Sermo 4
Ad religiosos
QUOMODO CHRISTUS PATRI SIT OFFERENDUS, JUXTA SPIRITUALEM INTELLECTUM SINGULORUM QUÆ IN TEMPLO ERANT.
STATIM veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis. Malach. III, 1.
Hodie Virgo dignissima et ejus minister Joseph, puerum Jesum obtulerunt in templo materiali. Et ecce Virgo illa Christifera, Virgo illa incomparabilis atque purissima, instar aliarum mulierum purgatione indigentium se habebat. Nos econtra, ea quibus quotidie maculamur, loquacitates, voracitates, dissolutiones, negligentias, pigritias, transgressiones, evagationes diligimus, ita ut illud Proverbiorum nobis valeat dici : Usquequo stulti ea quæ sibi nociva sunt cupient ?1 Nec tamen immundi volumus reputari ; et ea quibus purgari possemus, stolidius abhorremus, utpote : condigna pœnitentiæ opera, tenuitatem victualium ac vestitus, jejunia, disciplinas, vigilias, accusationes, vituperia et contemptus, correptiones fraternas, correctiones paternas justas ac pias. Quæ est ista insania, diligere vulnera animarum, et detestari medelas earum? Et si mortui sumus nobis ipsis ac sæculo, ut nostra prætendit religio exigitque professio, quid adhuc volumus reputari aut apparere in mundo? Cur quod propter Deum reliquimus, readipisci appetimus, et nimis cito lassamur in via religionis assumptæ? Veram ergo ac profundam humilitatem, virtutum omnium fundamentum, amplectamur in primis, simusque viles, fragiles, defectuosi, contemptibiles in propriis oculis; et quod ipsimet de nobis sentimus, ab aliis de nobis sentiri ac dici non recusemus, quantum in nobis est, salva videlicet cura habenda de bono nomine, ne quis scandalizetur in nobis.2
Insuper, sicut Virgo puerpera Filium suum præsentavit hodie Deo Patri in templo illo materiali; ita et nos in templo spirituali, quod est cor nostrum, Christum omni hora offeramus ac præsentemus Patri æterno: sicque spiritualiter celebremus omni die frequenter. Quid est ergo taliter Christum Patri offerre, sistere, præsentare? Hoc est, ea quæ Unigenitus Dei pro nostra assumpsit, egit ac toleravit salute, devote coram Deo recolere, et super iis Patri gratias referre; istaque omnia ei pro nostra reconciliatione, pro gratia et gloria impetranda, intuenda proponere, et eum humiliter deprecari quatenus virtute et meritis horum nobis ignoscat, desideratam gratiam largiatur, et salutem conferat sempiternam. Hinc Hebræos hortatur Apostolus: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno;3 itemque, Per ipsum offeramus hostiam laudis Deo semper.4
Amplius, sicut in templo exteriori imago Crucifixi pendet indesinenter, et cunctis intuenda proponitur, ita cordi nostro incessanter Christi propter nos crucifixi imago impressa sit; ipseque Christus per fidem et caritatem animas nostras inhabitet, ita ut suæ deitatis contemplationi simus frequenter amorose intenti; suæ quoque humanitatis et mysteriorum ejus, potissimum passionis, meditationi simus assidue cordialiterque infixi.5 — Iterum, sicut in templo corporeo est corporale altare, ita et in templo animæ nostræ sit spirituale altare, quod est fides seu caritas. Omnia namque in fide fieri, et per eam ac in ea Deo offerri oportet, dicente
B Apostolo: Justus ex fide vivit; et, Omne quod non est ex fide, peccatum est.6 Similiter sine caritate nihil est Deo acceptum. — Et sicut in altari holocaustorum fuit ignis perpetuus, holocausta ad divinæ majestatis honorem omnino consumens;7 ita in anima nostra sit divini amoris fervidus ardor actualisque calor, quo omnes actus nostri inflammentur ac informentur: ita ut omnia ad summæ majestatis honorem promptissime et ardenter agamus, nec in eis aliquid nobis ipsis, sed Deo omne bonum intimo atque gratissimo adscribamus affectu.8 — Iterum, sicut ignis ille altaris holocaustorum non solum animalium oblatorum carnes, sed pilos quoque et intestina immunditiasque consumpsit; sic tantus in nobis sit ardor divini amoris, ut non solum actus nostros reddat meritorios et spiritualiter calidos, sed et immunda quæque adjuncta, hoc est venialia eis permixta, prorsus consumat et deleat: siquidem quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ;9 sed sordes illæ admixtæ, caritatis consumuntur fervore.
Itaque tam devote, pure, intente, ferventer oremus, psallamus, persolvamusque Horas, ut in singulis verbis, versibus sive clausulis inflammetur cor nostrum, et transferatur in Deum; spiritualisque flamma ex interiori cordis ore, quo verbum profertur mentale, erumpat, ascendat, et pertingat in cœlum. Sic namque psallebant duo juvenes Fratres illi sancti ac electissimi, de quibus in Vitaspatrum beatissimus refert abbas Macarius.10
Præterea, Maria interpretatur amarum mare, seu illuminatrix; Joseph vero, augmentum sive additio. Quemadmodum ergo gloriosissima virgo Maria et Joseph portaverunt Jesum in templum, ita in nobis sit amara compunctio, cordialis contritio, inundatio lacrimarum, augmentum quoque sive additio operum virtuosorum, seu continuatio accumulatioque eorum per quæ Christus inferatur cordibus nostris, ut ea per gratiarum cœlestium incrementa, per visitationes occultas, inflammationes deificas, unctiones dulcissimas, introire, immorari, et in eis Patri offerri semper dignetur. Debet enim in nobis esse amara compunctio, propter gaudia beatitudinis quæ peccando amisimus, propter calamitates quas ob peccata incidimus, propter laqueos hostium quibus sumus circumdati, propter difficultates adipiscendi felicitatem amissam, quibus sumus repleti. Similiter propter peccata nostra quotidiana atque præterita, debet nobis inesse cordialis ac pœnitentialis contritio; nec ea parvi pendamus quasi parva, sed magni pendamus quasi multa et gravia. Nempe qualiter aliquod peccatum nostrum poterimus parvum putare, qui de omni verbo otioso rationem reddere exigemur?11 Etsi venialia parva dicantur comparative, utpote respectu mortalium, absolute tamen magna a nobis reputentur, diligentissime caveantur, districte puniantur, cordialiterque defleantur quotidie, ea potissimum ad quorum devitationem non adhibuimus diligentiam magnam. Porro si venialia aliqua parva esse dicenda sunt, maxime erunt ea ad quæ præcavenda adhibetur diligentia grandis, et nihilo minus ex fragilitate aut instabilitate humana eveniunt: ut si quis satagat intente orare aut psallere, et tamen evagationem incurrat; vel dum occupatur circa unum veniale vitandum, repente et improvise incidit aliud. Qui vero remisse et absque animi præparatione orat aut psallit, sicque distractus efficitur, aut orando sive psallendo hinc inde projicit visum, aut aliud quidpiam facit seu tractat manibus, aut distractionibus sine resistentia immoratur, aut risibus seu cachinnis dissolvitur, seu loquacitatem continuat, vel sine timore Dei se habens, excedit in cibo et potu, aut sine sufficienti ac rationabili causa celebrare omittit, vel signo surgendi audito non protinus surgit, talia venialia non sunt parva aut levia reputanda: idcirco in eis unusquisque fortiter se emendet, et cum Dei intuitu ac timore et sollicitudine agat cuncta quæ agit.
Postremo, præfatas compunctionis contritionisque causas rite pensando, lacrimis abundemus, non risibus; orationibus simus semper intenti; loquacitatem vitantes, non in levitatibus tempus pœnitentiæ expendamus; ab invisibilibus adversariis, quibus undique ac semper circumdamur, custodiamus nos, jugiter Dei subsidium invocando, bonis actibus fervide inhærendo, dominicæ passionis assidua recordatione nos consignando, Omnipotentis præsentiam continue attendentes, atque pro viribus honorantes. Proximis quoque demus in omnibus bona exempla, ne nostra culpa sit eis divinæ inhonorationis ac propriæ læsionis occasio: imo ex verbis et factis ac moribus nostris provocentur ad meliora, sicque mutuo in omni caritate et concordia gradiamur et concrescamus. Atque in tantis solenniis devotissimi simus, sancta jucunditate perfusi in Domino, cum ingenti alacritate expendentes diem tam celebrem, cum justo Simeone et felicissima Anna puerum Jesum spiritualiter amplexantes, laudantes, et Deo Patri regratiantes super universis beneficiis quæ per Unigenitum suum contulit nobis, cum quo et Spiritu Sancto vivit et regnat æternaliter unus Deus omnipotens adorandus.
Footnotes
Chapter 124 of 161