Sermo 2
DE PERFECTISSIMA HUMILITATE CHRISTI ET MARIÆ; DE AMORE PAUPERTATIS; ET DE TURTURUM CONDITIONIBUS IMITANDIS.
SUSCEPIMUS, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Ps. XLVII, 10.
Quod Evangelistæ in Christo et per Christum scribunt esse impletum, hoc sancti Prophetæ prænuntiaverunt et conscripserunt in ipso et per ipsum esse implendum. Unde quod sanctus evangelista Lucas in evangelio hodierno recitat factum, hoc sanctus rex David in spiritu cernens futurum, grata jucundaque mente cecinit, dicens: « Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui ». In quibus verbis per « misericordiam » Dei, intelligi potest unigenitus Filius Patris æterni. Qui Filius tam misericorditer egit nobiscum, tanta pro nostra salute fecit et pertulit, tanta beneficia contulit nobis, tantamque beatitudinem nobis promisit, paravit, et dare paratus est, ut non solum misericors et miserator, sed etiam misericordia Dei nobis impensa, misericordia quoque nostra misericorditer nimis agens nobiscum, vocandus sit. Cui rursus ait Propheta:1 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.
Præterea in universis quæ Christus pro nobis assumpsit, egit et passus est, profundissimam atque omnino ineffabilem humilitatem exercuit. Quod primo patet in incarnatione. Incomprehensibilis namque exinanitio ac summa dignatio fuit, quod unigenitus Dei Filius, Deo Patri æqualis, universorum Creator, Rex, Judex ac Dominus, humanam assumpsit naturam, et factus est unius puellæ filius, qui æternaliter a summo Patre est genitus. Secundo patet istud in Christi circumcisione, in qua quasi peccator dignatus est circumcidi, qui venit peccata auferre mundi.23 Tertio idem innotescit in purificatione, in qua redemptus est quinque siclis quasi servus, et cum matre expiatus tanquam peccator. Itaque in nativitate sua se Christus exhibuit hominem verum ac pauperem, in circumcisione vero quasi hominem peccatorem, in purificatione autem ut peccatorem et servum. Merito igitur ex horum consideratione exclamat Cyrillus: O profunditatem sapientiæ et scientiæ Dei!4 Offert hostias, qui per singulas hostias honoratur cum Patre. Figuras legis custodit Veritas: nam qui legis est conditor ut Deus, legem custodit ut homo. Quid ad ista dicemus? Quo pacto christianos nos appellamus, qui Christo ita contrarii sumus? Ille peccator non fuit, sed vere justissimus et Sanctus Sanctorum; nihilo minus peccator videri et reputari non sprevit. Nos econtra Deum jugiter offendere non veremur, et tamen tales quales sumus reputari dedignamur. — Denique Christus Dominus, qui Mosaicæ legis præceptis non fuit subjectus, hodierna die ex summa humilitate juxta legis præcepta voluit duci ad templum, et ibi Deo Patri offerri, sacrificiisque legalibus expiari, et modico pretio redimi. Nos autem peccatores vilissimi, qui multis ex causis divinis tenemur obedire præceptis, videlicet quia a Deo creati, et quia ab eo hucusque in esse conservati et educati, itemque quia a Christo redempti, non curamus divinis jussionibus obedire, nec in timore Dei continuo ambulamus, sed prorsus ingrati sumus et valde injusti.
Insuper Virgo sanctissima, quæ legis præcepto de purificatione non fuit adstricta, quia suscepto semine non concepit nec peperit, neque ex partu communem aliis matribus sustinuit alicujus corporalis immunditiæ fluxum; tamen legis præcepto obtemperavit, abstinendo ab hominum consortio ac templi ingressu, deinde pro sua expiatione sacrificium offerendo. Et primo hoc fecit, ne alii scandalizarentur in ea, si eam viderent a communi observantia alienam. Secundo, ut præberet perfectæ humilitatis exemplum. Tertio, ut obediendi daret formam ac documentum. Quarto, ut ejus exemplo purificari conemur, et si gravem commisimus culpam, reputemus nos hominum societate ac templi seu ecclesiæ ingressu indignos. Peccator namque indignus est pane quo vescitur, terra quam calcat, aere quem respirat, et omni obsequio creaturæ.
Amplius, considerare debemus cur sacratissima virgo Maria obtulit par turturum aut duos pullos columbarum, et quid per animalia ista spiritualiter designetur, qualiter etiam ea nos spiritualiter debeamus offerre.5 Et quidem, ut dictum est, turtures pullique columbarum fuerunt pauperum oblationes. Cur ergo illa obtulit virgo Maria, quæ sufficientem hereditatem a suis accepit parentibus; cujus item Filio ante dies perpaucos, tres Magi aurum copiosum obtulisse creduntur?6 Non enim putandum est, quod tales ac tanti viri modicum auri obtulerint puero, quem summum esse Judæorum regem ac Dei Filium crediderunt: imo quilibet eorum notabilem auri quantitatem obtulit ei. Ad hoc fideliter respondetur, quod perfectissima Virgo, inspirante ei spiritu Filii sui, omnia tenuissimæ necessitati (hoc est parcissimo victui vestituique) superflua, per se vel per manus Joseph aut aliorum, erogavit egenis: sicque et aurum sibi oblatum, illis mox contulisse putatur. Nec reor quod peregrinationi suæ in Ægyptum cum Jesu et Joseph aliquid notabile reservaverit, aut tantam de crastino habuerit curam: quoniam spem in Deo perfectissimam habuit, et noverat se Christum Dei virtutem et sapientiam, provisorem omnipotentem secum habere in filium.7 Ex iis igitur innotescit liberalitas maxima Virginis sacræ in pauperes, atque spontanea paupertas, evangelica quoque perfectio ejus. Idcirco ipsius exemplo omnem avaritiam et sollicitudinem abjiciamus superfluam ac mundanam.
Insuper, sicut ait Cyrillus, inter aves loquentissima est turtur, columba vero mansuetum est animal: sicque per utrumque Christus exprimitur, qui perfectissimæ mansuetudinis fuit, et suis sermonibus mundum convertit. Unde ad ejus passionem præfigurandam, columba et turtur oblatæ occidebantur. — Iterum, per columbam simplicitas ac mansuetudo, per turturem castitas designatur. Turtur enim compare suo amisso, alium non requirit. Idcirco Deus præcepit sibi bina offerri, quoniam homine ex corpore et anima exsistente, duplicem a nobis exigit castitatem ac mititatem, videlicet animæ et corporis, quatenus anima intus sit mansueta, nec foris in corpore iræ aut impatientiæ appareant signa. Hinc etiam Evangelista non dixit, Par columbarum; sed dixit, Par turturum. Turtur enim omni tempore suo castum est animal; columba vero in perfecta sua ætate valde est luxuriosa: ideo voluit sibi Deus offerri duos pullos columbarum, ad innuendum quod lascivia ei displiceat.
Præterea multæ sunt proprietates columbæ laudabiles, quas imitari debemus. Prima est, quia columba est animal simplex. Ita et nos omni simulatione et calliditate, omni duplicitate, fraude ac falsitate debemus carere. Simulatores namque et callidi provocant iram Dei. Et Ecclesiasticus asserit:8 Væ duplici corde, et labiis scelestis;9 et rursus, Ne accesseris ad Deum duplici corde, et ne fueris hypocrita in conspectu hominum.10 Hinc habetur in libro Sapientiæ: In simplicitate cordis quærite Dominum;11 item alibi, Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.12 Unde in Evangelio Christus: Estote (inquit) prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.13 Secunda columbæ proprietas est, carentia fellis. Ita et nos omni felle peccati, hoc est amaritudine cordis, ira et impatientia atque invidia careamus, quoniam in Ecclesiastico scriptum est :14 Non est sensus, ubi abundat amaritudo. Salomon quoque ait :15 Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Hinc hortatur Apostolus : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit; contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.16 Hoc est quod Moyses ait :17 Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Itaque dulcem habeamus affectum ad Deum ac proximos, et gaudeamus in Domino semper.18
Tertia proprietas est, quod rostro non lædit. Sic et nos nemini noceamus, nec proprias vindicemus injurias, præsertim quum dicat Salvator :19 Si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram. Unde Moyses jubet :20 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Quarta est, quod in cavernis petrarum nidificat. Ita nos in Christi vulneribus corda nostra figamus, passionem ipsius jugiter meditando. Quinta, quod alienos nutrit pullos. Ita et nos proximis benefaciamus, et dona Dei indigentibus communicemus; de filiis quoque diaboli, id est iniquis, studeamus facere filios Dei, verbo, oratione, exemplo pro talium conversione conantes : hoc est alienos pullos nutrire. Sexta est, quod juxta fluenta manet, quatenus visa accipitris umbra, mox fugiat. Sic et nos juxta aquas sapientiæ salutaris, id est juxta documenta Scripturarum, moremur, ut dæmonum tentationes ac vitia evadamus. Septima est, quod meliora colligit grana. Ita et nos utiliora virtutum exempla et meliores Scripturæ sententias intra nos colligamus, atque sectemur. Octava est, quod columbæ pariter volant. Ita et nos concorditer conversemur atque ad patriam regni cœlestis unanimiter gradiamur, Deo pacifice servientes. Nona est, quod alis se protegit.21 Ita et nos sub umbra alarum Dei, hoc est sub protectione et spe pietatis divinæ, ab adversariis nostræ salutis nos defensemus.
Decima est, quod visum recuperat. Sic nos illuminationem mentis nostræ quæramus a Deo, cum Propheta dicentes : Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte; nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum;22 et rursus, Deus meus, illumina tenebras meas.23 Itaque Deum oremus ut corda nostra illustrare dignetur : quatenus proprias culpas, ærumnas, defectuositates pensemus, pericula quoque quibus expositi sumus intueamur, inter bonum et malum, inter verum et falsum salubriter discernamus. Undecima est, quod cadavera vitat. Ita et nos vitiorum carnalium fœditates et omnium peccatorum turpitudines fugiamus, sicut in Ecclesiastico scriptum est :24 Quasi a facie colubri fuge peccata. Duodecima est, quod suo modo plangit. Sic nos propria ac proximorum defleamus peccata; ex compassione etiam passionis Christi et desiderio felicitatis cœlestis regni ploremus. Tertiadecima est, quod comparem osculatur. Sic et nos proximos nostros spiritualiter diligamus, et si causa requirat, agamus quod ait Apostolus, Salutate invicem in osculo sancto : quod scilicet ex spirituali et sancto procedit amore. Verumtamen sub palliatione osculi hujus, nequaquam carnale libidinosumque osculum admittatur. — De proprietatibus turturis sequenti sermone dicetur.
Si igitur prætactas columbæ proprietates sequamur, tunc offerendo nos ipsos Deo, hoc est ei fideliter obediendo, offerimus ei spiritualiter pullos columbæ. Quod meritis et precibus Virginis gloriosæ, nobis omnipotens Deus præstare dignetur.
Rom. xvi, 16; I Cor. xvi, 20; II Cor. xiii, 12; I Thess. v, 26.
Footnotes
-
Ps. LVIII, 18. ↩
-
Luc. II, 21. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Lev. xii, 8. ↩
-
Matth. 11. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Eccli. ii, 14. ↩
-
Ibid. 1, 36, 37. ↩
-
Sap. 1, 1. ↩
-
Jacob. 1, 8. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Eccli. xxi, 15. ↩
-
Prov. xviii, 14. ↩
-
Hebr. xii, 14, 15. ↩
-
Deut. xxix, 18. ↩
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
Matth. v, 39. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Ps. xvi, 8. ↩
-
Ps. xii, 4, 5. ↩
-
Ps. xvii, 29. ↩
-
Eccli. xxi, 2. ↩
Chapter 122 of 161