut duos pullos columbarum, redimendoque puerum quinque siclis, ut dictum est; et ipse Simeon accepit cum maxima devotione, exsultatione ac reverentia, eum in ulnas suas, id est inter brachia sua, quamvis tam sancti pueri se reputaret contactu indignum; sed vehemens amor prævaluit, atque ad unionem amplexumque impulit. Et benedixit Deum, id est, laudavit, gratias egit, et sequens canticum cecinit pro impletione divini promissi, ac ceteris beneficiis Dei, et quia jam plus accepit quam sibi fuit promissum : siquidem promissum exstitit ei, quod Christum videret; nunc autem non solum vidit, sed et brachiis strinxit, portavit, contrectavit, atque ut puto, etiam deosculatus est infantem dulcissimum.

Et dixit : Nunc, quum implesti quod mihi de Christo promisisti, dimittis, id est, statim dimittes, et supplico ut dimittas me, servum tuum, non servitute servilis timoris (de quo ait Salvator, Servus non manet in domo in æternum), sed servum servitute filialis timoris :12 cujusmodi servo dicit Salvator, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui;13 Domine, Deus Pater seu Trinitas Deus, secundum verbum tuum, in pace, id est a præsentis vitæ et sæculi inquietudine, tribulatione, miseriis et peccatis auferri, quiescere et cessare per mortem, secundum quod mihi dixisti, quod mortem non experirer, nisi Christo viso : per quod insinuasti, quod eo viso, mox obdormirem in Domino, atque cum patribus sanctis in sinu Abrahæ repausarem, quousque post Christi passionem cum ceteris Sanctis de limbo patrum a Christo educerer, ad gloriamque transferrer. Quia viderunt oculi mei exteriores et interiores Salutare tuum, id est Christum salvatorem : qui dicitur « Salutare tuum », quia per ipsum decrevisti salvare mundum. De quo Jacob patriarcha locutus est : Salutare tuum exspectabo, Domine. Cui etiam Salutari loquitur Pater : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.14

Quod parasti, id est, per incarnationem seu humanæ naturæ assumptionem, videri et agnosci aptum fecisti, et manifestare ac exhibere decrevisti, ante faciem omnium populorum, id est in conspectu hominum universorum, seu clare cunctis hominibus, non solis Judæis : sic tamen, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, juxta quem sensum legitur : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.15161718 Itaque Deus Pater Unigenitum suum sibi coæqualem et incomprehensibilem, per hoc fecit hominibus manifestum, visibilem et cohabitantem, quod eum humanæ univit naturæ in unitate personæ. Quod ita prædictum est :19 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Filius etenim Dei, brachium Patris vocatur, quia per eum Pater omnia operatur : quemadmodum Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei, quia per eum divina revelantur seu indicantur secreta. Itaque Deus Pater paravit hoc Salutare ante faciem omnium populorum, quia per Apostolos et eorum coadjutores prædicatus est Christus cunctis hominibus, juxta illud in Psalmo : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.20 Unde rursus ait Psalmista : Notum fecit Dominus Salutare suum;21 ante conspectum gentium revelavit justitiam suam.

Præterea, quamvis Christus ita paratus atque exhibitus sit ante omnium faciem populorum, aliter tamen quoad Judæos, et aliter quantum ad gentes.22 Hinc subditur : Lumen ad revelationem gentium, id est, Christum sic præparasti, ut sit specialiter lumen gentilium, seu lumen eos illuminans qui veri Dei carentes notitia, idolorum coluerunt portenta; sed Christus per discipulorum suorum prædicationem, atque per illuminationem suam internam, reduxit illos ad veri Dei cognitionem, amorem et cultum. Sed et Deus Trinitas, merito Christi, tantam gratiam impendit gentilibus, quemadmodum contestatur :23 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Insuper et, o Domine, parasti Salutare hoc, gloriam plebis tuæ Israel, id est, ad hoc ut sit gloria

A Israeliticæ plebis : quæ fuit specialiter populus Dei, quia unum verum coluit Deum. Hoc etenim plebi illi, quantum ad eos qui crediderunt ex ea, fuit præcipua prærogativa, exaltatio, honor et gloria, quod Unigenitus Dei ex ea incarnari, eamque personaliter visitare, et in medio ejus conversari elegit. Propter quod dixit :24 Non sum missus nisi ad oves domus Israel quæ perierunt. Fuit quoque Christus in gloriam plebis suæ Israel, quoniam sanctos veteris Testamenti eduxit de limbo, et beatificæ visionis perfudit implevitque gaudio. Nihilo minus tam Judæis quam gentibus fuit Christus lumen et gloria : quia per eum illuminati sunt omnes electi; et cunctis hominibus, saltem gratis, magna est gloria, quod Dei Unigenitus eorum assumpsit naturam. Sed per appropriationem dicitur Christus lumen gentium, et gloria Judæorum. Propter quod ait : Salus ex Judæis est.

C Quæri potest, quomodo Simeon, templum ingressus, cognovit puerum Jesum, quem ante non vidit. Ad quod facile respondetur, quod eodem Spiritu cognovit præsentem, quo præcognovit futurum. Et forsitan aliquod signum sensibile fuit sibi divinitus insinuatum, quo cognosceret puerum : sicut Joanni Baptistæ Deus prædixit, Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat, etc.25 Fortassis namque vidit divinum in vultu pueri adorandi splendorem.

D Plura circa evangelium istud possent induci, quæ brevitati studens prætermitto, et partim in sermonibus inducentur. Qualiter etiam unusquisque fidelis canticum istud in propria possit proferre persona, in sermone tangetur.

Footnotes

  1. Deut. XXIII, 18. ↩

  2. Luc. II, 23. ↩

  3. Num. VIII, 16. ↩

  4. Num. III, 12. ↩

  5. Num. XVIII, 15; ↩

  6. Exod. XIII, 2, 12-15; ↩

  7. Num. III, 13; VIII, 17, etc. ↩

  8. Num. XVIII, 15, 16. ↩

  9. Exod. XIII, 13; ↩

  10. Num. xviii, 17, 18. ↩

  11. Lev. XII, 6-8. ↩

  12. Joann. VIII, 35. ↩

  13. Matth. XXV, 21, 23. ↩

  14. Is. XLIX, 6. ↩

  15. Act. X, 36. ↩

  16. Ps. XLIV, 8. ↩

  17. Dan. VII, 14. ↩

  18. Gen. XLIX, 18. ↩

  19. Is. LII, 10. ↩

  20. Ps. XVIII, 5. ↩

  21. Ps. XCVII, 2. ↩

  22. Joann. IV, 22. ↩

  23. Is. LV, 4. ↩

  24. Matth. XV, 24. ↩

  25. Joann. I, 33. ↩

Chapter 121 of 161